Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LECTORI BENEVOLO

EDITORES TAURINENSES

S.

Ad priorem longissimi cursus cum pervenerimus metam, tantisper respiramus, donec ille nobis accrescat subscriptorum numerus qui tot tantisque expensis, quae necesse sunt, compensandis plane sufficiat.

Interim iuverit animadvertisse, opus, quinque ante annos pene deiectum, a nobis relevatum, eo iam nos adduxisse perfectionis, ut unum quoddam per se totum absolutumque conficiat. Quatuor enim supra viginti volumina editionis nostrae hucusque evulgata Magnum Bullarium Romanum Mainardi-Cocquelinianum, viginti et octo voluminibus editionis Romanae olim comprehensum, a Leone M. ad finem pontificatus Clementis XII, quod potissimum desiderabatur, ex integro referunt,

auspicatissimum PII IX pontificatum Ecclesiam Catholicam iam ann. XXVII feliciter moderantis perveniamus. Ac primum omnium amplissimis laudibus undique celebratum sapientissimi BENEDICTI XIV Bullarium, quatuor voluminibus constans, anno proximo, ni penitus destituamur auxiliis, in lucem proferendum nobis proponimus; quod etiam, prae summa operis praestantia exemplariumque caritate, separatim empturientibus congruo pretio prostabit. Vale.

Augustao Taurinorum, xvi kal. iulias MDCCCLXXII.

A. VECCO ET SOCII.

[blocks in formation]

ADVERTENTIA. Tabulam novi ordinis cum ordine veteri comparati omittimus, quia sine

ulla mutatione alter alteri adamussim respondet.

Bull. Rom. Vol. XXIV

B

« ÖncekiDevam »