Sayfadaki görseller
PDF
ePub

recitantibus co

D. Jorum ap

Indulgentiae § 3. Ac insuper, ut christianus popu- | nitentes et confessi, praefatam coronam ronam Septem lus ad Dei cultum sub eiusdem B. Mapellatam. riae Virginis auspiciis ferventius accendatur, quascumque indulgentias et peccatorum remissiones, ac poenitentiarum relaxationes, coronam, quae in Septem principalium Dolorum, quos eadem B. Maria Virgo in unigeniti Filii sui vitå et obitu passa fuit, recordationem ex septem septenariis angelicarum salutationum, septemque dominicis orationibus, necnon tribus aliis salutationibus angelicis in honorem lacrimarum eiusdem B. Mariae Virginis cum peculiari dolorum huiusmodi explicatione et meditatione composita existit, pie recitantibus, ab eodem Benedicto praedecessore per suas litteras apostolicas etiam in formâ Brevis sub die xxvI mensis septembris pontificatus sui anno I expeditas, et incipientes Redemptionis Domini, concessas et impartitas, et in earum summario typis impresso contentas, illis tamen exceptis quae in § v eiusdem summarii continentur, quaeque tantummodo per nos revocatae et abrogatae censeantur, dictâ apostolicâ auctoritate similiter perpetuo confirmantes et approbantes, omnibus utriusque sexus christifidelibus, qui etiam vere poenitentes et confessi, seu firmum confitendi propositum habentes, praefatam coronam, ab aliquo ex fratribus dicti Ordinis mediate vel immediate receptas, pie et devote recitaverint, quoties id egerint, centum annos; illis vero qui coronam praefatam, ut praefertur, receptam secum ferentes, illam singulis secundis, quartis et sextis feriis, ac de praecepto Ecclesiae festis diebus etiam devote recitaverint, et subinde etiam vere poenituerint et confessi fuerint, centum quinquaginta annos; et eisdem christifidelibus, qui, conscientiae suae examine rite peracto, etiam vere poe

etiam devote recitaverint, et pro sanctae matris Ecclesiae exaltatione, haeresum extirpatione, ac catholicae religionis. augmento pias ad Deum preces effuderint, ducentos annos; eisdemque christifidelibus pariter vere poenitentibus et confessis, ac sacrâ communione praefatâ etiam refectis, ac coronam praefatam frequenter recitare secumque deferre solitis, quoties ipsi sacrosanctae missae sacrificio aut sacris concionibus debità cum attentione interfuerint, aut ipsum SS. Eucharistiae sacramentum, dum ad aliquem infirmum defertur, associaverint, sive devium aliquem ab haereticâ pravitate aut blasphemia seu detractionis culpâ, aut aliàs ad viam salutis reduxerint, sive pacem cum inimicis propriis vel alienis composuerint, aut septies orationem dominicam et totidem salutationes angelicas praefatas devote recitantes, aliquod aliud spiritualis vel corporalis misericordiae opus in eorumdem domini nostri Iesu Christi et B. Mariae Virginis sive alterius san. cti eorum patroni honorem egerint, decem annos respective de iniunctis eis, aut aliàs, ut praefertur, debitis poenitentiis etiam in formâ Ecclesiae consuetà similiter misericorditer in Domino relaxamus. Necnon eisdem utriusque sexus christifidelibus, qui quater in qualibet hebdomadâ memoratam coronam recitare soliti fuerint, die per unumquemque ex eis eligendâ, vere poenitentes et confessi praefatum SS. Eucharistiae sacramentum sumpserint, et ipsam coronam devote recitaverint, semel in anno; ac praefatis utriusque sexus christifidelibus, qui per integrum mensem praefatam coronam quotidie recitaverint, et deinde vere poenitentes et confessi dictâque communione refecti pro santae, matris Ecclesiae exaltatione, chri

stianorum principum pace et concordiâ, | mabus fratrum et monialium eiusdem
ac haeresum extirpatione pias ad Deum
preces effuderint, et, quoad fratres et
moniales, si ipsi, integram coronam prae-
fatam recitare nequeuntes, in casu tamen
verae impotentiae tantum, aliquem hy-
mnum eiusdem B. M. V. recitaverint,
respective, plenariam omnium et singu-
lorum peccatorum suorum indulgentiam
et remissionem etiam perpetuo conce-
dimus et impartimur.

