Alumni apud nialium Angli per quatuor aut sex menses in probatione | licâ regione exercitum, a rectâ collegii inmanebunt; quo tempore officium sit rectoris, ministri et studiorum praefecti de moribus, indole, ingenio, valetudine et vocatione sedulo inquirere, ut, si quis minus idoneus reperiatur, cum assensu eminentissimi protectoris statim dimittatur. Elapso probationis tempore in alumnos cooptandi per spiritualia exercitia de iuramento praestando a praefecto spiritus triduo instruantur; quibus absolutis, iuramentum ab Alexandro VII praescriptum coram patre rectore praestent, subscribendo ulterius formulam praedicti iuramenti, cuius exemplar sacrae Congregationi de Propagandâ Fide servandum tradatur. De alumnorum dimissione et viatico. Alumni, qui studiorum cursum compleverunt, et ad sacrum presbyteratus ordinem fuerunt evecti, priusquam ad Angliae missionem expediantur, deputatis examinatoribus ab eminentissimo protectore coram patre rectore diligenti subiiciantur examini, et idonei reperti, ad missionarii munus subeundum, litteris commendatitiis dicti eminentissimi protectoris ad vicarios apostolicos directis, muniantur, atque in Angliam designato itinere, necnon soluto, arbitrio eminentissimi protectoris, viatico scutorum quadraginta, mittantur. Caveant alumni ita dimissi, et Angliam profecturi, ne in exteras vagent regiones, minusque a iuratâ vocatione quovis praetextu, etiam melioris boni, deflectant; quapropter recto tramite et expedite ad exercendam missionem se conferant, vicariisque apostolicis se sistant, eorum mandatis in evangelico ministerio accurate obtemperando. Cum vero nonnulli ex alumnis sibi male monasteria mo- suadeant missionis iuramento satisfacere, si carum in Belgio apud monialium anglicarum conventus et mento praesti- monasteria in Belgio existentia confessarii degentes sacra to non satisfaciunt. munus suscipiant: maturo hac de re per nos habito examine, necessarium duximus declarare, quod, cum collegii institutum consulere voluerit missionibus peragendis in Angliâ haereticâ pravitate laboranti, praedictum munus, tamquam in exterâ et catho stitutione declinat. Vicariis tamen apostolicis relinquimus facultatem eligendi alumnos in confessarios praedictorum conventuum et monasteriorum, dummodo alii deficiant idonei presbyteri qui tali munere perfungantur, et de hac facultate praedicti vicarii apostolici certiores fiant. De alumnorum gubernio. Alumni omnes in duas pro nunc partiantur cameras, et earum cuilibet praesit sacerdos saecularis, qui tamquam praefectus camerae vigili curâ et prudentiâ eam moderetur, nec sinat quidpiam minus modeste et pie redolere; et si quid corrigendum duxerit, omnia sincere et fideliter rectori et ministro patefaciat. Inter utramque cameram, quovis tempore etiam autumnalis rusticationis, nullum intersit commercium, quod si alumnus camerae aliquid conferre habeat cum alumno alterius camerae, impetratâ prius licentiâ patris ministri seu rectoris, atque ei exposità causâ, coram praefecto Camerae alumni postulati italice alloquatur. Praefectus camerae in associandis alumnis extra collegium curam adhibeat, ne immodeste turmatim et nimis velociter incedant, et ne devient a locis ante egressum a patre ministro designatis. Constitutiones per nos noviter editae de alumnorum disciplinâ fideliter observentur, et si quid dubium aut omissum in illis inveniatur, in levioribus tantum sit in rectore facultas interpretandi atque adiiciendi, neque alumni quovis praetextu ab eius iudicio audeant divertere. De alumnorum pietate et studiis. Cum in pietate et studiis reposita sit spes evangelici fructus ex alumnorum educatione praemaxime optati, idcirco districte praecipimus ut omnia pietatis officia laudabiliter introducta sedulo et accurate compleantur, et pro ratione studiorum nova statuatur methodus, per quam nedum alumni in scholis Romani Collegii logicam, methaphysicam, theologiam speculativam, linguasque graecas et hebraicas percipiant, verum etiam in collegio privatas habeant lectiones sacrae Rector intra Et ita, salvo, etc. Scripturae, controversiarum et theologiae | decreta et instructiones per nos modo stamoralis peculiari eorum instituto accomo- tutas mandet tempore prandii legendo prodatas. Qua de re duo in collegio habean- mulgari. tur magistri, qui quotidianis lectionibus et congruis disputationibus scholares exerceant, atque eos ad missionis officium idóneos reddant, et ordo lectionum