Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ioannes Fran

ciscus Regis

fastigium eva

sit.

fumum, caliginem et ignem, fulgura et tonitrua, sonitum et clangorem tubarum, gloriam Domini, hoc est magnalia gratiae suae et prodigia sanctitatis, admiratione simul et terrore perculsus prospiciat. Procul hinc omnis fera bestia et animal immundum, ne loci sanctitatem sanguine foedet vel impuritate contaminet. Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servien tes, et omnis qui amat et facit mendacium. Accedant autem, qui vitalibus aquis in sacro fonte renati, vel purgati sacramento poenitentiae, amicti sunt stolis candidis; accedant, sed solutis antea calceamentis ex corio mortuorum animalium, nempe mortuis relictis operibus, quia terra sancta est. Arcta est via, arduus atque angustus est limes, et nemo tutus per eum ingreditur et ad culmen securus pertingit, nisi vestigiis insistat Christi domini clamantis et dicentis: Si quis vull venire post me, tollat crucem suam quotidie. Ambulandum est igitur vestigiis paribus, et aemulâ ingressione nitendum; quia non est maior domino suo servus, nec liberatore liberatus, et qui cupimus esse christiani, debemus, quod Christus dixit et fecit, imitari, ut respondeat ad fidem nominis sectatio veritatis.

§1. Asperâ et laboriosâ hac vià inhanc viam for cessit fortis Dei miles Ioannes Frantiter ingressus ad illius montis ciscus Regis, qui accinctus robore et in spiritu ambulans, calcatis desideriis carnis et passionibus huius temporis fortiter toleratis, per tribulationes ac contumelias, per labores et angustias, in orationibus, in ieiuniis, in vigiliis ad montis evasit fastigium, aspiciens in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui, proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contemptâ. Nos autem quibus' supernâ dignatione com

1 Edit. Main. legit qui pro quibus (R. T.).

missum est fidem' Dei plebem in viam salutis dirigere, beatum Dei servum qui ad locum latitudinis per labores et angustias transivit, qui ad caelestem patriam per huius mortalis vitae tribulationes et acrumnas pervenit, in sanctorum munerum solemniter ex veteri more et instituto Romanae Ecclesiae hodiernà die adscripsimus, ut, eius propositis virtutibus et apud Deum suffragantibus preces', per merita unius divini mediatoris Iesu Christi nostra adiuvetur infirmitas, excitetur spes, roboretur fides, accendatur charitas. Itaque beati Dei servi, qui in caelis iam a Deo coronatus est, triumphum in terris spirituali laetitià exultantes in Domino celebremus; sed ita celebremus ut eius labores, fidem, charitatem, sancteque res gestas intueamur. Celebremus ergo triumphum, laudemus victoriam, ut illius amemus virtutes, ut laboriosam vitam sanctamque conversationem, quam breviter populis pro nostro pastoralis sollicitudinis officio annunciamus, sedulo imitemur; et illius exemplo dirigatur via nostra in conspectu Domini. Angusta est, spinosa est, dura est, sed talibus tamque multis transeuntibus lenis facta est. Transiit prior ipse Dominus, transierunt apostoli intrepidi, postea martyres, pueri, mulieres, puellae, transiit novissime B. Ioannes Franciscus: eius ergo non timeamus laboriosam vitam sequi, si eius praemium cupimus, si locum, si patriam desideramus.

§ 2. Ioannes Franciscus Regis, pueri tià inter suos mirà innocentiâ exactà, positàque operà ediscendis primis inguae latinae rudimentis in oppidulo Galliae Narbonensis, cui nomen Fons Coopertus, ubi pridie kalendas februarii

1 Videtur legendum fidam aut potius fidelem pro fidem (R. T.).

2 Videtur legendum precibus (R. T.).

Ortus eius, pueritia, adoscentia san

cte traducta.

nis tutela bapti

anno MDXCVII natus est, Biterras mittitur ut in gymnasio Societatis Iesu studiorum cursum absolveret. Enituit statim inter aequales eximia adolescentis virtus: nam otium et improborum consuetudinem veluti pestem declinans, non vetitis modo voluptatibus, sed etiam iuvenilibus ludis abstinuit, et quod a litterarum studio supererat temporis, fundendis ad Deum precibus, piis legendis libris, serendis de Deo divinisque rebus sermonibus, visitandis templis Sanctorumque memoriis impendebat.

