Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ex cathedra articulate et intelligibiliter proponant, confessiones excipiant, sacram Communionem, tamen in solà ecclesiâ suae missionis, extra illam vero nonnisi de licentiâ pastoris ordinarii, distribuant. Paschali ibidem' tempore omnes sui districtus subditos pro confessione ac communione ad ordinarios suos curatos indistincte et sine exceptione remittant. Praeterea infirmos saepius invisant, ac solatio reficiant; moribundis quoque (absque usurpatione tamen iuris parochialis vel sepulturae) christianà charitate assistant; ac demum in his aliisque articulis apostolicum missionis munus secundum essentiam et proprietatem suam indefesse adimpleant. Praesertim vero vigilanti oculo et accuratâ attentione hinc inde observent actiones subditorum non minus ac eorum quibus illi a nobis sunt concrediti; et siquidem nonnullos defectus vel errores deprehenderint, qui religioni quoquo modo seu mediate seu immediate contrarientur, defectuosos paternâ admonitione retrahant; hac vero non proficiente, nobis vel nostris successoribus absque acceptione personarum ad proprias manus transcribant. Quemadmodum e contra nostrum decanum ruralem ad id instrui curabimus, quatenus similiter invigilet, et iugiter observet, an, ex parte saepedictorum patrum missionariorum, iniunctum missionis officium integre impleatur, et in hoc fundationis instrumento praescriptae conditiones punctatim opere exhibeantur; utque is, contrario praeter spem emergente, quoties necessarium videbitur, patrem superiorem eo tempore existentem desuper commoneat; hocque1 benignâ monitione nihil proficiente, notatos defectus nobis nostrisque successoribus debite denunciet. Ceteroquin tam ipse decanus aliique nostri illic locorum expositi curati quam iidem missionarii nullo unquam tempore obliviscentur mutuâ intelligentiâ et bonâ harmoniâ unus alterum iuvare et communi zelo religionis incrementum larga usurâ animarum promovere. Quem in finem:

1 Forsan itidem pro ibidem legendum (R.T.). 2 Videtur legendum hacque (R. T.).

VII. Iterato mentionatus pater provincialis singulari curâ providebit ad grave hoc missionis officium viros exquisitae pietatis, doctrinae et prudentiae seligere, ac nobis praesentare, qui simul cordati, spectabiles, seriosi, religiositate pleni, ac ita bene imbuti, ut, prudentiam serpentinam cum columbinâ simplicitate optime scientes adunare, imposito muneri omnino pares existant: insuper in polemicis versati, eorum ad minus, quae ad inquisitionem haereticae pravitatis exiguntur, satis experti, praesertim etiam a Sede Apostolicâ seu a Congregatione de Propagandâ Fide potestate missionarii apostolici provisi, ac denique patriotici idiomatis beneperiti inveniantur. Porro :

VIII. Ut iidem missionarii subditis nullâ ratione obstricti, nec aliis onerosi, consequenter apud omnes in eo maiori veneratione ac respectu habeantur, eleemosynam pro lectione sacrorum nullam unquam recipient; similiter ab omni collecturâ (quae tamen collectoribus aliàs ibidem consuetis inviolata permaneat) intra praefixos suae missionis fines abstinebunt, illis contenti quae per homines affectionatos irrequisite ex proprio motu et voluntate ad portam afferentur: quod tamen ad eorum locorum curatos non extendendum, casu quo illi missionariis sacra quaedam legenda relinquere, et propterea sanctam eleemosynam porrigere voluerint.

IX. Prohibetur iisdem missionariis, ne citra facultatem a nobis expetitam (quam tamen nisi ex gravi consideratione haud facile denegabimus) extra assignatum districtum quavis ex causâ se conferant vel absentent. E contrario:

x. Liberum sit nobis ac nostris in archiepiscopatu successoribus quavis vice alios cuiuscumque Ordinis missionarios Zellam, Taxenbacum, et in Rauris, et vicissim eosdem patres Minores Ordinis sancti Francisci ad alias praefecturas et satrapias nostrae archidioecesis, verumtamen hoc illudve ad tempus solummodo, non vero in perpetuum,

1 Edit. Main, legit Cellectoribus (R. T.).

Accedit capituli Salisbur

gensis

sus.

in causâ missionis destinare. Quemadmodum | Actum Salisburgi, 1 mensis martii anno etiam: MDCCXXXVI. ANDREAS IACOBUS de Dietrichstein praepositus.

