Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Contraria tol

Juntur.

Prooemium.

tur abusus

in

§ 5. Non obstantibus constitutionibus | Vailettus procurator generalis Congre- quibus tollanet ordinationibus apostolicis, necnon gationis Cassinensis Ordinis sancti Bene- ordine. provinciae, conventus et Ordinis prae- dicti, quod in capitulo generali Congredictorum, etiam iuramento, confirma- gationis huiusmodi in civitate Paduana tione apostolica, vel quavis firmitate mense maio proxime praeterito celealià roboratis, statutis et consuetudini- brato ad effectum evellendi quosdam bus, privilegiis quoque, indultis et lit- abusus qui in nonnulla monasteria diteris apostolicis in contrarium praemis- ctae Congregationis induebantur, septem sorum quomodolibet concessis, con- digniores abbates eiusdem Congregatiofirmatis et innovatis; quibus omnibus et nis, consilio, sapientià et prudentià praesingulis, illorum tenores praesentibus pro diti, nempe unus pro quacumque proplene et sufficienter expressis ac de verbo vincià Congregationis huiusmodi, electi ad verbum insertis habentes, illis aliàs in et deputati fuerunt, qui, pro bono Consuo robore permansuris, ad praemisso- gregationis praedictae regimine, nonrum effectum, hac vice dumtaxat, spe- nulla decreta ordinarunt, quae pro cialiter et expresse derogamus; cete- constabiliendis regulari disciplinâ starisque contrariis quibuscumque. tutorumque observantiâ, necnon debitâ huius Sanctae Sedis constitutionibus reverentià conservandà a pleno definitorio approbata fuerunt, tenoris qui sequitur, videlicet:

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XXII augusti MDCCXXXVIII, pontificatus nostri

anno IX.

Dat. die 22 augusti 1738, pontif. anno IX.

CCXL.

Confirmatio quorumdam decretorum pro
felici regimine Congregationis Cassi-
nensis Ordinis sancti Benedicti iussu
capituli generalis editorum1.

Clemens Papa XII,
ad perpetuam rei memoriam.
Ex iniuncto nobis caelitus apostolicae
servitutis munere, ea, quae pro felici
prosperoque christifidelium Altissimi
obsequiis sub suavi religionis iugo man-
cipatorum regimine et gubernio provi-
de facta et ordinata esse noscuntur, ut
firma atque illibata persistant, aposto-
lici muniminis nostri praesidio, cum id
a nobis petitur, libenter constabilimus.
§ 1. Exponi siquidem nobis nuper

Septem abba-
tes deputati ad
decreta edenda, fecit dilectus filius Michaël Franciscus
1 Consule regulas et declarationes relatas in
tom. XIX, pag. 276 et seq. huius edit. (R. T.).

[blocks in formation]

tendi Judicri aclus.

ciendum regula inculcat, id ipsum multo
magis a praelatis faciendum volumus, qui
nullam administrationem habent, vulgo dicti
nullatenenti.

monasteria, nec dendi a monasterio infra annum, recrea- | Quod vero hoc loco abbatibus regiminis fa-
in is permittionis vel etiam devotionis causâ, seu alio
quovis praetextu, fratribus nostrae Congre-
gationis a definitoribus vel regimine aut a
praelatis non concedantur, nisi ex rationa-
bili causâ, et raro, ad evitandas vagationes',
etc. »: propterea abbates, tempore baccana-
lium, non permittant morari monachos extra
monasteria, neque praetextu adeundi con-
sanguineos vel affines, nec aliâ qualibet
quaesitâ causâ. Adolescentibus autem et
iunioribus, donec non fuerint sacerdotio
initiati, non concedant facultatem perno-
ctandi extra claustra, neque recreationis
neque etiam causâ devotionis, nisi in casi-
bus a 2 constitutionibus permissis.

Praelati abs

Causa a mo

non debent.

Quod si causae postulent dari facultatem aliquibus ultra unius diei iter eundi, tunc omnino serventur ea quae in declaratione cap. LXVII, n. VIII, IX et XIII servanda commemorantur.