repartiendarum imposterum observandus praescriba tur. De convictoribus Nemo uti convictor recipiatur, nisi viaticum in manibus patris rectoris pro discessu deponat, et anticipate alimenta persolvat, et omnia quae de alumnorum victu, vestitu et disciplinâ sancita sunt, indiscriminatim, praeter iuramentum missionis, observare promittat. De statu temporali collegit. Exhibeantur in mense martii cuiuslibet anni computa eminentissimo protectori, qui cum animadversionibus sui ratiocinatoris ea transmittat ad secretarium sacrae Congregationis de Propagandâ Fide, ad effectum examinandi statum oeconomicum in particulari congregatione constituendâ ex eminentissimis et reverendissimis cardinalibus prrefecto et protectoribus regnorum Angliae, Scotiae et Hiberniae cum secretario praedictae Congregationis. Insuper, ad evitanda damna collegii redditibus per administratores stipendio conductos grave nimis illata, necessarium duximus praescribendo annectere modum, quo sit imposterum oeconomica administratio a praedictis officialibus exercenda. Ientaculum, quod per abusum suppeditari consueverat famulis eminentissimorum cardinalium sacrae Congregationis immunitatis ad festum S. Thomae Cantuariensis convenientium, omnino tollatur. Tandem, cum parum proficiat novas consex menses de dere leges, nisi in praxim disposita reduadimplemento cantur, et in memoriam saepe saepius revo bet docere de huiusmodi decretorum. centur: propterea patri rectori iniungimus, ut, infra sex menses, de adimplemento in hac apostolicâ visitatione praescriptorum eminentissimum cardinalem protectorem certiorem reddat, atque bis in anno cum interventu omnium ministrorum et officialium Datum XI maii MDCCXXXVI. T. A. cardinalis DE VIA visitator apostolicus, D. cardinalis RIVERA visitator apostolicus, PHILIPPUS DE MONTIBUS, secretarius Congregationis de Propaganda Fide, a secretis. Ex audientiâ sanctissimi die xvi septembris MDCCXXXIX: Sanctissimus supradicta omnia approbavit, et litteras confirmatorias in formâ Brevis expediri mandavit. PHILIppus de MONTIbus. § 4. Praeinserta autem decreta cum proficua ac salutaria probavissemus, quo firmius subsistant et serventur exactius, auctoritate apostolica, tenore praesentium, approbamus et confirmamus, apostolicae firmitatis robur iisdem adiicimus, ac omnes et singulos iuris et facti defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, sanamus et supplemus. Eadem confirmal Pontifex. Servandaque § 5. Decernentes, eadem decreta, ac praesentes litteras firmas, validas et ef- ubique statuit. ficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat et pro tempore spectabit, plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane quidquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. § 6. Non obstantibus constitutioni- Contraria tolbus et ordinationibus apostolicis, cete-lens. risque contrariis quibuscumque. Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xxvIII septembris MDCCXXXIX, pontificatus nostri anno x. Dat. die 28 septembris 1739, pontif. anno x. Ad tollendos abusus provin Urbanus VIII CCLXVII. sitanae Ordinis fratrum Minorum san- Clemens Papa XII, ad futuram rei memoriam. § 1. Exponi nobis nuper fecit dilectus ciao Lusitanae filius Emanuel a Resurrectione frater exsuo Brevi cavil. presse professus, necnon minister provincialis provinciae S. Antonii in Brasilia Ordinis Minorum sancti Francisci de Observantia Reformatorum nuncupatorum, quod aliàs, ut nonnulli abusus, qui in provincia Lusitanâ S. Antonii eiusdem Ordinis, ex qua primodicta provincia dismembrata fuit, irrepserant, tollerentur, emanarunt a felicis recordationis Urbano PP. VIII praedecessore nostro quaedam litterae in simili formâ Brevis expeditae tenoris sequentis, videlicet: Urbanus Papa VIII, ad futuram ad aliam trans-rei memoriam. Exponi nobis nuper vincialis licen- fecit dilectus filius Berardus de Marty Religiosos eius. dem provinciam ire absque pro. tià. matorum dedecore, postmodum in eodem Breve Urbani VIII, quo provinciae Lu-habitu incedunt: nobis propterea idem ribus, minister provincialis provinciae 2 et inane si secus super his a quoquam, Datum Romae, apud S. Petrum, sub annulo Provincialis Brasiliae ad suam ciam hoc statu tit. Petitis annuit Clemens. experiuntur, ipse Emanuel minister pro- mur. iusmodi supplicationibus inclinati, de petuum servari § 4. Decernentes, easdem praesentes Sicque in perlitteras semper firmas, validas et