Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAP. VIIL De oeconomo

monasterii.

veniant, aut e monasterio egrediantur, sive | in arcâ reponatur ad id designata. Huius ad illud regrediantur, an e lecto surgant, abbas clavem unam, et ipse oeconomus alaut cubitum eant. Defectus denique omnes, teram diversam custodiat. In eâdem liber si quos in monasterio animadverterit, vel asservabitur, in quo scribetur pecuniae aliunde intellexerit, et quaecumque alia ad summa, tam eius quae infertur, quam eius bonam gubernationem sibi occurrerint, ab- quae effertur. Si quando autem, cogente bati referat. aliquâ necessitate, pecunia in arcam non inferretur, nihilominus accepti et expensi summa in eodem libro statim scribatur. Quotiescumque vero ex arcâ pecuniam accipiet, eius summam et diem in libro suarum rationum adscribat; in aliâ vero libri parte expensi ratio constet.

VI. Singulis hebdomadis disponat officia monasterii, tabulasque conficiat ministrorum chori et ecclesiae, horasque missarum inter sacerdotes distribuat. Quam quidem tabulam, ab abbate approbatam, in loco patenti exponat, aut in refectorio legendam curet. Ipse vero sibi hebdomadam, tam in choro quam. in missis canendis, sicut et reliquis fratribus tribuat.

1. Economus sive procurator ab abbate seu procuratore monasterii constituitur, eiusque officium est res temporales monasterii curare et administrare, omniaque tempestive providere, quibus monachi indigent.

1. In primis igitur nosse debet bona omnia monasterii, tam mobilia quam immobilia, agros, vineas, prata, oliveta, greges ovium, et his similia; quorum inventarium penes se habebit, quaeque saepe cum socio. visitare debebit, ne quid detrimenti ex ipsius negligentiâ capiant.

III. Proventus quoscumque monasterii et eleemosynas, quas ipsum abbas exigere iubebit, exigat et recipiat: syngraphas vero solutionis, quando opus fuerit, ipse dabit subscriptas ab abbate, aut a se ex illius commissione. Utque id facilius assequatur, proventus omnes, et tempora quibus colligendi sunt, in peculiari libro scribat, et seorsim etiam quascumque res aut pecunias ex fructibus monasterii perceperit, addito a quibus et quando eae provenerint. Eleemosynae autem alio in libro scribantur. IV. Singulis mensibus dati et accepti rationem abbati reddat, debitaque et credita monasterii prorsus intelligat. Nunquam vero oeconomus debita contrahat, sine expressâ abbatis licentiâ. Vicissim singulis mensibus exigat rationem ab officialibus villarum, praediorum, pecorum et similium.

v. Pecunia, undecumque ea provenerit, si alicuius momenti fuerit, iudicio abbatis

VI. Diligenti curâ asservabit in archivo ad hoc designato instrumenta originalia, quibus constet de iure eorum quae a monasterio possidentur: chirographa, syngraphas, inventaria et alia huiusmodi. Et archivi quidem clavem unam ipse habeat, abbas vero alteram diversam.

VII. Advertat, num ea, quae a monasterio possidentur, reparatione indigeant, ut ad abbatem referat. Si quid autem vendendum videretur, eodem inconsulto ne faciat.

VIII. Curet, ut res omnes, praecipue diu duraturae, tempestive et quamopportune emantur, ne has non perinde bonas, aut non aequo pretio cogatur comparare. Caveat etiam, ne, dum nimium pecuniae parcit, non bonas, aut insalubres res emat. Videat autem, num ea, quae empta sunt, illaesa conserventur: atque animadvertens aliqua non ut oportet conservari aut expendi, abbatem aut vicarium admoneat.

IX. Emptori pecunias ad quotidianos sumptus subministrabit, a quo singulis diebus expensarum exigat rationem ex codice: summam vero in librum suum ipse referet. Emptor vero, quid empturus sit, ab abbate seu eius vicario intelliget: resque emptas cellerario tradat, sive in cellario reponendas, sive coquo committendas.

x. Cum extraneis contra decentiam status monastici negotiari non praesumat.

