Sayfadaki görseller
PDF
ePub

judaicæ, et quos illa semper approbavit aut agnovit tanquam divinos; nimirum, quinque libros Mosis, Josuam, Judices, Ruth, primum et secundum Samuelis, 1m. et 2um. Regum, 1. et 2um. Chronicorum sive Paralipomenon, primum Esdræ, Nehemiam, Esther, Jobum, Psalmos, Proverbia Salomonis, Ecclesiastem, Canticum Canticorum, quatuor Prophetas magnos, duodecim parvos: et in Novo Testamento, quatuor Evangelia, Acta Apostolorum, Epistolas divi Pauli, unam ad Romanos, duas ad Corinthios, unam ad Galatas, unam ad Ephesios, unam ad Philippenses, unam ad Colossenses, duas ad Thessalonicenses, Epistolam ad Hebræos, unam St. Jacobi, duas Petri, tres Johannis, unam Judæ, et tandem Apocalypsin.

IV. Agnoscimus divinitatem horum librorum, non solummodo testimonio ecclesiæ, sed præcipuè æterna et indubitata veritate doctrinæ quæ in eis continetur; excellentiâ, sublimitate, majestateque divinâ quæ in eis elucet, et ope

ratione Spiritûs Sancti.

V. Credimus Deum omnia ex nihilo fecisse, voluntate sua liberrimâ, et potentiâ infinita verbi sui.

VI. Credimus illum curam omnium providentiâ sua gerere, nec esse auctorem nec causam mali quod operantur homines, ὁ γὰρ θεὸς ἀπείραστός ἐστι κακῶν, πειράζει δὲ αὐτὸς οὐδενα·

VII. Credimus Angelos creatos esse puros et sanctos, ex iis autem aliquos cecidisse corruptione et perditione irreparabili, sed alios perseverâsse in bono, id efficiente divinâ bonitate quæ eos confirmavit.

VIII. Credimus hominem, qui creatus fuerat purus et sanctus, privâsse se, culpâ sua, illâ felicitate, aurem præbendo Tentatori, id est, diabolo :

IX. Hominem transgressione sua perdidisse justitiam et sanctitatem quam acceperat, et incurrisse, cum indignatione Dei, in mortem et captivitatem, sub potestate illius qui mortis imperium habet, ita ut liberum arbitrium nostrum labefactum fuerit, et facti fuerimus filii iræ, mortui in peccatis, et non possimus ex nobis absque gratiâ bonam habere cogitationem :

X. Omnes Adami posteros esse reos inobedientiæ ejus, infectos corruptione, et incidisse in eandem calamitatem, unde procedit infectio illa cui peccati originalis nomen indidere patres: XI. Deum ex illa corruptione condemnationeretrahere homines, quos elegit, misericordiâ sua, in filio suo Jesu Christo.

que

XII. Credimus Jesum Christum a Deo decreto æterno ordinatum, tanquam unicum servatorem et ducem corporis sui, id est ecclesiæ, redemisse eam sanguine suo in temporum com

plemento, et offerre illi omnia beneficia per evangelium.

XIII. Credimus duas esse naturas in Christo, divinam et humanam, verè in una solâ personâ, absque confusione, absque divisione, absque separatione, absque mutatione, ασυγχύτως, αδιαιρέτως, axwpiaτws, &c. unaquâque naturâ conservante proprietates distinctas, et Jesum Christum esse verum Deum, et verum hominem:

XIV. Deum tantoperè dilexisse mundum, ut dederit filium suum ad servandum nos obedientiâ ejus perfectissima, præcipuè eâ quam testatus est perferendo mortem crucis, et victoriis quas reportavit de diabolo, peccato et

morte:

XV. Jesum Christum fecisse integram expiationem peccatorum nostrorum sacrificio suo perfectissimo, semel facto in cruce, ideoque sacrificium illud reiterari nec posse nec debere:

XVI. Dominum Jesum postquam sanguine suo reconciliavit nos Deo, factum esse ducem nostrum, et nos absolvi justificarique non operibus nostris sed merito suo:

XVII. Nos communionem habere cum Christo, et communicare beneficiis ejus, Fide, quæ nititur promissis vitæ quæ offeruntur nobis in evangelio:

XVIII. Fidem illam procedere ex gratuitâ operatione Spiritûs Sancti, qui illuminat animas

nostras et inducit eas ad collocandum omnes spes nostras in divina misericordiâ, ut nobis imputemus merita Christi, et credamus firmissimè nos absque illo salvari non posse.

XIX. Credimus Jesum Christum esse nostrum mediatorem, non solùm redemptionis sed intercessionis, et meritis suis suâque mediatione nos ad Patrem accedere posse, ad invocandum illum cum fiduciâ nos exauditum iri.

XX. Credimus, quod cum Deus nobis promittat regenerationem in Jesu Christo, nos qui vivâ fide illi unimur, debere operibus bonis operam dare.

XXI. Credimus bona opera adeò necessaria esse fidelibus, ut non possint ad regnum cælorum pervenire absque iis, cum certissimum sit Deum ea præparâsse ut in eis ambulemus, sicque â nobis fugienda esse vitia, et colendas omnes virtutes quas Christus docuit nos.

XXII. Credimus quod, quamvis opera nostra non possint mereri sensu proprio, Dominum ea remuneraturum vitâ æterna propter constantiam immutabilem promissorum.

XXIII. Credimus nos considerare debere eos qui pervenerunt ad vitam æternam in præmium fidei et bonorum operum, tanquam laude imitationeque dignos, sed à nobis nec adorari nec invocari debere, cum Deus sit

solus orandus per Jesum Christum. (Non sit nobis religio cultus mortuorum, quia si piè vixerunt non sic habentur ut tales qui quærant honores, sed illum à nobis coli volunt, quo illuminante lætantur meriti sui nos esse consortes; honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem. Augustinus De Vera Religione, c. 55.)

XXIV. Credimus Deum sibi ecclesiam collegisse in mundo, ad salutem hominum, et ecclesiam illam unicum habere Ducem et fundamentum, nempe Jesum Christum :

XXV. Ecclesiam illam esse unionem fidelium, qui, electi à Deo ante mundi fundationem, et vocati sancta vocatione, uniuntur ad sequendum verbum Dei, et vivunt in metu salutari, hoc est in metu qui producit sanctitatem et morum reformationem:

XXVI. Ecclesiam illam destrui non posse, sed perpetuam esse debere :

XXVII. Deum non solùm docere nos in eâ verbo suo, sed insuper instituisse sacramenta, tanquam media ut Christo uniremur, et communicaremus beneficiis quæ nobis obtinuit.—Credimus duo tantùm esse communia omnibus ecclesiæ membris sacramenta sub Novo Testamento, nempe baptismum et sacram cænam.

XXVIII. Credimus instituisse baptismi sa

« ÖncekiDevam »