Sayfadaki görseller
PDF
ePub

$5. De ce

Ordinis.

capi

1

rum, socii sint ad capitulum generale fu- | illis praeceptum in scriptis iubendo, quod,
turum ita ut minister domus prius in hoc si quis scierit alicuius capitularis impedi-
capitulo designatae sit primus socius, et in mentum propter quod non debeat admitti
capitulo futuro suffragium habeat; et mini- ad capitulum, illud manifestet statim ante
ster alter, scilicet domus posterius designa- ipsum. Quod si, factâ sufficienti probatione,
tae pro eâdem provinciâ, sit socius secun- impedimentum aliquod inventum fuerit, ad
dus, et in defectum alicuius capitularis, definitorium generale Ordinis pertinebit de-
quatenus illius munus solum sit concurrere clarare, inhabilem esse habentem tale im-
extra domum capitularem in loco proximo pedimentum, et illum a capitulo excludere.
ad illam, ut praesto et in promptu sit ad II. Die vero sequenti, scilicet feriâ sextâ,
hoc, ut, si opus fuerit, ob defectum alicu- congregentur familiae, unaquaeque 1 seorsim
ius vocalis provinciae suae, suffragium ha- ab aliâ. Praeses cuiuscumque vocalibus suae
beat, supplendo pro eo, nisi vocali, qui de- familiae notos faciat catalogos omnium re-
ficiat, liberum fuerit abesse capitulo, quippe ligiosorum ipsi designatos a provincialibus
eorum suffragia suppleri non debent.
suae familiae et a suis definitoribus pro-
vincialibus approbatos, in quibus contine-
antur religiosi omnes, qui, intra provincias,
inspectis solum graduatione et interstitiis,
apti reperiantur, iuxta nostras constitutio-
nes, ad munera et officia suae familiae in
eo capitulo pertinentia, ut nullus postea
conqueri possit et? quod sua aptitudo non
fuerit praesens omnibus vocalibus suae fa-
miliae. Illa autem aptitudo ex purâ gra-
duatione et interstitiis iudicanda erit, quin
ad mores et observantiam aliquo modo re-
feratur, ut alii includantur, excludantur
alii, aliàs daretur dissensionum et causa li-
tium.

11. Et quia socius debet esse praeditus doctrinâ, observantiâ et experientiâ in regimine, monemus patres capitulares provinciarum, quod in suis capitulis provincialibus immediatis capitulo generali eos eligant in ministros domorum capitularium qui digni sint ut concurrant tamquam socii suae provinciae ad capitulum generale; et quod etiam caveant ne eligatur in ministrum alicuius domus capitularis pro triennio immediate capitulo generali, qui iam socius fuerat in antecedenti capitulo.

III. Si per mortem, infirmitatem aut aliam iustam causam minister alicuius domus capitularis non possit interesse capitulo, tunc definitorium generale suae respectivae familiae seligere possit domum alteram, cuius minister actualis concurrat ad capitulum semper ut socius secundus. Si autem contingat utrumque socium pro aliquâ provinciâ simul deficere, minister domus prius electae a definitorio in illo casu erit socius primus.

iv. Si quis minister vel alter religiosus aliquid animadvertendum vel notatione dignum habeat remittendum ad capitulum, tradat socio suae provinciae, vel suo provinciali, ut unus vel alter portet.

1. Feriâ quintâ ante dominicam quartam lebrandi post Pascha congregentur omnes capitulares talum generale utriusque familiae ante meridiem, in domo designatâ ad capitulum celebrandum, ut ad vesperas praeses capituli congreget omnes illos. Vespere autem idem praeses imponat |

III. Deinde postea eodem die, aliâ tamen sessione, iterum congregentur familiae seorsim, ut eligibilitatis scrutinium fiat ab unâquaque sequenti modo. Quod familia quaevis iuxta suam conscientiam faciat seligibilitatis scrutinium toti familiae suae proponendum, et id faciat ita, ut unusquisque vocalium in schedulâ unâ seligat quinque ad electionem capitis pro suâ familiâ, sive pertinentis ad illam; et illos quinque eligat ex aptioribus positis in catalogis, eos tamen, quos suo iudicio iudicaverit aptiores. Schedulas vero omnes tradere debent suo superiori. Superior autem, facto antea iuramento fidelitatis coram totâ suâ congregatione, ab ipso et duobus sibi immediate vocalibus eiusdem 3 regulabit schedu1 Edit. Main. legit unaquaque (R. T.). 2 Coniunctio el delenda (R. T.). 3 Forsan easdem (R. T.).