Sub B. Virgi§ 3. Ut vero nec illecebris caperetur smalem inno- saeculi, nec diaboli superaretur insidiis, ginitatem illi- nec demum pravis commoveretur exem

centiam et vir

balam custodit.

Devotio erga angelum custo

a vitae discri

plis, sed partam baptismo gratiam et illibatum virginitatis florem servaret, Virginem Mariam matrem Domini pio semper coluit affectu, ut hinc sumeret exempla vivendi, ubi tamquam in speculo species castitatis et forma probitalis refulget. Nam potenti Matris Dei apud aeternum filium redemptorem nostrum patrocinio confisus, minime dubitabat a Deo impetraturum, ut, currenti sibi per arduas virtutum semitas, id', in quo humana conditio ab infirmis viribus suis destituta languescit, superna Dei gratia sufficeret, et quod non posset infirmitate humana, assequeretur virtute divinå.

§ 4. Angelum quoque sui custodem dem, cuius ope religioso cultu prosequutus est, ad beati mine liberatur. spiritus clientelam eo fidentius confugiens, quod certo sibi persuaserat, se a Dei offenså et aeterno animae interitu illius caelesti operâ et internis monitis, divinâ annuente misericordiâ et Christi adiuvante gratiâ, liberatum iri, quia casu quodam, qui ei adhuc puero contigit, plane compertum habebat sancti

1 Videtur legendum ad id (R. T.).

angeli tutelaris praesidio se ab instanti mortis periculo ereptum fuisse.

dales proludit

stolicis missi0.

§ 5. At enim probo adolescenti non Zelo erga sosatis visum est Deum colere, Deiparam, adolescens apoaliosque sanctos pie venerari, et, flo- nibus. rentis aetatis et mundi calcatis blanditiis, toto animo sectari virtutem, nisi etiam plures ex sodalibus suis raperet ad Deum, quem ex toto corde et totâ mente suâ amabat. Itaque alios a iuvenili licentia vel noxia levitate abduxit, alios ad virtutem impensius sequendam invitavit, ex omnibus sex electis, quibuscum, praescriptâ sibi vivendi forma, ab ea, quae a clericis in seminariis servari solet, non dissimili, sanctum sodalitium pietatis inivit. Talibus praeclarae virtutis initiis prolusit ad apostolicum sacrarum missionum opus, iam tum in omnibus iuvenilibus actibus praedisccns Deum solum quaerere, et saluti animarum procurandae intentam mentem et devotum Deo pectus habere.

[blocks in formation]

tiatus iuvandis

pulis sermonem habebat: quaeque in scholis ex ethnicorum libris explicari solent, quaeque ab adolescentibus scribi tractarique exercitii causâ consueverunt, huc referebat omnia ut eorum animos non modo eruditione excultos sed etiam probos sanctosque efformaret: quod tam diligenti curâ et tam uberi fructu per septennium explevit, ut eius discipuli a ceteris gravitate morum vitaeque innocentiâ discernerentur.

Sacerdotio ini- § 8. Ad sacerdotii sublime fastigium mortalibus se prae animi modestiâ reluctans atque totum tradit. invitus superiorum iussu ascendit: sacerdos autem factus, cogitans quomodo Deo placeret, cum plane intelligeret nullum certiorem gradum ad Dei amorem esse quam hominis erga hominem charitatem, totum se sublevandae egentium inopiae et procurandae animarum saluti devovit.

vero pauperum

Praecipue § 9. Nemo hominum erat, quem amcuram gerit. pla eius non complecteretur charitas; potissimam tamen pauperum curam gerebat, sequens Christi domini exemplum, qui, ut humanam superbiam retunderet, cum, ad sanandum reguli filium, illius domum rogatus ire noluisset, ad centurionis servum, non invitatus, ire paratus fuit. Ita eius servus, spiritu Dei plenus qui super humiles requiescit et humilibus dat gratiam, vili atque humili plebi se praebebat, et pauperibus magisque indigentibus ferebat auxilium, spectabatque in hominibus imaginem qua ad Dei similitudinem facti sunt, et pretium magnum quo redempti sunt, non autem honores et divitias et pompas et vanitatem saeculi. Admirabilis 10. Intimis igitur animi sensibus et quoslibet totis charitatis visceribus, cum paupe

erga calamito

808

amor.