XI. Curet, ut saeculares, tam in monasterio, quam in praediis eius servientes, honeste et christiane vivant: cogat omnes ut diebus festis et dominicis sacrae liturgiae

CAP. IX

De consultoribus.

et divinis officiis intersint, et in festis solemnioribus sacramenta confessionis et communionis frequentent. Mercedem itidem debitam suo tempore iis persolvat. Querelas eorum libenter audiat; causas vero nunquam sine abbate iudicet. Neque eos insolitis poenis et oneribus aggravet, neque plus uni quam alteri eorum faveat. Quando vero aliquis eorum dimittendus sit, id fiat cum omni charitate et cum plenâ eius satisfactione quoad debitum stipendium.

XII. Ita demum oeconomus rerum temporalium sollicitudinem gerat, ut a monasticae vitae perfectione animum non relaxet. Quare orationem, ieiunium, ceterasque religiosi instituti disciplinas, quoad fieri poterit, non secus atque reliqui monachi, colere debebit; saeculares vero, quibuscum conversatur, verbo et exemplo aedificare studeat.

XIII. Sicut ad abbates monasteriorum pertinet res temporales sibi commissas per oeconomum curare, ita poterit abbas generalis, si id expedire cognoverit, constituere oeconomum generalem, qui illum in conservandis bonis temporalibus totius Ordinis opportune adiuvet.

1. Abbas suos habeat consultores, tres saltem monachos senes, et in religiosâ perfectione exercitatos, quorum consilio et relatione adiutus, melius et facilius gubernare possit.

II. Qui huic muneri deputabuntur, sint amatores boni communis, illudque in omnibus consultationibus prae oculis habeant.

III. Cum abbas, illis auditis, aliquid statuerit, iudicium suum illius iudicio submittent, neque extra consultationem, aut quid statutum fuerit, sibi displicere, aut se in alia fuisse sententiâ significabunt, sed laudent potius abbatis consilium apud alios, atque tueantur. Quod si ob rei gravitatem ad abbatem generalem id esse deferendum iudicarent, re mature consideratâ et oratione praemissâ, faciant.

IV. Si quid tamen in mentem venerit, quod ad commune bonum vel alicuius personae particularis utilitatem pertineat, poterunt id abbati proponere.

Bull. Rom. Vol. XXIV.

80

v. Si quid circa victum, vestitum, labores et occupationes monachorum, aut circa gubernationem abbatis, moderandum, augendum vel mutandum censerent, illum praemissâ oratione admonendum curent, quod per admonitorem faciant.

VI. Si quis cum eis de difficultate aliquâ suâ aut perturbatione agat, ita eum suis monitis et consilio iuvare studeant, ut semper, quantum possint, existimationem abbatis tueantur.

VII. Ita suum munus exequantur, ut nullam gubernationis partem sibi assumant, atque eâ submissione se gerant ut ceteris obedientiae exemplum praebeant.

VIII. Singuli consultores bis in anno ad abbatem generalem aut provinciae de statu monasterii', et si quid esset corrigendum aut mutandum, eidem exponant; atque hae litterae a seniore inter eos obsignatae mittantur.

IX. In monasteriis frequentioribus poterit unus ex consultoribus designari ab ipso abbate, qui admonitoris nomen habebit: officium erit admonere abbatem de iis quae consultores ei dicenda iudicaverint. De aliis vero, quae sive ipsi in mentem venerint, sive ab aliis monachis suggerentur, non facile eum admonebit: sed de iis dumtaxat, quae non levis momenti post orationem esse censuerit, sive ad officium abbatis pertinebunt. Et quorum abbatem admonuerit, meminerit ea tacitus apud se servare.

CAP. X.

toribus.

1. Eligantur ab abbate generali, vel ab abbate provinciae, in singulis monasteriis praedicaduo saltem graves et docti monachi, qui admittendos ad praedicationem verbi Dei vel ad audiendas confessiones etiam ipsorum monachorum, ac magistros publicos, et promovendos ad quoscumque ordines diligenter simul examinent, antequam probentur et ad huiusmodi ministeria vel ordines admittantur.

II. Qui ad praedicationis officium admissi sunt, debent primo sacram Scripturam semper prae manibus habere, legere, et, quoad fieri poterit, quotidie aliquid memoriae man1 Forsan deest verbum scribant (R. T.). 2 Videtur deesse eius vel cuius (R. T.).

!

CAP. XI. De praefecto

dare. Legant etiam expositiones patrum in utrumque testamentum, vitas sanctorum, historiam ecclesiasticam, opera ascetica patrum, conciones, homilias doctorum virorum, et alia similia, quibus evolvendis residuum temporis, quod ab officio divino aliisque spiritualibus et corporalibus exercitiis remanserit, impendant. Deinde nunquam sine praeparatione concionem faciant, sed illam prius scripturae commendent, et sedulo memoriae tradant.

III. Extra monasterium nemini monachorum fas erit concionari, aut docere, aut confessiones audire, sine expressâ episcopi ordinarii licentiâ cum vero ad aliquod oppidum vocati fuerint, dabunt operam, ut primo episcopi, chorepiscopi, aut parochi benevolentiam sibi comparent: deinde caveant discursum per domos, sed in aedes alicuius pii et exemplaris ecclesiastici se recipiant, ibique paupertatem religiosam in cibo, potu et ceteris omnibus servent, modestiae et gravitati coniunctam.

IV. Media autem spiritualia, quibus, iuxta nostrum institutum et abbatis beneplacitum, uti poterunt, haec fere sunt: ministerium verbi Dei in praedicationibus, privatisque exhortationibus et colloquiis; sacramentorum confessionis et eucharistiae administratio; exercitiorum spiritualium traditio; dissidentium reconciliatio; casuum conscientiae et sacrorum rituum ad ecclesiasticos privata explicatio; christianae doctrinae ad pueros aliosque rudes publica declaratio.

1. In omnibus monasteriis designandus rerum spiritua erit praefectus rerum spiritualium, cuius munu's sit confessiones monachorum excipere, eorumque profectum in spiritu pro

lium.

movere.

II. Cognitionem itaque instituti habeat, et zelum boni progressus fratrum, quem procurare debet verbo et exemplo: amabilem praeterea se eis exhibeat, ut ad eum omnes confugiant, confidenterqne sua omnia detegant, et ab eo consolationem et auxilium sperent in Domino.

III. Instruat monachos privatim, secundum uniuscuiusque captum: praesertim ut puram 1 Edit, Main. legit ut pro uti (R. T.).

intentionem divini servitii habeant et familiaritatem cum Deo in spiritualibus devotionis exercitiis.

IV. Petat quem procedendi modum in oratione habeant, et an contra suos defectus examen particulare observent, et an contra inordinatos affectus propria remedia adhibeant, et in solitis virtutibus acquirendis praesertim obedientiâ, amore Dei et proximi, quibus utantur mediis, et de poenitentiis et aliis pietatis exercitationibus.

v. Versatum eum oportet esse in lectione librorum spiritualium, et unicuique decernat tempus et modum cum fructu eos legendi.

vi. Peculiarem curam habeat consolandi afflictos, et tepidos exhortandi, remedia pro cuiusque necessitate adhibendo, qualia sunt: frequentius Confessionis et Eucharistiae sacramenta obire, plus temporis orationi impendere, plus aliquid poenitentiae assumere, libros aliquos spirituales legere, et similia. Praecipuam vero curam adhibeat circa monachos laicos, novos praesertim et infirmiores, ut quieti sint et sorte Marthae contenti, dirigatque eos ubi opus fuerit. Praeter eos vero, quos satis instructos abbas iudicaverit, cum unoquoque agere de his ultra mensem non differat. Saepe vero consideret, quem fructum bonorum operum ex oratione et meditatione et ex reliquis rebus spiritualibus colligant, ut in dies magis in Domino proficiant.

VII. In his omnibus videat, ne ordo unicuique praescriptus impediatur, nisi cum abbas aliter iudicaverit.

VIII. Curam habeat novitiorum, si qui in monasterio fuerint, nisi ab abbate aliunde prospectum sit; et erga eos observare studeat quae iuxta regulas magistri novitiorum observari commode poterunt.

IX. Confessiones monachorum audiet; et, si abbas indicaverit eidem alium vel alios adiungere, poterit, non autem plures quam quatuor, et quidem in frequentioribus monasteriis tantum.

1. Praefectus ecclesiae ab abbate constituitur, cuius officium est res ecclesiae et chori custodire, et curare ut divina officia suo tempore decenter ac debite fiant,

CAP. XII. De praefects ecclesiae.

