Sayfadaki görseller
PDF
ePub

VII. Primae et secundae vesperae canantur in omnibus festivitatibus primae et secundae classis, quae ad colendum pronunciantur, et eiusdem ritus, quamvis non colantur, in his quae fuerint Christi domini eiusque sanctissimae Matris, sanctorum patriarcharum nostrorum, titularis alicuius familiae, provinciae, conventus vel collegii, atque S. Agnetis secundo; in reliquis vero festivitatibus Ordinis primae tantum vesperae canantur, vesperae autem secundae sanctorum omnium dicantur sine cantu, et eis finitis canantur vesperae defunctorum. Si tamen festum Omnium Sanctorum celebretur in sabbato, eorum secundae vesperae tunc cantentur, in die dominicâ sequenti vesperae defunctorum. In omnibus autem vesperis cantandis tres quadrantes horae consumentur; in recitandis vero, fere dimidia hora. Superior qui supradicta celerius cantari vel recitari permiserit, severe puniatur.

VIII. Praedicta, quae in festivitatibus cani debent, non concionantur quando dictae festivitates transferuntur, sed tantum quando in propriis diebus ab Ecclesiâ designatis celebrentur; non tamen propterea omittenda, sed cantanda est missa in quocumque die feriato, quamvis de festo illius diei officium non fiat; nec cantanda sunt supradicta quando in choro non sint saltem sex religiosi qui canere possint. Missa vero et alia quae ratione donationis vel eleemosynae essent canenda cum paucioribus, et etiam si sint solemnitates translatae, cani debent.

IX. Totum, quod in officio divino et missâ cantatur, sit tono plano, aequali, gravi et devoto, absque modulatione et armoniâ, sub poenâ culpae gravis contravenienti, et suspensionis ab officio superiori permittenti. Quae autem recitantur, cum devotione dicantur et pausatione competenti pro insumendo spatio temporis designato.

x. Officium parvum B. Virginis Mariae in omnibus conventibus recitetur diebus in breviario assignatis, et quamvis non tantâ pausatione, quantâ maius, non tamen minori devotione.

XI. Fratres laici assistant officiis divinis, iuxta prudentem superioris dispositionem,

attento uniuscuiusque labore et occupatione, et loco officii divini, singuli recitent quinquagies orationem dominicam, et totidem vicibus salutationem angelicam, nempe pro Matutino quindecies, pro Laudibus quinquies, et pro unâquaque Horâ etiam quinquies.

XII. Religiosus, qui Matutino abfuerit sine licentiâ, vescatur in terrà sine capitio id quod ceteris ministratur, praeter piscem, vel quod eius loco praestatur. Si vero alteri cuicumque Horae canonicae non adstiterit, arbitrio superioris puniatur.

XIII. Tempore divinorum officiorum nullus sine urgenti necessitate praesidenti exprimendâ, et cum illius licentiâ, a choro exeat, nisi ad rem ipsi choro et officio pertinentem. Eademque causa et licentia praecedat, quotiescumque aliquis religiosus a quolibet actu communi egressurus fuerit.

§ 2. De missà et communione re.

1. Omnes nostri sacerdotes singulis diebus sacra faciant, exceptis feriâ v, vi et sabbato maioris hebdomadae, et quando ligiosorum. urgenti causâ impediti fuerint: in hoc tamen casu cum licentiâ omittent superioris. Qui autem absque istis circumstantiis rem sacram facere omiserit, pane tantum et aquâ die unà vescatur.

II. Sacrificium missae peragere debent in propriis conventibus, nisi superior, urgenti causâ, et raro, licentiam concedat, ut nonnullus extra propriam ecclesiam sacrificet.

III. Feriâ v in Coenâ Domini omnes religiosi recipiant sacram Eucharistiam de manu sui praelati. Qui sacerdotes non sunt, caelesti se pane reficiant omnibus dominicis diebus et feriis v totius anni. Potest tamen. functio ista anteponi vel postponi propter aliquod solemne festum. Praecipimus insuper praefatis omnibus fratribus non sacerdotibus, quod quotidie missae sacrificio intersint, sub poenâ ieiunii in pane tantum et aquâ.