capituli familiam generalis, qui spirat, certiorem faciat de eligibilitate sibi notâ ad electiones proxime futuras a toto capitulo faciendas.

las, et quinque illos eligibiles, qui plures | eligibilibus suae familiae, praeses totius voces habuerint in praedictis vocalium schedulis, eligibiles declarare, et omnibus gremialibus suae familiae manifestare tenebitur, ostendendo illis schedulam, manu unius scrutatoris scriptam, subscriptam ab alio scrutatore, et signatam a se ipso praeside familiae; et statim hanc suae regulationis schedulam totius capituli praesidi tradere tenebitur praeses familiae, ex qua assumendus est minister generalis, ut praeses capituli, toto capitulo manifestet eam ante electionem.

IV. Eâdem feriâ vi simile fiet scrutinium, in quo unusquisque vocalium scribat, seligendo ex catalogo inter aptos ad definitoris officium pro suâ familia duodecim, ut ex omnibus schedulis, duodecim continentibus, a scrutatoribus et praeside familiae regulatis vocibus, duodecim, qui plures voces quam ceteri habeant, scribantur in aliâ schedulâ modo dicto, et similiter publicata postrema schedula ut de proxime eligibilibus constet, tradatur praesidi. Si autem contigerit quod in eligibilitatis scrutinio duo vel tres aequalem numerum suffragiorum seu vocum habeant, illi omnes reputentur eligibiles. Si vero huiusmodi aequalitas reperiatur, quando iam ad numerum eligibilium solum deficiant unus, duo vel tres, tunc antiquiores in professione eligibiles reputentur. Ceterum, si fere omnes voces singulorum vocalium pro duobus, tribus aut quatuor eligibilibus reperiantur, et singularis pro aliis fiat secundum scrutinium ad eligibilitatem illorum qui usque ad numerum proxime eligibilium defuerint. Si quis autem inventus fuerit, se ipsum nominasse in schedulâ selectionis ad eligibilitatis scrutinium, eo ipso ineligibilis sit, quamvis, seclusâ voce illius, ceteras omnes habeat pro se. Caveatur stricte ne scrutatores ulli vocalium revelare audeant numerum vocum, quas habuerat aliquis, qui eligibilis publicatur.

v. Factis ab unâquaque familiâ praedictis scrutiniis, traditâque praesidi capituli schedulâ eligibilium, modo dicto efformatâ pro 1 An recta lectio iudicet scius (R. T.).

vi. Si in aliquo scrutinio eligibilitatis, vel supra eo, aliquae difficultates occurrant, determinandae sunt a definitorio generali eiusdem familiae, cuius resolutioni standum erit sub poenâ ad arbitrium ipsius definitorii. torii..

VII. His omnibus eâdem feriâ vi expeditis, sequenti die, sabbato nempe, et prima1 diluculo cantetur, assistentibus omnibus religiosis, missa solemnis de Spiritu Sancto cum commemoratione B. Virginis Mariae et sanctorum nostrorum patriarcharum. Idemque etiam fiat in omnibus conventibus et collegiis Ordinis pro felici capituli eventu. Ac praeterea in omnibus domibus, toto tempore capituli, communis et particularis fiat oratio ut Deus illuminet capitulares ad hoc ut conformiter omnia faciant et operentur ad maiorem Domini gloriam et religionis utilitatem et incrementum.

VIII. Finità missà, praeses capituli (etiamsi forte aliquis vel aliqui ex vocalibus non pervenerint) iubeat fieri signum cum cymbalo ad capitulum generale; et postquam omnes gremiales congregentur in aulâ capitulari, illico coram omnibus praeses capituli concionem habeat spiritualem idiomate omnibus communi, hortando vocales ut in omnibus actionibus et electionibus prae oculis habeant maiorem Dei gloriam et religionis incrementum.