Indulgentiae 4. Praeterea quia a nonnullis du-
Septem Dolo bitatum fuit an fratres et moniales prae-

coufratribus

[blocks in formation]

Fratribus pro animabus defunctorum ce. lebrantibus eae

a

liberantur.

concessis, huiusmodi participent: nos, omnem et quamcumque ambiguitatem quavis occasione vel causâ, aut aliàs quomodolibet insurgentem, de medio tollere volentes, fratres et moniales huiusmodi de omnibus et singulis indulgentiis, peccatorum remissionibus, ac poenitentiarum relaxationibus, eisdem confratribus per quoscumque Romanos Pontifices etiam praedecessores nostros hactenus quomodolibet concessis et in posterum concedendis (dummodo tamen per eosdem fratres et moniales opera dictis confratribus iniuncta adimpleantur), vere participare, illasque valide lucrari posse, motu, scientià et potestatis plenitudine paribus, dictà apostolicâ auctoritate etiam perpetuo volumus et declaramus.

§ 5. Demum, quod praefatae indulgentiae animabus christifidelium, quae purgatorio similiter Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari possint; item, de omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, quod quotiescumque quilibet presbyter regularis dicti Ordinis missam defunctorum iuxta dicti Ordinis statuta pro ani

Ordinis, quae similiter Deo in charitate coniunctae ab hac luce migraverint, in eorum ecclesiis dumtaxat celebraverit, animae ipsae de thesauro Ecclesiae per modum suffragii indulgentiam consequantur, itaut, eiusdem domini nostri Iesu Christi ac beatissimae Virginis Mariae sanctorumque omnium meritis eis suffragantibus, a purgatorii poenis liberentur, apostolicâ auctoritate praefatâ etiam perpetuo concedimus et indnlgemus.

perpetuo vali.

§ 6. Praesentes quoque litteras nullo Hasce litteras unquam tempore de subreptionis vel turas declarat. obreptionis aut nullitatis vitio, vel intentionis nostrae seu alio quantumvis substantiali defectu notari, impugnari vel annullari posse, sed illas semper et perpetuo validas et efficaces fore et esse, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et omnibus, ad quos nunc spectat et pro tempore quomodolibet spectabit in futurum, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque et non aliàs per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos quavis auctoritate fungentes, etiam causarum palatii apostolici auditores ac dicti Ordinis pro tempore existentem protectorem, ac alios quoscumque eiusdem S. R. E. cardinales etiam de latere legatos, vice-legatos, dictaeque Sedis nuncios, sublatâ eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, definiendi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari, definiri et interpretari debere, et, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari, irritum et inane decernimus.

§ 7. Non obstantibus, quatenus opus sit, nostrà et Cancellariae Apostolicae regulà de indulgentiis concedendis ad instar, aliisque, etiam in synodalibus,

Obstantibus

derogal.

Transumptis harum littera

bet.

[ocr errors]

provincialibus, generalibus universalibusque conciliis editis vel edendis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis, quibusvis personis etiam in genere vel in specie in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, approbatis et innovatis; quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, eorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, latissime et plenissime ac specialiter motu, scientia et potestatis plenitudine similibus derogamus; ceterisque contrariis quibuscumque.

§ 8. Volumus autem, quod praefatae iam credi - Coronae nemini possint vendi nec commodari, et, si secus fiat, indulgentiae, pro illarum recitatione, ut praefertur, concessae et impartitae, cessent, nulliusque sint roboris vel momenti; quodque earumdem praesentium transumptis, etiam typis impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius personae in ecclesiasticâ dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra illud adhibeatur, quae eisdem ipsis praesentibus adhiberetur si illae exhibitae forent vel ostensae.