IV. Magistri novitiorum et professorum in diebus feriatis sacra faciant in ecclesiâ; in aliis diebus in oratorio suo celebrare po

terunt.

v. Societates et confraternitates saecula

rium absque definitorii licentiâ non admit

§ 3. De eleemosy nå missarum.

tantur in nostris conventibus et collegiis. | cunia non investitur, nihil ex eå expendant,
Qui secus fecerit, ad arbitrium dicti defini- etiam titulo mutui alioque quocumque. Su-
torii puniatur.
perior autem contraveniens, privatus sit of-
ficio suo, aliusque vero quicumque frater
voce et loco per triennium.

1. Nullus religiosus recipiet eleemosynam missarum, nisi tantum pro suo conventu; quod si itinerans pro mutatione conventualitatis aliquam acceperit, pro illo sit conventu in quem tendit conventualis futurus. Superiores vero etiam generales, et alii qui ministri non subsunt, eam quam acceperint eleemosynam ad arbitrium sui immediati, cui illico exactam rationem reddere teneantur, in promptu habeant: nulli enim liberal eleemosyna relinquitur, nec intentio ulla, nisi raro ex concessione sui praelati pro unâ aliâve celebrandâ missâ.

II. Pro unâ missâ, etsi cantatâ, unicum dumtaxat stipendium accipiatur, sub poenâ suspensionis ab officio per tres menses praelato contravenienti.

III. In nostris conventibus et collegiis non recipiantur eleemosynae pro capellaniis et missis perpetuis, sine superioris generalis licentiâ in scriptis, nec pro patronatu conventus, ecclesiae, vel capellae maioris vel minoris, vel pro oratione, disciplinâ, aliove communitatis exercitio, absque sui definitorii generalis licentiâ in scriptis, quam concedet consulto provinciali provinciae illius cuius est conventus vel collegium cui conceditur.

v. Pecuniae receptae pro supradictis rebus, dum non investiuntur, seu in annuos redditus conferuntur, in propriâ conserventur specie. Si incrementum habuerit, cedat in favorem memoriae, si vero decrementum (absque culpâ tamen conventus vel collegii) cedat contra memoriam.

VI. Ut constet de memoriis ac missis perpetuis, quae sunt in quolibet conventu et collegio, iusteque adimpleantur, praeterquam quod adnotatae erunt in libro magno, cui titulus protocollo, scribantur in tabula publico in loco.

1. Fratres nostri sacris initiandi examinentur prius de sufficientiâ suâ a ministro conventus et aliis duobus religiosis a provinciali designatis, et postea de vità et moribus per secreta suffragia capituli conventualis approbentur. Nec praelati superiores suas litteras concedant, donec illis constet de sufficientiâ, vitâ, moribus et aetate. Nullus diaconatus aut subdiaconatus gradum recipiat, quin duos annos integros professionis habeat, nec presbyteratum ante elapsum integrum triennium a professione.

II. In dioecesi propriâ, ubi est conventus, recipiant ordines religiosi nostri; si ibi non conferantur, poterunt aliam adire dioecesim, non distantem tamen a monasterio ultra vigintiquatuor leucas. Qui secus fecerit vel permiserit, poenâ gravi per tres dies puniatur.

IV. Eleemosynae receptae pro missis per-
petuis, memoriis, capellaniis, patronatibus
dictis, et sepulturis perpetuis, nullatenus in
totum vel in partem (etiam consentiente
conventu) expendantur, sed ad censum an-
nuosque redditus imponantur. Ex licentiâ
tamen sui definitorii generalis ( omnibus III. Sacerdos primam missam non celebret,
consentientibus suffragiis) dictae eleemosy- quin prius praelato constet tum de ordine.
nae iam investitae converti poterunt in red- recepto per litteras testimoniales ei patefa-
ditus indemniores et utiliores conventui, ctas, tum etiam de sufficienti novi sacerdo-
nunquam tamen pro eis subrogari bona tis scientiâ, sacrarum caeremoniarum ad
aliàs antea monasterio acquisita. Ad hoc iudicium ipsius praelati et aliorum duorum
autem ut sedulo custodiatur pecunia im- religiosorum ab eodem designatorum, et
pertita pro missis et reliquis in hac consti- quin ulterius per decem dies in exercitiis
tutione enumeratis, praecipimus in virtute spiritualibus se se praeparaverit dictus no-
sanctae obedientiae, sub praecepto, omnibus vus sacerdos, qui neutiquam primum sa-
religiosis, tam praelatis quam subditis, et crum extra proprium coenobium faciat sub
cuilibet in particulari, quod, dum dicta pe- | poenâ gravis culpae per tres dies,

$4. De his, qui ordinandi sunt.