IX. Exhortatione finitâ, ut sine scrupulo ad electiones procedatur, genuflexis omnibus, praeses ad cautelam illos absolvat ab omnibus et quibuscumque censuris, formâ sequenti. Omnes dicent confessionem generalem, et praeses capituli prosequatur dicens: Misereatur vestri, etc. Indulgentiam, etc. | Si tenemini aliquo vel aliquibus vinculis excommunicationis, suspensionis aut interdicti, in quantum se extendunt gratiae2 et privilegia Ordini nostro indulta mihi commissa et nobis 1 Forsan primo (R. T.).

2 Edit. Main, legit gratia (R. T.).

concessa, ego absolvo vos ad effectum electio- | vitate corporis et animae, te adiuvante, libenum faciendarum, et restituo vos sacramentis remur, Ecclesiae, communioni et unitati fidelium. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Item eâdem auctoritate ego vos absolvo ab omnibus aliis, de quibus fieri consuevit absolutio in consimilibus capitulis, ut sitis absoluti hic et in tribunali domini nostri Iesu Christi, ut habeatis vitam aeternam, et vivatis in saecula saeculorum. Amen.

x. Capitularibus sic absolutis et adhuc genuflexis ante imaginem Crucifixi (quae debet esse supra primam et principalem mensam aulae capitularis), gratiam Spiritus Sancti invocabunt devote dicentes hymnum Veni Creator Spiritus, etc. Quo finito, praeses capituli, ceteris respondentibus, prosequitur: . Emitte spiritum tuum et creabuntur. H. Et renovabis faciem terrae. . Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu. R. Laudemus et superexaltemus eum in saccula. *. Mitte eis, Domine, auxilium de Sancto. R. Et de Sion tuere eos. . Ora pro nobis, sancta Dei genitrix. B. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. . Exultent iusti in conspectu Dei. B. Et delectentur in laetitiâ. y. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum. B. Et cum spiritu

tuo.

OREMUS.

Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paraclitus, qui à te procedit, illuminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit filius, veritatem. Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentiâ maiestatis adorare unitatem, quaesumus, ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis.

Defende, quaesumus, Domine, beatâ Mariâ semper Virgine intercedente, istam ab omni adversitate familiam, et toto corde tibi prostratam ab hostium propitius tuere clementer insidiis.

Deus, qui, per sanctos patres nostros Ioannem et Felicem, Ordinem SS. Trinitatis ad redimendum de potestate Saracenorum captivos caelitus instituere dignatus es; praesta, quaesumus, ut eorum suffragantibus meritis a capti

Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super congregationes illis commissas spiritum gratiae salutaris, et, ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde.

Deus, largitor pacis et amator charitatis, da | famulis tuis veram cum tuâ voluntate concordiam, ut ab omnibus, quae nos pulsant, tentationibus liberemur. Per Christum, etc.

|

XI. Rogatione finitâ, electores omnes ante supradictam imaginem Crucifixi faciant iuramentum, quo 'se obligent ad eligendum digniores et aptiores respectu officiorum, quae proponuntur, et quod prae oculis habeant in omnibus electionibus maiorem Dei gloriam et progressum religionis, iuxta tenorem nostrae regulae. Idem quoque iuramentum faciant electores sociorum, et definitores in definitorio, vel in qualibet aliâ congregatione, quando facienda est aliqua electio alicuius praelati vel socii.

Forma iuramenti talis est: Ego frater N. de N. iuro et promitto Deo omnipotenti, B. Mariae semper Virgini, et beatis patribus nostris Ioanni et Felici, me electurum illos, quos iuxta meam conscientiam credam digniores et aptiores futuros esse Ordini nostro, provinciis et conventibus, quoad spiritualia et temporalia.

XII. Facto iuramento, capitulares sedentes eligant per secreta suffragia secretarium capituli de eius corpore, et per maiorem suffragiorum partem electus pronunciabitur a praeside capituli, in cuius manus secretarius electus faciat iuramentum fidelitatis et servandi secretum, sequenti formâ :

Ego frater N. de N. iuro et promitto Deo omnipotenti, B. Mariae semper Virgini, et beatis patribus nostris Ioanni et Felici, me in omnibus ad meum officium spectantibus fidelitatem et secretum servaturum.