XI. In omnem eventum, quo super vero intellectu unius alteriusve puncti vel ordinationis ex praefatis quocumque tempore futuro dubietas vel error exurgeret, eisdem iudicialem interpretationem dare, nobis nostrisque in archiepiscopatu successoribus omnimode reservatum volumus.

Pro conclusione demum nobis saepedictus pater provincialis unâ cum definitoribus omnia et singula ex praedictis inviolabiliter quovis tempore servare, nomine totius superioris Germaniae provinciae nec non conventus huiatis1, spopondit et obtestatus est: et quod nec ab ipso, nec aliis superioribus praefatae provinciae, nec ab eorum successoribus, sub quocumque excogitatu, praetextu et formâ, contraveniendum sit, legitime expeditas reversales in proxime futuro capitulo intermedio nobis submisissime extradere promisit.

Cuncta fideliter et absque fuco. In cuius rei testimonium ex huius fundationis, respective confirmationis et indulti causâ praesens libellus confectus, et ab maiorem securitatem a nobis et nostro venerabili capitulo metropolitano propriarum manuum subscriptionibus et appensis sigillis expeditus, sub initium nominato patre provinciali

extraditus fuit.

Actum XVII mensis februarii anno post Christi redemptoris nostri salutiferam nativitatem MDCCXXXVI.

LEOPOLDUS.

Nos Andreas Iacobus, comes de DieScontentrichstein praepositus, Leopoldus Ernestus L. B. de Firmian decanus, Franciscus Maximilianus comes de Liechtenstein senior, et universum capitulum metropoliticum ecclesiae Salisburgensis profitemur pro nobis ac nostris successoribus, quod omnia, quae in his litteris fundationis continentur, cum nostrâ scientiâ et consensu facta sint, sicque in perpetua saecula observabuntur.

In cuius confirmationem has litteras fundationis modo consueto subscripsimus, et sigillum nostrum maius fecimus appendi.

1 Sic habet edit. Main., forsan Burani (R.T.).

LEOPOLDUS ERNESTUS L. B. de Firmian, decanus.

FRANCISCUS MAXIMILIANUS comes de Liechtenstein, senior.

omnia a

num acceptata

lantur ob

matioue.

§ 3. Praeinserta autem capitula, re- Praedicta gulas et leges, postquam praefatus Leo- rionibus Ordipoldus archiepiscopus condidisset, et ad Papae praesendilectos filios modernos memoratorum da confir Ordinum et institutorum respective superiores, ut admitterent, exciperent et accepta haberent, proposuisset, iidem moderni superiores, eâ qua par erat animorum consensione et obedientiâ, iam accepta et rata habuerunt, ad nos etiam transmisit, suppliciter rogans ut approbare et confirmare dignaremur. Nos vero illa, ut, quoad omnes partes prius accuratissime examinarentur, ad Congregationem venerabilium fratrum nostrorum S.R.E. cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum remisimus. § 23. Porro Congregatio praedicta, tam Sacra Congre institutione missionum praedictarum, banda oeuset. quam capitulis, regulis et legibus huiusmodi maturo examine perpensis, ad nos retulit, aequum esse, ut, piis eiusdem Leopoldi archiepiscopi votis et precibus obsecundantes, praefata omnia tanquam proficua et salutaria approbaremus, et apostolicae auctoritatis nostrae munimine roboraremus.

galio appro

mat.

§ 4. Nos itaque, eumdem Leopoldum _ Papa confir archiepiscopum specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, a iure vel ab homine, quavis occasione vel causâ latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, supplicationi

sic designatis.

aliorum missio

rogativas et

gitur.

bus eius nomine nobis super hoc hu- | ceps in praedictà dioecesi instituendi,
militer porrectis inclinati, de eiusdem
Congregationis cardinalium consilio, non
solum institutionem missionum ab ipso
Leopoldo archiepiscopo susceptam sta-
tutamque, verò etiam pracinserta capi-
tula, regulas et leges, ac signanter
omnes et singulas assignationes ab eo-
dem Leopoldo archiepiscopo pro mis-
sionum huiusmodi manutentione factas,
ut praefertur, et ab archiepiscopis Sa-
lisburgensibus successoribus suis per-
petuis futuris temporibus omnino ser-
vandas, auctoritate apostolica, tenore
praesentium, perpetuo approbamus et
confirmamus, illisque inviolabilis apo-
stolicae firmitatis robur adiicimus, o-
mnesque et singulos iuris et facti ac
solemnitatum quarumcumque defectus,
si qui desuper in illis quomodolibet
intervenerint, dictà auctoritate supple-

mus et sanamus.