[blocks in formation]

§ 2.

pro nostris re

clis et pro allis.

II. In omnibus conventibus, temporibus a nostro manuali designatis, quatuor fiant anniversaria pro defunctis religiosis, pro captivis, benefactoribus, parentibus, cognatis, confratribus, amicis, pro sepultis in nostris coenobiis, ac denique pro omnibus fidelibus defunctis. In quolibet anniversario dicatur integrum officium defunctorum, et canatur solemniter missa de requiem, fiatque processio per claustrum, et ubi non fuerit, cantetur absolutio in ecclesiâ: idemque prorsus fiat in die Commemorationis omnium fidelium defunctorum.

1. Quando aliquis religiosus e vitâ decesDe Kufragiis serit, devote ac solemniter sepeliatur, serigiosis defun- vato officio sepulturae in nostro manuali assignato; et superior conventus, seu collegii, in quo frater obiit, scribat suo superiori generali, provincialibus et ministris totius suae familiae, atque chronistis, generali atque provinciali provinciae suae, referens domum, in qua mortuus fuit, tempus, et causam mortis, nomen, patriam, aetatem, professionis tempus, et exercitia, seu officia, quae defunctus habuerit, et virtutes, in quibus specialiter resplenduerit. Et de defunctis, qui professi fuerant ante confirmationem constitutionum factam die x decembris anni MDCCXXXIII, superior generalis statim illius mortem denunciet superiori generali alterius familiae, ut iste ceteris provincialibus notam faciat, ut et illi intra suam familiam, et unusquisque intra provinciam suam omnibus conventibus et collegiis idem denuntient, ut iusta sine morâ persolvant, et ministri de receptione istaBull. Rom. Vol. XXIV.

[ocr errors]

52

rum litterarum provinciales suos moneant. Et in archivio nostrorum Matritensis Romanique S. Caroli conventuum una ex dictis litteris cuiuslibet defuncti servetur, ut, si forte dignus sit, de illo in chronicis commemoratio fiat.

II. In collegio seu conventu, in quo obiit religiosus, praeter vigiliam, quae cantatur in officio sepulturae, integrum officium defunctorum recitetur, et tres missae de requiem cum suis responsoriis in ecclesia canantur, et praeterea novem sine cantu dicantur. Cum illae tres cantantur, in medio capellae maioris sit tumulus altitudinis palmorum quinque panno nigro coopertus, et supra ipsum habitus Ordinis.

III. Singuli sacerdotes conventus seu collegii pro religioso ibidem defuncto tres missas privatas celebrent, et post quamlibet recitent responsorium in tumulo. Singuli quoque fratres ad chorum deputati tria integra defunctorum officia, et laici tria integra rosaria recitent, et in ipsâ die mortis. vel sequenti Eucharistiam sacram recipiant pro defuncti animâ, ac insuper pro illâ duas alia offerant communiones.

IV. Et quia futuris temporibus suffragia pro nostris religiosis defunctis solum fieri debent intra familiam eorum, et non in toto Ordine, nisi pro illis, qui ante constitutionum confirmationem professi fuerant, ut supra dictum est: quilibet conventus et collegium illius familiae pro animâ cuiuslibet religiosi defuncti integrum officium defunctorum recitet et missam unam cantet, ac responsorium circa tumulum, ut dictum est. Praeterea singuli sacerdotes duas missas privatas dicant cum responsoriis. Fratres ad chorum deputati, duo integra officia defunctorum, et laici duo integra rosaria, et in die, quo notitia mortis pervenerit, vel in sequenti, omnes praedicti fratres simul sacram communionem pro defuncti animâ recipiant, illamque pro illâ offerant.