II. In primis habebit inventarium rerum omnium ad ecclesiam et chorum spectantium tam in libris quam in sacris vestibus et vasis aliisque : cuius inventarii duo exempla erunt, alterum penes ipsum, alterum in archivo monasterii, in quo scripturae et instrumenta asservantur. Et quando novus ecclesiae praefectus instituitur, coram abbate et oeconomo rationem rerum omnium iuxta inventarium exiget a praedecessore.

III. Librum etiam habeat dati et accepti pro ecclesiae expensis, ut rationem abbati unoquoque mense reddere possit.

IV. Eleemosynas quocumque modo obvenientes, et pecunias pro manutentione ecclesiae collectas, apud oeconomum deponat, ut in arcâ reponantur, cuius clavem unam habeat abbas, alteram ipse oeconomus. Quae vero pro missis celebrandis oblatae fuerint, diligenter describat in tabellâ sacristiae, ut missae dicantur secundum intentionem benefactorum; et notetur in libro, quo die et a quo sacerdote earumdem oneri fuerit satisfactum.

v. Satagat, ut necessaria ad divinum cultum non desint, ut altaria sint munda et bene praeparata, atque ut vasa sacra, ornamenta, libri et cetera omnia in suis locis apte reponantur et conserventur, panni omnes linei semper mundi serventur, et separatim corporalia et purificatoria laventur. Saepe etiam res pretiosiores visitet, ne aut laedantur aut amittantur. Templi, paramentorum, librorum instaurationes curet, sicut ab abbate fuerit praescriptùm. Nihil vero eorum extrahere e monasterio, aut cuipiam alteri ecclesiae vel monasterio, etiam nostrae congregationis, commodare poterit, sine congregationis monachorum. licentiâ.

VI. Det operam ut nullo modo lumen desit ante sanctissimum Eucharistiae sacramentum, neque interdiu, neque noctu, ubi illud asservari contigerit. Oleum sanctum, ut oportet, asservatum singulis annis renovandum curet, et sanctorum reliquias in vasculo ad id deputato decenter custodiat. Si quando autem devotionis causâ ostendendae erunt, duo cerei accendantur.

VII. Curet ut hostiae mundae sint et in vase decenti repositae; item vinum, quod ad sacrificium paratur, sit bonum et merum, eoque ipso die haustum; similiter et aqua et ampullae sint mundae; et thuribula identidem a fuligine extergat.

VIII. Qualibet hebdomadâ catalogum conficiat, quo dies festi ac ieiuniorum proximae hebdomadae describantur, et horae missarum inter sacerdotes distribuantur: vices quoque hebdomadariorum, ministrorumque, tam in divinis officiis, quam in missâ solemni celebranda, notentur. Eum porro catalogum ab abbate seu eius vicario approbatum in loco patenti affigat, aut in refectorio recitandum. curet in prandio sabbati. Det autem operam, ne plura simul sacra inchoëntur, sed commode omnia suis spatiis distinguantur. Curamque gerat missarum perpetuarum, quae pro benefactoribus annuatim celebrandae sunt, easque referat in tabellam, quae appendenda erit in sacristiâ. Ubi et in aliâ tabellâ notari debent casus superioribus reservati, et indulgentiae, si quae sint concessae.

IX. Ante missam et psalmodiam chori, signa ipse pulsabit: quod etiam faciet, cum primum quis ex fratribus vitâ functus fuerit, ut omnes eius animam commendent. Lumina tam in choro quam in dormitorio fratrum accendet.

x. Per se, vel per alium ab abbate designatum, promovendos ad sacerdotium instrui curet, et videat an omnes observent statutas caeremonias. Si quem defectum animadverterit, ad abbatem referat, vel ipse emendet. Notet etiam qualibet die nomina sacerdotum celebrantium, ut id abbati aut vicario referat.

XI. Externos sacerdotes ad sacrum faciendum non admittat, nisi intelligat eos a legitimis superioribus habere facultatem, cuius testes Ordinarii litteras cum ii exhibuerint, humanissime illos excipiet, et distinctis etiam pro uniuscuiusque dignitate paramentis indui curet. Saeculares quoque ad ecclesiam nostram adventantes benigne tractet.

XII. Habeat sibi subiectum aedituum monachum, maxime in frequentioribus mo

CAP. XIII.

nasteriis, cui vices suas in rebus minoris | in cellâ suâ diligenter custodiat cum ima-
momenti committet, dum ipse in graviori-
bus occupatur.