tam eidem Leopoldo moderno quam
pro tempore existentibus archiepiscopis
Salisburgensibus' regimini et directioni,
in iis quae ad exercitium missionis per-
tinent, subiacere, eisque omnino pa-
rere debeant, ac necessarias facultates
ad missiones praedictas exercendas ab
eisdem archiepiscopis, iuxta eis tribu-
tam et deinceps singulis quinquenniis
per organum memoratae Congregationis
cardinalium renovandam' mediante for-
mulà tertiâ praefatarum facultatum au-
ctoritatem, in totum vel in partem, sicut
eisdem archiepiscopis magis in Domino
expedire videbitur, recipiant: servatâ
semper eorumdem archiepiscoporum,
tam circa facultates, quam circa loca et
tempus easdem exercendi, moderatione:
nullo vero modo extra fines suae re-
spective missionis iis uti queant, ad quam
donec et quousque pervenerint nullâ
prorsus exemptione et privilegio gau-
dere possint.

onus

[ocr errors]

dendi dietam

gationem de

sionum.

Missionariis § 5. Insuper missionarios, tam ab et designandis ipso Leopoldo archiepiscopo iam desinariorum prae- gnatos et nominatos, quam sive ab ipso privilegia elar- etiam sive a' suis successoribus in posterum iuxta capitula, regulas et leges praeinsertas designandos et nominandos, semper apostolicos missionarios dici, vocari et esse, eâdem auctoritate decernimus et declaramus; eisdemque missionariis, ut omnibus et singulis privilegiis, honoribus, praerogativis et exemptionibus, quibus huiusmodi apostolici missionarii, tam de iure, usu et consuetudine, quam aliàs quomodolibet, utuntur, fruuntur et gaudent, ac uti, frui et gaudere possunt et poterunt in futurum, pari modo uti, frui et gaudere libere et licite possint et valeant, auctoritate praedictâ concedimus et indulgemus. § 6. Volumus quoque ut missionaarchiepiscopo- rii sic ut praemittitur instituti, ac dein-chiepiscoporum Salisburgiensium (R. T.).

§ 7. Hortamur demum paterne si Archiepiscopis mul et efficaciter eosdem archiepiscopos, certiorem rene graventur quolibet quinquennio, nem- sacram Congrè pe cum renovari sibi praedictae formu- progressu mis lae tertiae facultates postulabunt, nos seu Romanum Pontificem pro tempore existentem per organum eiusdem Congregationis de fructu et progressu dictarum missionum certiorare. Salvâ tamen semper in praemissis auctoritate Congregationis eorumdem cardinalium.

Eos directioni et superioritati

rum subdit.

1 Praeposit. a nos addimus (R. T.).

litterarum fir.

§ 8. Decernentes, easdem praesentes Praesen litteras semper firmas, validas et effica- mitas. ces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere,

1 Potius legeretur tam eiusdem Leopoldi moderni quam pro tempore existentium ar

2 Male edit. Main. legit removendam pro renovandam (R. T.).

3 Pessime ed. Main. legit facultatum (R.T.).

contrariorum.

ac illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, ac S. R. E. cardinales, etiam de latere legatos, sublatâ eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Derogatio § 9. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon civitatis et dioecesis Salisburgensis, ac quorumcumque Ordinum, aliisve quibusvis, etiam iuramento, confirmatione apostolicâ, vel quavis firmitate aliâ roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis; quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus; ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xir ianuarii MDCCXXXIX, pontificatus nostri

anno IX.

Dat. die 12 ianuarii 1739, pontif. anno 1x.

CCXLVIII.

Facultas moderno et pro tempore existenti collegii italo graeci Corsini nuncupati rectori, ut illius alumnos et convictores ad lauream doctoralem in

philosophiae et sacrae theologiae studiis promoveat.

Clemens Papa XII,

ad perpetuam rei memoriam.

Praeclara Romanorum Pontificum Prooemium. praedecessorum nostrorum de Graecâ Ecclesià cum summâ apostolicae charitatis laude insignità meritorum (qui ad nationem Graecorum, tot sanctis Patribus pietate ac doctrinâ illustribus inclitam, semper et ubique in pristinâ catholicae fidei unitate sanaeque doctrinae confessione retinendam confirmandamque eximiis beneficiis cumulare patrocinio fovere, opibus iuvare, et omnibus pontificiae benignitatis liberalitatisque officiis allicere, et quodammodo obligare adlaborarunt) studia recolentes, nos operam quoque nostram sollicitudinemque, quantum cum Domino possumus, ad eiusdem Graecae nationis. commodum, utilitatem ac decus et ornamentum desiderari haud passi sumus, nec imposterum patiemur.

legium pro Ita

struit, illudque

cal.