v. Si vitâ functus fuerit minister generalis vel vicarius generalis Ordinis, in toto Ordine; si vero commissarius generalis vel vicecommissarius generalis, solum intra familiam suam; si provincialis vel vicarius

provincialis, solum in sua provinciâ ; si minister, in suo conventu sive collegio duplicentur missarum sacrificia, officia choristarum et rosaria laicorum. Si autem fuerit definitor generalis actualis Ordinis, vel qui antea munus ministri generalis vel vicarii generalis expleverat, in toto Ordine; si definitor generalis actualis familiae, vel qui munus commissarii generalis vel vicecommissarii generalis ante expleverat, solum intra suam familiam; si vero fuerit definitor provincialis actualis, vel munus ministri provincialis vel vicarii provincialis expleverat antea, solum intra suam provinciam omnes sacerdotes missam unam, fratres ad chorum deputati unum officium, et laici unum rosarium recitent, ultra id quod pro particulari religioso recitare tenentur. Praeterea si defunctus fuerat aliquando definitor generalis Ordinis, vel familiae, vel actualis procurator generalis Ordinis vel

familiae in Curiâ Romanâ, sive Hispaniae in curiâ regiâ, vel redemptor captivorum, vel procurator provinciae, tunc respective, vel in toto Ordine, si pro eo, si pro eâ, in suâ tantum familiâ, vel solum in provincia suâ, quando pro illâ ultimo officium exercuit pro his omnibus et animabus eorum quilibet conventus seu collegium in communi recitet integrum officium defunctorum et unam missam de requiem cantet, atque qui non fuerint sacerdotes, unam communionem efferant, ultra praefata pro aliis.

vi. Si defunctus fuerit novitius vel donatus, recitetur pro eo integrum officium defunctorum, et cantetur una missa in conventu in quo obiit, et quilibet illius sacerdos unam missam privatam, choristae unum integrum officium, et laici unum rosarium integrum pro eius animâ recitent.

VII. Ad hoc ut de istarum constitutionum adimplemento constet, sit ante chorum tabula, in qua scribantur religiosi, qui decedunt in quolibet triennio, et notetur in illâ dies, in quo iusta illis soluta sunt.

VIII. Religiosi nostri semper sepeliantur in claustro, vel alio in loco illis dumtaxat deputato, ac segregato a saecularium sepulturis, et scribantur et signentur fratrum prae

dictorum1 sepulturae, maxime illorum qui sanctitatis famâ decesserunt.

IX. Insuper statuimus quod in omnibus conventibus et collegiis nostris, cum notitia sit de obitu Summi Pontificis et domini cardinalis protectoris Ordinis nostri, solemnes fiant exequiae pro illis. Similiter fiant exequiae solemnes pro principe dominanti, et eius consorte, in conventibus et collegiis ditionis suae.

x. Praeterea, dum fuerit notitia de morte parentum vel fratrum alicuius religiosi in eo conventu vel collegio, ubi iste conventualis fuerit, una missa dicatur pro defuncto. Idemque fiat pro habente epistolam nostram confraternitatis in eo conventu vel collegio, cuius religiosos frequentius hospitio excipiebat.

REGULAE CAPUT XIII.
Singulis diebus si fieri possit, etc.

CAPUT XIII. De oratione mentali, lectione, examine conscientiae, et communi flagellatione, et exercitiis spiritualibus.

1. Singulis diebus in qualibet domo communis fiat ad Deum mentalis oratio per duas horas; una diluculo, in conventibus quidem, a die primâ martii usque ad ultimam septembris, ab horâ quintâ usque ad horam sextam, et a die primâ octobris usque ad ultimam februarii, ab horâ sextâ usque ad septimam; altera vero tempore vespertino, semper a quintâ usque ad sextam horam. Insuper post finitum matutinum et coronam Virginis Mariae, quae post illud immediate recitatur, reliquum temporis usque ad secundam noctis horam in orationein impendatur. Quod si quis absque licentià ab oratione mentali abfuerit, comedat in terrâ, sine capitio, idem quod ceteri, excepto pisce, vel quod eius vice ministratur.

II. Ne autem fervor spiritus tepescat, imo exercitium orationis augeatur, praecipimus nostros religiosos singulis diebus saltem per dimidiam horam immediatam ante orationem vespertinam librorum spiritualium incumbere lectioni.

1 Videtur deesse nomina (R. T.).

1

REGULAE CAPUT XIV.

Singulis quoque noctibus pro statu et pace S. R. E, etc.
CAPUT XIV.