XIII. Confestim capitulum eligat per secreta suffragia tres capitulares in scrutatores ad regulandum suffragia in electionibus. Isti autem (si aliud visum non fuerit capi

1 Edit. Main, legit quae pro quod (R. T.).

tulo, quod per secreta suffragia determina- | generalem qui spirat, sive post praesidem. bit) semper erunt praeses capituli et duo immediate sedentes ad dexteram et ad sinistram illius; qui quidem scrutatores statim faciant coram capitulo iuramentum fidelitatis et secreti, sequenti formâ:

Ego frater N. de N. iuro et promitto Deo omnipotenti, B. Mariae semper Virgini, et beatis patribus nostris Ioanni et Felici, me scrutatatoris officium fideliter facturum, et secretum semper servaturum, non revelando personas quae suffragia praestiterunt vel negaverunt huic vel alteri.

XIV. Deinde capitulum per secreta quoque suffragia eligat ex scrutatoribus unum qui officium faciat secretarii praecise in scrutiniis, et electus faciat, statim ac pronuntietur a praeside, iuramentum in manus istius eâ formâ quae posita manet num. XII pro secretario capituli.

xv. Rursus capitulum eligat per secreta suffragia unum ex vocalibus, qui post regulata suffragia in electionibus nomine ipsius capituli faciat et pronunciet electiones formâ signandâ sequenti §, num. Iv, et pro casu quo suffragia concurrant pro aliquo officio in ipsum electorem seu pronunciatorem, capitulum eligat alterum qui eius electionem pronunciet. Quod si aliter visum non fuerit capitulo (quod per secreta suffragia determinabit), semper primus scrutator erit elector seu pronunciator, et pro casu electionis suae, secundus scrutator.

XVI. Eadem forma, idemque totum quod tribus numeris antecedentibus dictum est erga scrutatores, secretarium scrutinii et electores seu pronunciatores electionum, servatur1 omnino, quotiescumque in definitorio, sive in aliâ quacumque congregatione, extra vel intra capitulum generale, facienda sit aliqua electio canonica praelati vel socii.

XVII. Praedictis igitur praeambulis finitis, procedat capitulum ad electiones, et praecedat omnes, fiatque ante prandium electio patris ministri generalis, et, si praesens sit, sedeat immediate post patrem ministrum 1 Edit. Main legit erant (R. T.). 2 Forsan legendum servetur (R. T.).

capituli; non tamen praesideat, nec officium exerceat usquequo finiatur capitulum. Nihilominus omnes tam capitulares quam ceteri religiosi conventus, statim ac electio facta sit, pergant processionaliter cum electo in ecclesiam cantantes hymnum Te Deum laudamus, et ibi accipiant ab eo benedictionem, et omnia fiant iuxta formam dispositam in nostro manuali. Tamen si pater minister generalis electus praesens non fuerit, illum. non expectet capitulum, sed prosequatur.

XVIII. Post vesperas eiusdem diei congregentur in aulâ capitulari vocales omnes illius familiae, pro qua minister generalis spirat, et praeside eodem qui totius capituli praeses fuerit, atque sibi electis secretario, scrutatoribus, modo dicto, omnes simul canonice eligant commissarium generalem ad triennium immediate futurum pro suâ et ex suâ familiâ assumptum, eodem modo et ritu quibus minister generalis Ordinis ante prandium electus fuerat.

XIX. Sequenti die, videlicet dominicâ, congregentur omnes utriusque familiae vocales, et similiter per secreta suffragia eligant ad futurum sexennium sex definitores generales Ordinis iuxta Breve sanctissimi domini nostri Clementis Papae XII, quod incipit Pastoralis officii, expeditum mense septembris, die x, anno MDCCXXX, qui quidem definitores semper assumendi erunt ex familiâ ministri generalis noviter electi.

xx. Similiter post vesperas huius diei congregentur omnes qui commissarii generales fuerant pridie electores, et ex suâ familiâ, et pro eâ, sex alios definitores generales familiae eligant ad futurum triennium, qui nec vocari possint nec reipsâ erunt definitores generales Ordinis.

XXI. Definitoribus omnibus electis, congregetur tota solaque familia intra-Hispana, et praeside eodem capituli generalis, canonice et ad triennium ex suâ familiâ eligat ministrum nostri conventus romani S. Caroli. Et postea familia, ex qua minister generalis spirat, similiter canonice et ad triennium eligat ex suâ familiâ ministrum nostri collegii romani de Propagandâ Fide.