Similiter dicti superiores nunquam permittant aut tolerent, quod monachi, deposito habitu monastico, vel personati incedant, vel ludicros actus, recreationis causâ, in ipsomet monasterio aut alibi quomodocumque exerceant.

III. Declaratio cap. LXVII ita statuit n. xi: que legitimaQuod si praelati mora extra monasterium nasteriis abesse tres menses excesserit, praesidens et visitatores illi monasterio administratorem deputent et merito, cum scriptum sit: verumtamen sanguinem eorum de manu tuâ requiram. Quod si etiam minori tempore sine causâ abfuerint, sciant praelati, se et apud Deum reos esse, et pro modo culpae a capitulo generali vel regimine puniendos, dum constiterit, sine causâ eos abfuisse. Aliis exemplo IV. Praelati quamdiligentissime animum sint in regula attendant ad ea quae habet regula in declaratione cap. II, num. II, scilicet: « ut subditos reddant in obsequendo promptiores, ipsi forma gregis fiant et duces agendorum. Ergo regularibus observantiis, chori, refectorii, ceterisque semper intersint, etc. ».

ribus observan. liis.

1 Edit. Main. legit vacationes (R. T.).
2 Praeposit. a nos addimus (R. T.).
3 Tom. XIX, pag. 341 a (R. T.).
4 Ibid. pag. 280 a (R. T.).

monasterio ad

non facienda.

ciarum.

v. Mutationes monachorum non aliâ ra- De metatione tione fiant, quam uti monet regula in de- monachorum de claratione cap. LXVII, n. xv. Ut autem lites monasterium omnes, quae mutationum causâ oriri solent, de medio tollantur, statuimus, quotiescumque monachi mutati fuerint auctoritate capituli generalis vel diaetae, vel si extra tempus congressus praelati aliquem mutare voluerint, debere monasteria, a quibus mutati discedunt, iis suppeditare omnia necessaria. At si quis monachus extra id tempus mutari petierit, ob eamque rem importune institerit, etsi discedendi facultatem impetret, nihil tamen a quopiam exigere possit. VI. Cum decretis sacrae Congregationis De carceribus Concilii De regularibus apostatis et eiectis publicis proviaanni MDCXXIV cautum sit, ut unaquaeque religio habeat carceres in qualibet saltem provinciâ ad incorrigibiles, scandalosos, criminosos ac similes puniendos et coërcendos, nos, etsi Congregationis monasteria singula privatos habent carceres iuxta constitutiones nostras, tamen, ad tutius et commodius eosdem illos compescendos, assignamus publicos carceres in monasterio S. Petri de Perusio pro provinciâ Romanâ et Etruscâ, in monasterio Montis Casini pro provinciâ Neapolitanâ, in monasterio S. Martini Panormi pro Siculâ, in monasterio S. Salvatoris Papiae pro Lombardâ et Ligurâ, in monasterio S. Iustinae de Paduâ pro Venetâ, in quibus detineantur. Ne vero haec monasteria iniuste graventur, decernimus omnia necessaria tam pro expensis ad transmissionem reorum, quam pro victu et vestitu, ab illo monasterio tribuenda esse, cui reus nomen dederit. Possint tamen praelati ad aliquod ex assignatis monasteriis extra provinciam mittere huiusmodi criminosos, dummodo abbas illius monasterii consentiat, vel capitulum generale aut regimen id praecipiat, salvis semper quae de expensis dicta sunt.

VII. Cum autem non levis inoleverit abu- De modo pro

[blocks in formation]

De cavendis

aedificiorum et

rum administratione.