De sacrificiis et orationibus faciendis pro exaltatione sanctae catholicae fidei, pace inter principes christianos, captivis, benefactoribus et reliquis Ecclesiae necessitatibus.

III. Omnes in communi bis in die, nempe | Tempus vero, in quo feri debent exercitia, immediate ante prandium et post antipho- erit ab instructione praescriptum. nam Benedicta, conscientiae faciant examen per spatium fere octavae partis horae. Qui autem communitati tunc adesse nequivit, ubicumque fuerit, eàdem horâ faciat examen. IV. Omnibus feriis secundis, quartis et sextis totius anni post Completorium, vel post examen nocturnum, communis fiat flagellatio, et tamdiu duret, quamdiu cantetur psalmus Miserere cum antiphonae versibus et orationibus in nostro caeremoniali assignatis. Excipiuntur vigilia et dies Nativitatis Domini cum tribus immediate sequentibus, dies enim vespertinus et dies ipse Circumcisionis, necnon vigilia et dies ipsa Epiphaniae, dies vespertini et dies ipsi sanclorum patriarcharum nostrorum Ioannis et Felicis, ac denique feria secunda Paschae, feria secunda Pentecostes, et utraque feria quarta ante Ascensionem scilicet et festum Corporis Christi. Si autem in supradictis feriis venerit solemne festum, poterit in antecedenti, vel sequenti die, vel in ipso festo II. Singulis noctibus, antequam ad somnum post matutinum fieri flagellatio. Quae qui- capiendum religiosi se conferant, omnes dem fiat in omnibus feriis maioris hebdo- simul in ecclesiâ vel in choro magnâ demadae, itaut feriâ IV, v et vi psalmus Mise-votione recitent antiphonam SS. Trinitatis rere ter cantetur in qualibet disciplinâ, cum | Benedicta sit sancta, etc., cum et oratione, . Christus factus est pro nobis, etc., et oratione Respice, ut in officio illorum dierum, fiatque post matutinum.

v. Praecipimus in virtute sanctae obedientiae, et sub praecepto formali, omnibus religiosis tam praelatis quam subditis, quod singulis annis faciant per decem dies exercitia spiritualia in cellis suis, vel in alio loco separato ad id destinato, modo et formâ in Ordinis instructione praescriptis. Quo tempore cum communitate solum intersint matutino, primae, completorio, orationi mentali, examini conscientiae, disciplinae et refectorio, iuxta prudentem instructionis dispositionem. Huiusmodi autem exercitia ita fieri debent ut medietas totius communitatis insimul et primo faciat, et postea immediate altera medietas, nisi, attento religiosorum numero, minister in tres partes suam communitatem iudicet dividendam. 1 Videtur legendum etiam (R. T.).

1. Stricte praecipimus omnibus nostris. religiosis, quod in suis sacrificiis, orationibus, communionibus et aliis bonis operibus, tam in communi .quam in particulari exercendis, Deum orent pro exaltatione sanctae catholicae fidei et pace S. R. E., pro Summo Pontifice, nostris regibus et principibus, pro domino cardinali protectore nostri Ordinis, pro eiusdem Ordinis conservatione et augmento spirituali, pro benefactoribus et captivis christianis, et his pro quibus universalis Ecclesia consuevit orare. Specialiter autem pro fine isto sequentia fiant.

prout in nostro manuali; et finito conscientiae examine, recitent similiter litaniam lauretanam sanctissimae Dei Parentis, prout in eodem manuali: et qui legitimâ impeditus causâ interesse ei non potuerit, illam privatim recitet.

III. In omnibus domibus, non collegiis, sabbatis totius anni cantetur missa B. Virginis Mariae, illis exceptis in quibus occurrerit alia missa canenda ex designatis cap. xI, § 1, num. vI, necnon vigiliâ Nativitatis Domini, octavis privilegiatis, sabbato infra octavam Corporis Christi, et sabbato in quo celebrari incipit capitulum nostrum generale vel provinciale. Si autem in alio aliquo sabbato occurrerit obligatio canendi alias missas pro dotatione, aliove titulo, sive gratuito, sive oneroso, non ideo omittenda est praedicta missa SS. Virginis, pro qua (nisi fuerit dotata) stipendium non recipiatur. Praeterea in omnibus conventibus et

« ÖncekiDevam »