[blocks in formation]

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis dominicae. MDCCXXXIV, v idus decembris, pontificatus nostri anno v.

Dat. die 9 decembris 1734, pontif. anno v.

CXLVIII.

Superiores regulares, etiam locales Ordinis Servorum B. M. V. facultate gaudent ecclesiastica indumenta ad huius Ordinis ecclesias pertinentia benedicendi, dummodo in benedictione huiusmodi sacri Olei unctio non adhibeatur.

Clemens episcopus,

servus servorum Dei,

ad perpetuam rei memoriam. Supernâ dispositione, cuius inscruta- Prooemium. bili providentiâ ordinationem suscipiunt universa, in Apostolicà Sede collocati, de religiosis viris, qui sub peculiaribus institutis Deo ferventius famulantur, praecipuam gerimus curam, illosque privilegiis augere ac favoribus prosequi satagimus opportunis.

1

dinalis Pierii

nalium Congre

nandum quas

tuales huic Or

concedi

conveniret.

§ 1. Cum itaque, sicut accepimus, Ad preces carOrdo dilectorum filiorum fratrum Ser-instituta cardivorum B. M. Virginis nuncupatorum a gatio ad exami suis primordiis ad haec usque tempora gratias spirt catholicae Ecclesiae admodum utilis et dini fructuosus extiterit, ac dilectus filius noster Petrus Maria tituli S. Ioannis ante Portam Latinam nuncupati S. R. E. presbyter cardinalis Pieri nuncupatus, qui, Ordinem ipsum expresse professus, prioris generalis et nonnulla alia dicti Ordinis munera atque officia laudabiliter sustinuit, dudum suas preces pro quibusdam gratiis spiritualibus favore dictorum fratrum et ecclesiarum ab eis administratarum ab Apostolica Sede roborandis nobis humiliter porrexerit; et nos, ad praemissorum effectum, par1 Edit. Main. legit institutis (R. T.).

Congregationis
consilio
rioribus locali-

ticularem, videlicet dilectorum etiam fi- | Corsini nuncupatum, nostrum secundum
liorum nostrorum Antonii Xaverii de carnem ex fratre germano nepotem, per
Gentilibus, pro-datarii nostri, et Ioannis litteras apostolicas in formâ Brevis sub
Antonii Guadagni, nostri in Urbe eius- annulo Piscatoris desuper expeditas a-
que districtu vicarii in spiritualibus ge- postolicâ auctoritate deputavimus Pe-
neralis, ac Marcelli Passeri, respective trum Mariam cardinalem, ac fratres Or-
nuncupatorum, nostri pro-auditoris res- dinis huiusmodi specialibus favoribus
pective, presbyterorum eiusdem S. R. E. et gratiis prosequi volentes, motu pro-
cardinalium, Congregationem, assignato prio, et ex certà scientiâ ac maturâ
illi in secretarium venerabili fratre no- deliberatione nostris, deque apostolicae
stro Carolo Alberto Cavalchini moderno potestatis plenitudine, et ex voto Con-
archiepiscopo Philippensi, apostolicâ au- gregationis particularis huiusmodi, quod
ctoritate deputaverimus, eidemque Con- omnes et singuli superiores regulares,
gregationi, sic a nobis, ut praefertur, etiam locales, dicti Ordinis indumenta
deputatae, opportunas ad id facultates et paramenta ecclesiastica ad dicti Or-
concesserimus; deinde vero sub die xxx1 dinis ecclesias tantum spectantia, dum-
mensis maii proxime praeteriti Antonius modo in eis sacri Olei unctio non adhi-
Xaverius et loannes Antonius ac Marcel- beatur, rite benedicere libere et licite
lus cardinales praefati insimul congrega- possint et valeant, apostolicâ auctoritate,
ti, et re mature discussà, inter alia, in- tenore praesentium, perpetuo concedi-
frascriptum indultum per nos conceden- mus et indulgemus.
dum censuerint; postmodum vero dictus
Carolus Albertus archiepiscopus relatio-
nem dictae Congregationis, et eorum,
quae in illâ ab Antonio Xaverio et
Joanne Antonio ac Marcello cardinalibus
praefatis pertractata, quaeque a nobis
concedi posse eis visa fuerunt, sub die
XI mensis augusti etiam proxime prae-
teriti nobis fecerit:

De huiu-modi§ 2. Nos, qui erga dictum Ordinem
supe peculiarem devotionis affectum semper
bus huius ordi- gessimus, eiusdemque Ordinis protecto-
tribait benedi-ris munus olim a bonae memoriae Ne-
apparatus. reo, dum viveret, eiusdem S. R. E. car-

Dis facultatem

cendi sacros

[merged small][ocr errors]

ccssionis.

§ 3. Praesentes quoque litteras nullo Firmitas conunquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, vel intentionis nostrae vel alio quantumvis substantiali defectu notari, impugnari vel annullari posse, sed illas semper perpetuo validas et efficaces fore et esse, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, et omnibus, ad quos nunc spectat et pro tempore quomodolibet spectabit in futurum, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque et non aliàs per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos, quavis auctoritate fungentes, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac dicti Ordinis pro tempore existentem protectorem, ac alios quoscumque eiusdem S.R.E. cardinales de latere legatos, vice-legatos et Apostolicae Sedis nuncios, sublatâ eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, definiendi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari, definiri et interpretari debere,

Obstantium derogatio.

et, si secus super his a quocumque,
quavis auctoritate, scienter vel ignoran-
ter, contigerit attentari, irritum et inane.
decernimus.

CXLIX.

Facultas patribus Capuccinis Gallis mis-
sionariis apostolicis in partibus infi-
delium degentibus exercendi artes me-
dicinae et chirurgiae.

Clemens Papa XII,

ad futuram rei memoriam.

patribus pro

ab observantia hoc caput.

§ 1. Cum, sicut dilectus filius Che- Supplica!um rubinus de Noves, frater expresse pro- dispensatione fessus Ordinis Minorum sancti Francisci regulae quoad Capuccinorum nuncupatorum ac missionum exterarum eorumdem Capuccinorum Gallorum in partibus infidelium degens in Romanâ Curiâ procurator, nobis nuper exponi fecit, praefati missionarii Galli in eisdem partibus elaborantes medicinae et chirurgiae artibus tum catholicorum, quos in fide consolidant, tum infidelium, quos non raro ad veritatis cognitionem adducunt, benevolentiam sibi concilient; id vero per constitutiones Ordinis praedicti cap. v, auctoritate apostolicà confirmatas, omnibus expresse prohibeatur ne artes hu iusmodi extra Ordinem exerceant: nobis propterea dictus Cherubinus humiliter supplicari fecit ut in praemissis opcete-portune providere et ut infra indulgere de benignitate apostolicà dignaremur.

§ 4. Non obstantibus, quatenus opus sit, etiam in synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque conciliis editis vel edendis, specialibus vel generalibus, constitutionibus et ordinationibus apostolicis, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis, quibusvis personis etiam in genere vel in specie in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, approbatis et innovatis; quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes mentio seu quaevis alia expressio facienda et habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, eorum omnium et singulorum tenores eisdem praesentibus etiam pro plene et sufficienter expressis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, latissime et plenissime ac specialiter et expresse motu, scientiâ et potestatis plenitudine similibus derogamus; risque contrariis quibuscumque. Clausulae prae- § 5. Volumus autem earumdem praesentium transumptis, etiam typis impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius personae in ecclesiasticâ dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in iudicio et extra illud adhibeatur, quae eisdem praesentibus adhiberetur si illae exhibitae forent vel ostensae.

servativae.

§ 5. Nulli ergo omnino hominum, etc. Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, anno Incarnationis dominicae MDCCXXXIV, V idus decembris, pontificatus nostri anno v.

Dat. die 9 decembris 1734, pontif. anno v.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »