Sayfadaki görseller
PDF
ePub

matis, approbatis et innovatis; quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda aut alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et formâ in illis tradità observatâ, exprimerentur et insererentur, praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus; ceterisque contrariis quibuscumque. Transumptis 7. Volumus autem ut earumdem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis, sic impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiasticà dignitate munitis, eadem prorsus fides tam in iudicio quam extra illud ubique locorum habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

fidem addit.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die XVII ianuarii MDCCXL, pontificatus nostri an

no x.

Dat. die 17 ianuarii 1740, pontif. anno x.

CCLXXIII.

Breve Alexandri VII, quo usus transeundi ad aliam religionem, provinciis Ss. Ioannis Baptistae et Iosephi fratrum Ordinis Minorum sancti Francisci de Observantia Discalceatorum nuncupatorum concessus, abrogatur, extenditur ad provinciam S. Antonii in Brasilia eiusdem Ordinis.

Clemens Papa XII,

dri VII, de quo

ad perpetuam rei memoriam. § 1. Emanarunt dudum a felicis re- Breve Alexancordationis Alexandro PP. VII praede- in rubrică. cessore nostro litterae in simili formå Brevis expeditae tenoris qui sequitur, videlicet:

« Alexander PP. VII, ad futuram rei memoriam. Cum, sicut dilecti filii ministri provinciales et fratres provinciarum Ss. Ioannis Baptistae et Iosephi Ordinis Minorum sancti Francisci de Observantia Discalceatorum nuncupatorum regni Hispaniarum nobis nuper exponi fecerunt, ipsis aliàs provide consideraverint incommoda, quae eisdem provinciis in dies proveniunt ex eo quod nonnulli earumdem provinciarum religiosi huiusmodi, praetextu vitae melioris, praetendant e dicto Ordine transire ad fratres Carthusianos, petitâ dumtaxat, licet non obtentâ, ad id suorum superiorum licentiâ: nobis propterea iidem exponentes, ut eaedem provinciae in eorum statu reformato et in pacis et quietis universalis amoenitate conserventur, humiliter supplicari fecerunt ut in praemissis opportune ut infra providere de benignitate apostolicâ di- . gnaremur. Nos igitur, eosdem exponentes specialibus favoribus et gratiis prosequi volentes, et eorum singulares personaset a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, a iure vel ab homine, quavis occasione vel causâ latis, si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutas fore censentes, huiusmodi supplicationibus inclinati, de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. cardinalium negociis et consultationibus episcoporum et regularium praepositorum consilio, atten

Huiusmodi

Breve ad pro

tonii in Brasilià

provincialis.

mens.

tis narratis, ad evitanda exposita incon- | per exponi "fecerunt, ipsi litteras prae-
venientia, ac aliis iustis de causis, ut dictas ad huiusmodi provinciam per nos
in futurum nulli Ordinis huiusmodi re- extendi plurimum desiderent':
ligioso professo, etiam sub praetextu
arctioris vitae, seu quovis alio quaesito
titulo, liceat ad quamcumque aliam reli-
gionem quantumlibet strictiorem trans-
ire, nisi prius in pleno definitorio
licentiam transeundi petierint, eamque
per maiorem partem suffragiorum favo-
rabilium legitime obtinuerint; ac nullum
et inane quidquid secus gestum fuerit,
apostolicâ auctoritate, tenore praesen-
tium, decernimus: cognitionem vero cau-
sarum praetensorum gravaminum pro-
pler denegationem praedictae licentiae
eisdem cardinalibus etiam privative quoad
alios quoscumque iudices, quantumvis
specificâ et specialissimâ mentione di-
gnos, avocamus et reservamus. Non
obstantibus constitutionibus et ordinatio-
nibus apostolicis, ac dicti Ordinis, etiam
iuramento, confirmatione apostolicâ, vel
quavis firmitate aliâ roboratis, statutis
et consuetudinibus, privilegiis quoque,
indultis et litteris apostolicis in contra-
rium praemissorum quomodolibet con-
cessis, confirmatis et innovatis ; quibus
omnibus et singulis, illorum tenores
praesentibus pro plene et sufficienter
expressis ac de verbo ad verbum in-
sertis habentes, illis aliàs in suo ro-
bore permansuris, ad praemissorum
effectum, hac vice dumtaxat, specia-
liter et expresse derogamus; ceterisque
contrariis quibuscumque.

§ 3. Nos, piis eorumdem exponen- Concedit Cle-
tium votis hac in re, quantum cum Do-
mino possumus, benigne annuere volen-
tes, ac eorum singulares personas a qui-
busvis excommunicationis, suspensionis
et interdicti, aliisque ecclesiasticis sen-
tentiis, censuris et poenis, a iure vel ab
homine, quavis occasione vel causâ latis,
si quibus quomodolibet innodatae exi-
stunt, ad effectum praesentium dumtaxat
consequendum, harum serie absolventes
et absolutas fore censentes, supplicatio-
nibus eorum nomine nobis super hoc
humiliter porrectis inclinati, praeinser-
tas memorati Alexandri praedecessoris
litteras, omniaque in illis disposita
quoad provincias Ss. Ioannis Baptistae
et Iosephi dicti Ordinis regnorum Hi-
spaniarum, ad provinciam S. Antonii in
Brasiliâ eiusdem Ordinis, auctoritate
apostolicâ, tenore praesentium, extendi-
mus pariter et ampliamus.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub anuulo Piscatoris, die xvIII martii MDCLIX, pontificatus nostri anno IV ».

§ 2. Quoniam autem dilecti filii movinciam S. An- derni minister provincialis, custodes et extendi petit definitores provinciae sancti Antonii in Brasiliâ eiusdem Ordinis fratrum Minorum sancti Francisci de Observantia Excalceatorum nuncupatorum nobis nu

rum litterarum.

§ 4. Decernentes, easdem praesentes Firmitas halitteras semper firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat et pro tempore spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, et ab eis inviolabiliter observari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari.

§ 5. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon provinciae S. Antonii ac Ordinis huiusmodi, etiam iuramento, confirmatione apostolicâ, vel quavis fir1 Edit Main, habet desiderant (R. T.).

Derogatio contrariorum.

danda fides.

mitate alià roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis ; quibus omnibus et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus; ceterisque contrariis quibuscumque.

Transumptis § 6. Volumus autem ut earumdem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiasticâ dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum; tam in iudicio quam extra illud ad hibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae.

[blocks in formation]

ex' iniuncto nobis divinitus apostolici muneris debito, quantum cum Domino. possumus, convellenda iugiter animum intendamus.

reses lansu

Dellianam

neisque sca.

§ 1. Eapropter, cum non sine intimo Libellam haecordis nostri moerore accepimus in lu- nam et Ques cem prodiisse librum quemdam in qua-novan, errotuor tomos distributum, gallico idiomate tens propositio impressum, cui titulus Histoire du livre ibus, des réflexions morales sur le Nouveau Testament et de la Constitution Unigenitus, A Amsterdam, plures autem fratres nostri S. R. E. cardinales, auditâ libri huiusmodi censurâ sibi relatâ, illum, tamquam continentem propositiones falsas, captiosas, piarum aurium offensivas, scandalosas, temerarias, Ecclesiae et eius praxi iniuriosas, neque in Ecclesiam solum, sed etiam in potestates saeculi contumeliosas, seditiosas, impias, blasphemas, suspectas de haeresi, ac haeresim ipsam sapientes, necnon haereticis et haeresibus ac etiam schismati faventes, erroneas, haeresi pro ximas, pluries damnatas, ac demum etiam haereticas, variasque haereses, et praecipue Jansenianam ac Quesnellianam manifeste innovantes et asserentes respective, prohibendum ac condemnandum esse censuerint:

$ 2. Nos itaque, ne christifidelium Damnatur, animae apertis mendaciis ac damnabilibus deceptae opinionibus a veritatis et iustitiae semitâ amoveantur, de eorumdem cardinalium consilio, ac etiam motu proprio et ex certà scientiâ et maturâ deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, supradictum librum sub supra expresso aliove quocumque titulo ubicumque et quocumque alio idiomate seu quavis editione aut versione hucusque impressum, 1 Edit. Main. legit et pro ex (R. T.). 2 Ex syntaxi legendum acceperimus (R. T.). 3 Edit. Main, legit praecipuae (R. T.).

locorum Ordl

aut imposterum, quod absit, impri- | in ecclesiasticâ dignitate constitutae mumendum, tenore praesentium damna- nitis, eamdem prorsus fidem, tam in

mus et reprobamus, ac legi seu retineri prohibemus, ipsiusque libri impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem et usum omnibus et singulis christifidelibus, etiam specificà et individuâ mentione dignis, sub poenâ excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque aliâ declaratione incurrendâ, a qua nemo a quoquam (praeterquam a nobis seu Romano Pontifice pro tempore existente), nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus.