[blocks in formation]

non ferret: alios verbis consolabatur, aliis opere subveniebat. His natum atque inserviendis addictum se putabat, his diurnam nocturamque operam in ergastulis, in nosocomiis, in eorum casis praestabat: duos praesertim aegrotos, seu potius hominum cadavera, quae foeditate morbi et maleolenti odore omnes a se averterant, ipse adivit, solatus est, et omni officiorum genere. fovit: miracula et prodigia fere non in aliorum quam in pauperum gratiam atque in miserorum auxilium patrare videbatur.

Baiuli instar onera ad ego

tat.

sublevandos iu.

§ 11. Despectis insolentis vulgi ludibriis et puerorum exsibilationibus, vi- no publise porsus est per mediam urbem et confertas populo vias ire onustus stramentorum fascibus, quos emendicando paraverat, ut aegrotantibus egenis lectum sterneret. § 12. Cessante commercio, cum lan- Mirae ad eos guescerent artes, et artificibus nihil va-dustriae. leret industria ut se suamque familiam alerent, eorum opificia ad divites mercatores ferebat, eosque exorabat ut aequo pretio emerent. Puellis, quarum res domi angusta erat, ne egestate opprimerentur aut corrumperentur otio ipse opera feminei artificii facienda quaerebat, ut laboribus suis viverent, nec aliis oneri, nec sibi detrimento atque exitio essent.

[blocks in formation]

ministrat.

me, pauperum

10

eliam ter

tiplicato, alt.

Jutis animarum

Peste infectis § 14. Montem Falconensem oppidum, | turba, ubicumque degeret, stipatus erat: honoris et vicinaque loca, quo ad hibernas missio- moleste atque inurbane in eum irruen-dium. nes ineunte anno MDCXL advenerat, les, suavi excipiebat benignitate, et adatrox pestilentia invaserat; omnium, mirabili ferebat patientiâ; aliorum subqui erant contagioso morbo correpti, levans corporis angustias, aliorum sacuram alacris suscepit, contemnens prae- nans animae infirmitates, nullum a se, sentis mortis periculum, cui vivere si minus temporali succurrere posset, Christus erat, mori autem lucrum. spirituali auxilio destitutum praeteribat: Saeviente fa- § 15. Anicii gravi saeviente fame, sui enim oblitus, id unum prae oculis greges, frumen- ingentes pauperum greges pauper ipse, habebat ut omnes Christo lucrifaceret. miraculum mul solâ Dei providentia confisus, alendos Haec erat omnium votorum et cogitasuscepit, et, subsidiis undique industrio- tionum suarum summa, regnum Christi så charitate et piâ sollicitudine corro- amplificare, Dei gloriam et hominum gatis, ter etiam multiplicato per mira- salutem promovere; ideo quandocumculum frumento, sustentavit. Siquidem que' dicebat, se nequaquam recusaturum renovavit benignissimus Deus per ma- caeli deliciis serius frui, si eâ dilatione nus servi sui prodigia Eliae in multi- sihi concederetur ut plures ad Dei agniplicatione frumenti quod in alimoniam tionem amoremque perduceret. pauperum, in summâ illâ caritate an§ 18. Quare id unum diu noctuque Nullus ab eis nonae, feminae custodiendum tradide- propositum habebat, id vigili curâ, in-cus. rat. Nam servo Dei iubenti ut paupe- somni studio, ardentique charitate curibus distribueret, respondit illa arcam rabat in urbe, in agris, in templis, in iam frequentibus largitionibus exhau- foro, in custodiis publicis, in nosocostam fuisse; iussa autem inspicere, im- miis, in privatorum aedibus, in eo deperioque parens, frumento exundantem mum, quod poenitentibus mulierculis invenit: nec id semel, sed tertio conti- extruxerat, coenobio, ut bonos inflamgit. Sed quoniam perfecta dilectio, quae maret ad virtutem, scelestos et improab amore Dei proficiscitur, agit quidem bos revocaret a vitiis, curaret languidos, quantum potest ut proximus salvus cor- foveret tepidos, sanaret infirmos, sanos pore salvusque animo sit, sed curam validosque ad currendum in vià Domini corporis ad sanitatem animi refert; ideo impelleret. beatus Dei servus curabat ut per temporalia subsidia homines ad Deum traheret, et per corporalem alimoniam caelesti evangelicae doctrinae cibo refi

[blocks in formation]

zelo vacuos lo

adversis.