1. In maioribus monasteriis designandus De praefecto erit monachus sacerdos, qui librorum curam habeat.

bibliothecae.

CAP. XIV.

sigillo abbatis

11. Omnium itaque librorum monasterii catalogum describat; utque libri unius monasterii ab aliis distinguantur, in primo cuiusvis libri folio haec verba notet: Hic liber est monasterii N. Ordinis sancti Antonii Congregationis S. Isaiae.

III. Nullum librum ex bibliothecâ cuipiam monachorum dabit sine abbatis licentiâ, neque externo cuipiam sine licentiâ congregationis monachorum; et advertat, ne quis librum, etiam cum licentiâ, se inscio accipiat. Fratres autem, quibus aliquem librum tradet, propriâ manu scribant in codice, quo die et quem librum acceperint: cumque illum restituerint, notam deleant, aut e regione restitutio eius notetur. Quod si externis librum ex licentiâ, ut supra, dederit, ipse bibliothecarius in codice notabit diem, personam et tempus, quo liber sit restituendus.

IV. Monachos ad bibliothecam non admittat sine licentiâ, multo minus externos.

v. Abbatem moneat, si quos libros pro monasterio necesse sit comparare: nullum autem librum donare, vendere vel oppignorare poterit sine expressâ congregationis monachorum licentiâ.

VI. Curet ut bibliotheca munda sit et composita, quam semel in hebdomadâ verret, et ex libris pulverem excutiet. Caveat etiam, ne libri humiditate aut aliâ re laedantur.

VII. Semel in anno librorum rationem dabit abbati iuxta inventarium bibliothecae: quod et praestabit, cum alter in eius locum succcedit.

1. Abbas generalis, hegumeni et abbates De socio et provinciae ac monasterii deligant sibi ex generalis, he- monachis professis socium, qui secretarii abbatis provin- munus gerat, ipsosque in litteris scribendis nobiarchae. adiuvet, exeuntesque e monasterio comite

gumenorum, et

ciae, atque coe.

tur.

II. Unusquisque ex dictis abbatibus et hegumenis sigillum proprium habeat, quod

gine, si fieri potest, sancti patris Antonii magni, aut emblemate figuram Tau repraesentante, et cum inscriptione officii quo unusquisque fungitur, videlicet: sigillum abbatis generalis Ordinis sancti Antonii Congregationis S. Isaiae: - sigillum primi (vel secundi, vel tertii, vel quarti) hegumeni Ordinis sancti Antonii Congregationis S. Isaiae;

[ocr errors]

sigillum provinciae N. Ordinis sancti Antonii Congregationis S. Isaiae; sigillum monasterii N. Ordinis sancti Antonii Congregationis S. Isaiae. Idque duplex sit; alterum maius, cuius usus erit in rebus magni momenti, et alterum minus, quo in rebus communibus utentur.

III. Nullus monachus litteras suas alio sigillo firmabit, quam abbatis monasterii.

IV. Ad officium socii et secretarii electus, quaecumque audierit, legerit aut scripserit, debet profundo silentio celare, nec, nisi urgente necessitate, a communibus monasterii officiis vacare.

1. In singulis monasteriis constituendus erit infirmarius, vir pius et patiens, qui curam habebit infirmorum : quorum aegritudo simul atque ei indicata fuerit, si censuerit rem esse alicuius momenti, abbatem aut vicarium admoneat.

II. Studeat, ut, quae aegrotanti danda sunt, ea et opportune emantur, et bona sint, et bene praeparata ministrentur.

II. Curet ut aegrotorum cubicula sint valde munda, et lecti concinne sternantur.

IV. Ægrotum consolari et exhilarare studeat verbis spiritualibus et laetis. Habeat etiam libros, quorum lectione aegroti recreari et iuvari in spiritu possint.

V. Quaecumque aegrotantium usui necessaria esse iudicabit, habere curet, et in loco convenienti custodire.

VI. A medico praescripta exacte servet: dies aegrotationis et horam febris advertat, tum ut medicum et superiorem admoneat, tum ut cibum tempestive praebeat.

VII. Si morbus sit contagiosus, supellex separari debet, ne cuiquam noceat.

VIII. Convalescentes e lecto surgere non permittat, priusquam id medicus concesserit.

CAP. XV.
De infirmario.

« ÖncekiDevam »