Exemplaria § 3. Volentes et auctoritate apostoparis tradenda, licâ mandantes, ut, quicumque librum signentur. huiusmodi penes se habuerint, vel in

ut flammis con

Publicatio damnationis.

futurum quandocumque habebunt, illum, statim atque praesentes litterae eis innotuerint, locorum Ordinariis vel haereticae pravitatis inquisitoribus tradere et consignare teneantur; hi vero exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

§ 4. Ut autem praesentes litterae omnibus facilius innotescant, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus et auctoritate praedictâ decernimus, illas ad valvas basilicae Principis Apostolorum ac Cancellariae Apostolicae necnon Curiae generalis in Monte Citatorio et in acie Campiflorae de Urbe per aliquem ex cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui; sic vero publicatas, omnes et singulos, quos concernunt, perinde afficere, ac si unicuique illorum personaliter notificatae et intimatae fuissent; ipsarum autem litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impresis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

E fidelium consortio eli.

Frà Paolo Sarpi de l'Ordre des Serviles, et traduite de nouveau en françois avec des notes critiques, historiques et théologiques par Pierre François le Courayer, docteur en théologie de l'U niversité d'Oxford et chanoine régulier et ancien bibliothécaire de l'abbaye de S. Geneviève de Paris, A Amsterdam chez I. Wetstein et G. Smith MDCCXXXVI; venerabiles autem fratres nostri S. R. E. cardinales in tota republicâ christianâ contra haereticam pravitatem generales inquisitores a Sede Apostolicà specialiter deputati, audità libri huiusmodi censurâ sibi relatà, illum tamquam continentem propositiones falsas, temerarias, scandalosas, captiosas, seditiosas, aliàs damnatas, omnibus episcopis, Sanctae Sedi, totique catholicae Ecclesiae iniuriosas, erroneas, schismaticas ac haereticas respective, nec non ad stabiliendum systema religionis impium et haereticum tendentes, prohibendum et damnandum esse censuerint:

§ 2. Hinc est quod nos, de memominatur. ratorum cardinalium consilio, ac etiam motu proprio et ex certà scientia et maturà deliberatione nostris, deque apostolicae potestatis plenitudine, supradictum librum sub supra expresso aliove quocumque titulo ubicumque et quocumque alio idiomate seu quavis editione aut versione hucusque impressum, aut in posterum, quod absit, imprimendum, tenore praesentium damnamus. et reprobamus, ac legi seu retineri prohibemus; ipsiusque libri impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem et usum omnibus et singulis christifidelibus, etiam specificâ et individuâ mentione dignis, sub poenâ excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque aliâ declaratione incurrendâ, a qua nemo a quoquam (praeterquam a nobis seu Romano Pontifice

pro tempore existente), nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus.

dinariis, fam

dus.

rarum publica

rum.

§3. Volentes, et auctoritate aposto- Locorum Orlica mandantes, ut, quicumque librum misque tradeshuiusmodi penes se habuerint, vel in futurum quandocumque habebunt, illum, statim atque praesentes litterae eis innotuerint, locorum Ordinariis vel haereticae pravitatis inquisitoribus tradere atque consignare teneantur: hi vero exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent: in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. § 4. Ut autem praesentes litterae Harem litteomnibus facilius innotescant, nec quis-tio transum,toquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et auctoritate praedictâ decernimus, illas ad valvas basilicae Principis Apostolorum ac Cancellariae Apostolicae necnon Curiae generalis in Monte Citatorio et in acie Campiflorae de Urbe per aliquem ex cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui; sic vero publicatas, omnes et singulos, quos concernunt, perinde afficere, ac si unicuique illorum personaliter notificatae et intimatae fuissent; ipsarum autem litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiasticâ dignitate constitutae munitis eamdem prorsus fidem tam in iudicio quam extra illud ubique locorum haberi, quae haberetur eisdem praesentibus si exhibitae forent vel ostensae.

Datum Romae, apud S. Mariam Maiorem, sub annulo Piscatoris, die xxvi ianuarii MDCCXL, pontificatus nostri anno x. Dat. die 26 ianuarii 1740, pontif. anno x.

D. card. PASSIONEUS.

« ÖncekiDevam »