§ 19. Vitiis bellum indixerat, et quie- Fortitudo in tem, famam vitamque ipsam parvipendens, neque laboribus, neque angustiis, neque minis, neque metu, neque ullâ periculorum denunciatione retardabatur, quominus in discrimine aeternae salutis versantibus accurreret, flagitiosos homines a peccatis revocaret, perditae famae profligataeque pudicitiae mulieres e turpitudinum coeno educeret, orbas parentibus puellas, quarum pudicitia periclitabatur, in tuto collocaret; saepe 1 Forsan legend. quandoque (R. T.). 2 Edit. Main. legit patentibus (R. T.).

[ocr errors]

a flagitiosis hominibus multis obrutus iniuriis, atque etiam verberibus graviter caesus, dum a luporum rapacium manibus innoxias vel infirmas animas abstrahere conatur; saepe ab improbis nebulonibus deceptus et contumeliis atque opprobriis vexatus, dum quasi ad moribundi confessionem audiendam per iocum ac ludibrium evocatur: nunquam tamen fieri potuit ut nocturnam morientibus operam, etiam cum suo gravi damno et detrimento coniunctam, praestare omitteret; aut, ut in procurandà animarum salute remissius ageret; aut, ut egentibus atque aegrotis opem per se ipsum, si necessitas urgeret, cunctantius afferret: quippe bene redemptam existimabat quolibet suo famae vel capitis periculo quamcumque opem atque auxilium, quod hominibus vel inopia vel infirmitate afflictis vel de animae salute periclitantibus ferre posset. § 20. Biberat enim calicem divini postolorum et amoris, de quo ait Propheta: Calix tuus in tantis aeru- inebrians, quam praeclarus est, et inebriatus fuerat ab ubertate domus eius. Hoc enim calice inebriati ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati; hoc inebriati martyres, laeti euntes ad tormenta, ad leones, ad gladios, ad flammas, ad necem, non agnoscebant uxores flentes, non filios, non parentes, non amicos; hoc inebria tus beatus Dei servus Ioannes Franciscus, non labores, non angustias, non dolores, non contumelias, non infamiam, non mortem ipsam videbat; sed omnia terrena bona fluxa et caduca parvifaciens, nihil erat tam arduum, tam difficile, tam laboriosum, tam cum vitae et mundani honoris discrimine coniunctum, quod non ultro laetus et alacris pro Dei gloriâ et animarum salute aggrederetur, in omnibus exhibens se ipsum

Calicem Chri

sti, aemulus a

martyrum, bibit

mnis.

sicut Dei ministrum in multâ patientiâ, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, in castitate. Mirum dictu est, quot procellis iactatus, quot probris exceptus et maledictis laceratus, quot iniuriis et contumeliis appetitus, quam. saepe conspersus luto, in coeno conculcatus, verberibus contusus, plagis pene ad mortem usque vulneratus fuit. Mansit invictum ad mundi procellas evangelicum sacerdotalis pectoris robur; et domum, quae aedificata fuerat supra firmam petram, nec furentes improborum turbines, nec violenti tribulationum fluclus prostravêre: mens in pietate solida, in fide firma, Deo devota, non victa est tentationibus aut periculis, sed probata.

percutienti al

strictis gladiis

bus nudum pe

§ 21. Maiori enim semper animo et Maxillam unam erectiori mente, primis superatis aut teram praebet: laboribus aut periculis, ad nova imper- necen minantiterritus pro Dei gloriâ veniebat. Ita- ctus offert. que, edoctus magisterio dominico, saepe unam percutientibus maxillam, alteram laetus exhibuit; minantibus stricto gladio necem, vel caput obtulit, vel pectus aperuit, sciens animam, qua diligebat Deum, mori non posse, nisi ab ipsâ Dei dilectione, ob quam mors intentabatur, cessaret: si quis illius vicem doleret, corripiebat, admonens eum ignorare quantum in tolerandis pro Christo opprobriis voluptatis inesset. Sed qui propriis non movebatur malis, alienâ sorte moerebat, miserans adversariorum caecitatem, furorem excusans, calamitatem deplorans, et fervidis ad Deum precibus. pro eorum salute deprecabatur, atque ita, quemadmodum servi Dei solent, se de suis inimicis ulciscebatur, ut cuiusque animum, quo magis sibi experiretur infensum, eum maioribus demulceret officiis charitatis.

Ardentissimus

§ 22. Etenim una erat sollicitudo, amor Del.

« ÖncekiDevam »