VIII. Quia saepe ex nimiâ aedificandi cunimiis expensis piditate monasteria iacturam magnam paet honesta re- tiuntur, ineminerint praelati et visitatores ea quae de aedificiis praescribuntur in declaratione regulae', cap. LXVI. Quae quidem de aedificiis constituta intelligi atque observari volumus etiam de extraordinariis expensis in hospitibus suscipiendis, in ornatu monasteriorum et templorum, et aliis huiusmodi. Quare visitatores provinciae curent diligenter, ne hac in re a quopiam peccetur, et si deprehenderint aliquid contra laudati capitis declaratum admitti aut tentari, etiam extra actum visitationis certiorem faciant patrem praesidem, qui statim aedificii et sumptuum progressum interdicat. Quod attinet ad reliquam monasteriorum administrationem, abbatibus in memoriam revocamus exactam observantiam constitutionum apostolicarum, maxime vero Alexandri VII De cellerariis, qua sub gravissimis poenis praescribitur, ut cellerarii nihil sine scientiâ et iussione abbatis agant, et abbates per se ipsos in rerum temporalium administratione non se ingerant.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

x. Cum nihil magis monachorum vitae et monasticae disciplinae noceat, quam cupiditas honoris et dignitatis, teneantur praeses, visitatores, procurator generalis et monasteriorum superiores patribus definitoribus referre officia, commendationes, preces, quas deferunt saeculares, ecclesiasticae, aliaeque personae quaecumque, ut in Bullis Gregorii XIII et Urbani VIII contra ambientes, in favorem alicuius ad obtinendas praelaturas, dignitates, gradus, officia, administrationes, etc.; qua re cognità, patres definitores eligant duos vel tres abbates, qui accurate inquirant et examinent, si quis fuerit hac in re ita deliquisse denuntiatus ut vere convinci possit censuras incurrisse; quod si cognoverint, serventur ea quae statuuntur in Bullis laudatis, sive ipse institerit apud praedictas personas, sive per medium alterius etiam nostrae Congregationis tales instantiae et sollicitationes praesumantur factae de eius commissione seu voluntate; si vero convinci nequeat, et gravis tamen suspicio remaneat, ad eius instantiam preces, commendationes, et officia adhibita fuisse, causa proponatur iterum discutienda in omnibus sequentibus capitulis generalibus, donec definiatúr. Interea tamen, qui sic egisse in suspicionem cadit, nullis officiis aut dignitatibus, quae a patribus definitoribus aut capitulo generali conferuntur, ornari possit.

tes.

Vel am!ien

stratione temper

abbates.

XI. Compertum est, bona temporalia, quae De adminisubsidia sunt huius vitae, multum conferre poralium ad regularem disciplinam retinendam. Si igitur ad notitiam regiminis venerit praelatum aliquem male administrare bona monasterii, regimen moneat abbatem, et opportunis remediis curet ut eumdem deterreat de sententiâ, et in officio contineat; quod si abbas desistere noluerit, pro modo contumaciae ad ulteriora procedat, usque ad suspensionem a regimine et deputationem administratoris. Hoc autem loco expedire iudicamus, si decretum aliàs emanatum a capitulo generali anni MDCCXXXII repetatur, et hic inseratur, quod sic habet: « Praesules monasteriorum in gravibus quibuscumque rebus, quales sunt constructiones, alie

bus nihil exi

novitiorum.

nationes et similia, quae seniorum consensum | signent, qui in actu visitationis ea cum
poscunt, ex iure teneantur deinceps eorum libris conferant, praesertim vero cum com-
suffragium exquirere, non equidem prae- putis menstruis, quae in libro vulgo la Vac-
standum voce vel nutu, sed secreto instituto chetta continentur. Computa vero a dictis
scrutinio, ut, quae decet, sit cuique facul- visitatoribus habita deferantur ad capitulum,
tas libere proferendi quod in monasterii ad hoc ut ibi a deputatis ad computa con-
utilitatem cessurum iudicarit.
ferri valeant cum aliis computis quae sin-
guli abbates coram ipsis praesentare tenen-
tur. Quoniam vero iidem visitatores inter
cetera inquirere debent, an proprietarii ali-
qui in monasterio inveniantur; propterea,
magnå adhibitâ diligentiâ, visitent capsam
depositorum: qua in re, quae gravissimum
momentum habet, ipsorum conscientiam
oneramus.