effica- praecipit. ces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis respective inviolabiliter observari sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari. § 5. Non obstantibus constitutionibus Contraria tollit. et ordinationibus apostolicis, necnon provinciae et Ordinis praedictorum, etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate aliâ roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, in§ 3. Nos igitur, ipsum Emanuelem dultis et litteris apostolicis, in contrarium ministrum provincialem specialibus fa- praemissorum quomodolibet concessis, voribus et gratiis prosequi volentes, et confirmatis et innovatis ; quibus omnibus a quibusvis excommunicationis, suspen- et singulis, illorum tenores praesensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis tibus pro plene et sufficienter expressis. sententiis, censuris et poenis, a iure vel ac de verbo ad verbum insertis habenab homine, quavis occasione vel causâ tes, illis aliàs in suo robore permansulatis, si quibus quomodolibet innodatus ris, ad praemissorum effectum, hac vice existit, ad effectum praesentium dumta- dumtaxat, specialiter et expresse deroxat consequendum, harum serie absol- gamus; ceterisque contrariis quibusventes et absolutum fore censentes, hu- | cumque. Transumptis danda fides. Dolet Clemens inter fideles se nonnullos in duelles. per § 6. Volumus autem ut earumdem | didicimus, fidem vestram, tamquam aupraesentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiasticâ dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xxx septembris MDCCXXXIX, pontificatus nostri anno X. Dat. die 30 septembris 1739, pontif. anno x. CCLXVIII. Irritatio electionis Petri Ioannis Meindarts in pseudo-archiepiscopum Ultraiectensem, qui censuris irretitus suspensusque declaratur, additâ prohibitione se in archiepiscopum consecrari faciendi, eaque exercendi quae sunt Ordinis. Clemens Papa XII. Dilecti filii, salutem et apostolicam § 1. Magna nos pro supremi pastoBelgas irrepsis ralis officii munere tenet sollicitudo et religione salutaris metus, ne in commissum tenuitati nostrae dominici gregis ovile intrent in vestimentis ovium lupi rapaces, edantque stragem eo maiorem, quo subdole et incautius illatam. Qua quidem sollicitudine vehementius angimur et conflictamur, cum vos isthic vocati in sortem Domini ante oculos nostros obversamini, undique ab iis circumventi, qui, vobiscum veluti in eâdem familia degentes, animos vestros non solum veneno depravatae doctrinae dolose inficere, verum et inaniter, archiepiscopo sibi constituto, per speciem adumbratae huiusce dignitatis, in fraudem inducere connituntur. Quamquam enim experti rum igne probatum, puram illibatamque manere; vobisque esse persuasum, quicquid est ecclesiasticae hierarchiae, nonnisi in angulari lapide atque in Apostolicae Petrae soliditate fundatum erigi ac stare posse: tamen, ut pro paternâ charitate, qua vos amantissime complectimur, longius a vobis instructae fraudis. periculum amoveamus, ac diligentius aeternae saluti vestrae cautum sit, apostolici ministerii nostri esse duximus vos edocere, quid a nobis, ut haec paucorum perduellium inverecunda protervitas prorsus profligetur, actum fuerit, et quid a vobis, ut eam fugiatis ac detestemini, praestari debeat. Electionem Petri Meindarts in pseudoarchi opiscopum UI. iam improba § 2. Igitur, ubi molestissimus nuntius ad nos pervenit, aliquos factiosos clericos, qui se stulte atque insolenter ia traiectensem ctant canonicos Ultraiectensis capituli ab verat. annis supra centum extincti, eo temeritatis devenisse, ut sceleri quotidie magis addentes, et veterem seditionem recenti crimine cumulantes, ausi fuerint die secundà proxime praeteriti mensis iulii in Ultraiectensem pseudo-archiepiscopum nefarie eligere quemdam Petrum Ioannem Meindarts, pastorem, ut aiunt, Leovardiae, quamquam aperte scirent, istiusmodi execrabile facinus ab ipsis non semel antea patratum, ab Apostolicâ Sede nefandum, irritum, inane declaratum fuisse, deletum, abiudicatum; nos illico, praedecessorum nostrorum sacrarumque legum morem atque exempla sequuti, hanc modo iteratam, illegitimam sacrilegamque electionem, traditâ nobis e caelo potestate, rescidimus, abrogavimus, nullius roboris, vanamque renuntiavimus; eumdem vero Petrum Ioannem, et quotquot, ficto ementitoque canonicorum Ultraiectensium nomine, in ipsum suffragia contulerunt, eique adhaerentes, favorem, opem, con |