[ocr errors]

§ 1. Primum quidem pro dilectis fi- Clemens colliis italo-graecis dictis, qui ex patriis lo-Graecis conregionibus propter catholicae fidei cau- Corsinum sam iamdudum profugi in Italiam advenientes in aliquot Neapolitani regni provinciis et dioecesibus domicilia fixerunt, ibique commorantes patrios sacros ritus, caeremonias, ceteraque, non solum perpetuà venerandae antiquitatis traditione integerrime custodita, verum etiam iteratis Apostolicae huius Sanctae Sedis oraculis approbata et confirmata, sanctissime servare dignoscuntur, in Calabriae meditullio, ubi maxima illorum multitudo ac numerus reperitur, seminarium seu collegium de gentilitio nostro nomine Corsinum dictum excitandum instruendumque curavimus s;

1 An aliquid emendandum, iudicet lector scius, forsan meritis (R. T.).

antistitem si

Eique dat in 2. Deinde vero, praeter rectorem | Romani Pontifices praedecessores nostri concesserunt, de apostolicae potestatis plenitudine elargiri dignaremur.

rem

sem.

archiepi

mul et directo- aliosque magistros et ministros, qui sescopum Bergen- dulam alumnorum convictorumque in praedicto seminario seu collegio pro tempore existentium curam gerunt, venerabilem etiam fratrem Samuelem Beroensem archiepiscopum, qui, huiusce rei instituendae conficiendaeque ab initio nobis auctor, ex antedictâ natione italo-graecâ oriundus, perfectam omnium eiusdem gentis rerum notitiam doctus, ipsos instrueret, sacris initiaret, ceteraque ad divinum cultum adaugendum, catholicae fidei stabilimentum et animarum salutem procurandam opportuna et necessaria obiret, eidem seminario et collegio antistitem et supremum moderatorem praefecimus, constituimus et deputavimus et aliàs prout in nostris sub plumbo desuper expeditis litteris uberius continetur.

[blocks in formation]

ralem.

collegio commorantes, philosophiae ac theologiae operam navant, inde, exacto philosophiae ac theologiae ut praefertur curriculo, exeuntes, lauream earumdem scientiarum, quas inibi ediscunt, in aliis publicis universitatibus, laureandi facultatem auctoritatemque habentibus, in quibus alumni convictoresque praedicti nomine1 scientias huiusmodi percipere possunt, nullo pacto consequi valeant nobis propterea eorumdem nomine supplicatum est, ut alumnis convictoribusque, tam de praesenti quam in futurum in eodem collegio existentibus, eamdem apostolicae benignitatis gratiam, quam alumnis convictoribusque aliorum pontificiorum collegiorum, ac praesertim huius almae Urbis nostrae,

Quit Pontifex.

§ 4. Nos igitur, volentes ipsis alumnis Benigne an seu convictoribus quibuscumque, et cuiusvis nationis et ritus existentibus, gratiam facere specialem, eorumque singulares personas a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, a iure vel ab homine, quavis occasione vel causâ latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutas fore censentes, supplicationibus eorum nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, moderno et pro tempore existentibus dicti seminarii italo-graeci Corsini rectoribus, ut ipsi de cetero, de consensu et auctoritate praefati et pro tempore existentis antistitis huiusmodi ut praemittitur moderatoris et praesidentis, alumnos seu convictores, qui philosophiae et sacrae theologiae cursum in eodem seminario integrum per sex saltem annos compleverint, atque in ultimo biennio etiam. lectioni Sacrae Scripturae per horam quotidie vacaverint, necnon omnibus qualitatibus ad id requisitis praediti fuerint, ad doctoralem tam in philosophiae quam sacrae theologiae studiis lauream auctoritate nostrâ apostolicâ promovendi, illisque solita laureae huiusmodi insignia conferendi;

laurealis CB

§ 5. Utque sic promoti et declarati, Privilegia e omnibus et singulis privilegiis, praero- cedit, gativis, praeeminentiis, gratiis et indultis, quibus alii, qui lauream huiusmodi in quacumque publicâ studii generalis universitate susceperint, tam de iure, usu et consuetudine, quam aliàs quomodolibet utuntur, fruuntur et gaudent,

1 Videtur legend. minime pro nomine (R.T.). ac uti, frui et gaudere possunt et po

« ÖncekiDevam »