A saeculari- XII. Ac ut facilior via pateat his qui mogendum pro vi- nasticae vitae desiderio tenentur, eamque ctu et vestitu ingredi volunt, maxime laudamus morem illum et institutum nihil exigendi a saecularibus pro victu et vestitu novitiorum; quod ipsum institutum arripiendum et retinendum iudicamus, et omnino observari volumus, ut iocalia, pastus, pecuniae, aliaeque res, etiam ad divinum cultum vel usum communem monasterio applicandae non exigantur seu petantur ratione ingressus vel professionis iuxta constitutionem Urbani IV quae incipit Sane in vineâ Domini, titulo De simoniâ, inter extravagantes communes, ne in poenas gravissimas, praecipue excommunicationis latae sententiae solo Romano Pontifici reservatae ibi inflictas incurrant.

De visitatoribus et modo visitationis.

XIII. Quamquam secundâ parte constit. cap. 11, num XIV, non tenentur patres visitatores in actu visitationis omnes de familiâ de rerum statu interrogare; quia tamen ob eam rem incommoda multa oriri possunt in detrimentum monasteriorum, et ne ullus suspicionibus, quae charitatis vinculum perrumpere possunt, locus detur, necesse esse arbitramur, ut in posterum omnes de familiâ a patribus visitatoribus vocentur et interrogentur. Ipsi autem patres visitatores meminerint ea, quae ibidem num. XXIII praescribuntur, scilicet ne revelent testes, aut ea quae in visitatione acceperunt, sub poenâ ibidem statutâ. Caveant etiam diligenter ut acta visitationis ita custodiantur ut a nemine videantur aut legantur in monasteriis quae visitare porrexerint1.

De computis XIV. Ut autem patres visitatores rite reproprietariis. cteque munus suum fungi queant, consti

reddendis, et

tuatur formula pro exhibendis computis mo-
nasteriorum capitulo generali 2, et definito-
res novis visitatoribus eadem computa con-
1 Forsan perrexerint (R. T.).

2 Edit. Main. legit generalis (R. T.).

XV. Quoniam vero monachi non intimam Vestibus, solum animi modestiam, sed etiam externam praeseferre debent, hic repetendum censemus decretum editum n. 1 in capitulo generali anni MDCCXXXVIII ad tollendos abusus qui in vestimentorum usu apud monachos irrepserint: « Summam etiam diligentiain adhibeant abbates in extirpandis abusibus, si qui forte apud monachos irrepserint in vestimentorum tum interiorum tum exteriorum usu, quae a religiosâ simplicitate et humilitate aliena prorsus sunt; praesertim vero solertissime in eos inquirant et severissime etiam animadvertant, qui in pileis, caligis et calceis saeculi pompas religiosis viris indignas affectare videntur. Quod dictum quoque habeatur adversus eos, qui tonsuram monasticam minime gerunt, et ut hisce in rebus praelatis vigilantiam omnem exerceant, eorum conscientiam oneramus. Addimus autem expresse huic decreto ut tunica sit undequaque clausa, iuxta Clement. Ne in agro, et nullo modo, vel in toto vel in parte, recedat ab antiqnâ nostrâ consuetudine. Urgemus etiam integram firmamque observantiam eorum, quae de vestimentis ornamentisque statuuntur in declaratione cap. LV nostrae regulae, quae ab omnibus omnino servari mandamus. Et quoniam liber esse nemo debet ab iis officiis reddendis quae pertinent ad vitae genus et regularis observantiae disciplinam, inviolabiliter servari volumus ea quae capite regulae nostrae LXIII num. XI, De abbatibus

[blocks in formation]

bates, ut oeconomica officia sacerdotibus non conferant, nisi tempore sacerdotii sui per biennium continue 2 observantiae regulari vacaverint, aliàs facile poterit accidere, ne in decanos assumi possint ad praescriptum constitutionum cap. xxi, reg. num. Iv. Officio deca- XVII. Qui autem decani sunt constituti sollicitudinem gerant super decanias suas, audiant culpas monachorum, et corrigant eos in mansuetudine et charitate. Visitatores vero, ut in actu visitationis de hac re sedulo inquirant, monemus et obsecramus. Studiorum XVIII. Cum perspicuum sit, studiis faculfrequentatione. tatum mores hominum formari ac perfici,

norum.