XXII. Immediate feria II, familia ministri generalis qui spirat, albis nigrisque globulis aut lapillis assumptis, eligat ad sexennium procuratorem generalem Ordinis pro Romanâ Curiâ ex suâ familiâ assumptum, cui totum capitulum, antequam finiatur, dare tenebitur Ordinis mandatum generalis procurae, et similiter eligat chronistam generalem pro suâ familiâ. Deinde familia ministri generalis electi, praeside superiore qui spirat, similiter et ex suâ familiâ eligat procuratorem generalem familiae suae pro illius negociis in Romanâ Curiâ exequendis, qui etiam ante finem capituli dabit suum mandatum procurae, cum expressâ prohibitione, sub praecepto formali, ne in communibus negociis religionis se immisceat, nec verbo aut scripto a se aut ab aliis suae familiae cognominetur procurator generalis Ordinis; et postremo eligat chronistam generalem pro familiâ suâ.

XXIII. Si fuerit aliqua domus extra provinciam, praeter dictas S. Caroli et de Propaganda, et minister illius maiorem partem trienni post suam electionem expleverit, familia illa, ad quam domus pertineat, ministrum eligat in eodem capitulo generali ad triennium, quia postea, finito triennio (nisi sit capitulum intermedium) ad definitorium familiae pro alio triennio usque ad capitulum generale pertinebit electio omnium qui per capitulum generale electi fuerant ad triennium. Quod si familia intraHispana quando ei competit, capitulum generale intermedium, illud celebrare non possit, illius definitorium generale eligat ministrum nostri conventus romani S. Caroli ad sequens triennium. Et similiter familia, quae praedictum capitulum celebrare iam, instante tempore nequeat per suum definitorium generale, eligat ministrum collegii nostri de Propagandâ Fide ad immediatum triennium.

XXIV. Electiones ministrorum horum in capitulo generali poterunt fieri sine scrutinio ex omnibus aptis, quia, propositis quinque ex aptis a definitorio provinciae, ex qua eligendus assumi debeat, familia in eo capitulo eligere poterit quem iudicaverit eligendum. Vol. XXIV.

Bull. Rom.

56

XXV. Finitis electionibus, prosequantur sessiones necessariae ad agendum de observantiâ, progressu, bonoque communi nostrae religionis, et ante omnia ac praecipue de eius instituto, redemptione nimirum captivorum; et ab ipso toto capitulo confirmentur praecepta in his constitutionibus imposita. Quibus conclusis, capitulum per secreta suffragia eligat octo ex ministris provincialibus actualibus et ministris ex domibus capitularibus, ad hoc ut priores quatuor vel quinque concurrant simul cum definitoribus generalibus Ordinis et familiae (sicut praecipit regula) ad correctionem vel depositionem superioris generalis Ordinis, si in illo sexennio opus fuerit. Reliqui vero ad hoc deputati, iuxta ordinem suae electionis, succedant primis, si ex istis aliquis defecerit, mortis, aut renunciationis, aut aliâ quavis causà.

XXVI. Insuper iden capitulum eligat sex patres ex gravioribus religionis, quorum consilio et assensu superior generalis (quando casus occurrerit) eiiciat ab Ordine aliquem vel aliquos, instructo processu, et plene probatis causis expulsionis, iuxta decretum sacrae Congregationis Concilii. Et praeterea eligat quoque capitulum ad eumdem effectum alios quatuor vel sex patres subrogandos ordine suae electionis in defectum alicuius vel aliquorum ex sex prius electis.

XXVII. Deinde quaelibet familia seorsim designet ex qualibet provinciâ suâ duas domos capitulares, [ut dictum est § 4 huius capitis, num. 1, ut ministri illarum socii sint ad capitulum futurum generale Ordinis vel familiae iuxta dicta.

XXVIII. Quibus electionibus factis, legantur coram capitulo decreta sanctae romanae et generalis Inquisitionis, et praeses capituli hortetur ad illorum strictam obedientiam et observantiam. Postea legantur coram suo definitorio epistolae missae ad capitulum ut, si definitorio visum fuerit, coram toto capitulo notae fiant: decernimus autem quod nec praeses capituli nec capitularis alius praeter assignatos possit legere aut aperire huiusmodi epistolas.

XXIX. His omnibus peractis, continuo im

« ÖncekiDevam »