[blocks in formation]

reclissime cavet regula cap. XLVII in declaratione num. VII: Ne tamen3 adolescentes a studiis avocentur, nullus monachorum ad officia oeconomica sive temporalia, etiam domestica, assumi possit, nisi completo suae conversionis anno duodecimo»: quod quidem idcirco statutum est ut possint adolescentes studiis facultatum vacare. Quare etiam qui fuerint sacerdotio initiati scholas frequentare omnino teneantur, donec in studiis philosophiae, theologiae et sacrorum canonum secundum monasteriorum consuetudinem cursum confecerint: quae sacrorum canonum studia, ubi vigent, retineantur; ubi vero iacent, restituantur.

XIX. Quoniam invaluit falsa quaedam et male consulta opinio de votorum naturâ et vi, quae a nostris commissis emittuntur; ideo, ad eam avellendam, noverint omnes praelati, priores, decani ceterique monachi, commissos nostros fratrum nostrorum nomine censeri, et in eodem numero computari, atque ideo, donec ipsis nobiscum a superioribus permanere permittitur, teneri 1 Edit. Main. legit praescribunt (R. T.). 2 Ed. M. legit continuae pro continue (R.T.). 3 Tom. XIX pag. 315 b (R. T.).

eos servare castitatem, paupertatem et obedientiam per vota simplicia: « a qua obligatione eo ipso solvantur, cum eos a Congregatione dimitti contigerit », uti expresse tradit declaratio cap. LVIII nostrae regulae, num. xx. Nullo igitur modo solvi possunt a praedictis votis, nisi a Congregatione dimittantur. Hinc reprobanda eorum opinio qui volunt commissos ad arbitrium suum posse se liberare obligatione votorum, si decesserint, petitâ solum a praelato facultate. Hinc etiam expungenda est interpretatio (quae forte huic opinioni locum dedit) illorum verborum: A qua obligatione eo ipso solvantur, cum cos a Congregatione dimitti contigerit, quae per haec alia italice redduntur: Dall'obligazione de' quali sono subito sciolti, quando occorre che partono o sono cacciati dalla Congregazione. Quae interpretatio irrepsit in regulâ italico idiomate semel et iterum Mantuae excusâ3.

tendi commis

[ocr errors]

xx. Causae autem et modus eos dimittendi Causis dimithabentur cap. xxvIII regulae declarationis num IV. Quare sciant praelati, ac ceteri, eos dimitti non posse, nisi modus eos expellendi regulâ praescriptus servetur, et causae subsint, praecipuae contumaciae, ob quas, iuxta constitutiones nostras, dimitti possunt; quae si non adsint, non possunt expelli. Ad compescendos autem eos, qui monastico ordini malis moribus magnopere obsunt, necesse ducimus monere patres visitatores et omnes praelatos, ut denuntient patribus definitoribus criminosos, scandalosos, inquietos et processatos, ut describantur eorum nomina in libro incorrigibilium, iuxta praescriptum constitutionis parte 1, cap. xvII, n. xII.

Tandem ad tollendum abusum, qui apud eos irrepsit, qui, titulo solutae pecuniae pro victu putant, se liberos esse ab observantiis regularibus; praecipimus praelatis, ut, nulla solutae pecuniae habitâ ratione, nunquam iis permittant a choro, ceterisque observantiis regularibus abesse, sed ita ut cete1 Tom. XIX pag. 328 b (R. T.). 2 Forsan discesserint (R. T.).

3 Edit. Main. legit excussâ (R. T.).

4 Videtur legendum praecipue (R. T.).

5 Pessime edit. Main. legit solitae (R. T.),

« ÖncekiDevam »