Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cramentum in adoptionis nostræ testimonium, et ut lavaremur peccatis nostris in sanguine Christi, et renovaremur in sanctitatem vitæ:

XXIX. Instituisse sacramentum sacræ cænæ, ad nutriendas animas nostras, ut verâ et vivâ fide, virtute incomprehensibili Spiritûs Sancti, manducantes carnem ejus et bibentes sanguinem, et copulati cum Christo, habeamus vitam spiritualem et æternam.

XXX. Credimus necesse esse ecclesiam habere pastores doctos et vitæ integerrimæ, (episcopos, presbyteros, et diaconos, ut in usu erat in primitiva ecclesiâ,) sive ad prædicandum verbum Dei, sive ad administranda sacramenta, qui invigilent pecoribus Christi, juxta regulas bonæ et sanctæ disciplinæ in exemplo primitivæ ecclesiæ.

XXXI. Credimus Deum instituisse reges, principes, et magistratus ad tutelam populorum, et obediendum iis esse, juxta hoc mandatum Πασα Ψυχὴ ἐξουσίαις ὑπερεχούσαις ὑποτασσέσθω. Οὐ γάρ ἐστιν ἐξουσία εἰ μὴ ἀπὸ θεοῦ, &c. Διὸ ἀνάγκη υποτάσε σεσθαι, οὐ μόνον διὰ τὴν ὀργὴν, ἀλλὰ καὶ διὰ τὴν συνειdnow, in omnibus quæ concordant cum verbo Dei, qui est Rex Regum et Dominus dominantium.

XXXII. Denique declaramus nos recipere Symbolum Apostolorum, Orationem Domini

cam, et Decalogum, tanquam regulas fidei et morum, à quibus ne lato ungue recedendum esse credimus.

Hæc est professio fidei pastorum Valdensium in Pedemontio, quam opponimus inculpationibus contra nos publicatis in Diariis Londini impressis. Et hanc fidei professionem non accepimus à Valdo Lugdunensi, nec à Luthero, nec à Calvino, sed eam tenuimus ab antiquissimis temporibus à patribus nostris, qui eam acceperant ab avis, atavis, à majoribus suis, ut patet variis confessionibus exhibitis Principibus nostris Ducibus Sabaudiæ, et Pedemontii Principibus, et ex opere reverendissimi Jacobi Usserii, Archi-episcopi Armachani, et totius Hiberniæ Primatis, cui titulus est, Gravissimæ Quæstionis de Christianarum ecclesiarum, in occidentis præsertim partibus, ab apostolicis temporibus ad nostram usque ætatem, continuâ successione et statu, Historica Explicatio. In eâ vivere volumus, in eâ perseverare usque ad finem, parati perferre cruciatus, aculeos, bonorum nostrorum deperditionem, vivicomburium, ac tandem pro eâ subire mortem.

Declaramus insuper nos consentire sanæ doctrinæ cum omnibus ecclesiis reformatis Angliæ, Belgii, Germaniæ, Borussiæ, Helvetia, Poloniæ, Hungariæ, et Ruthenorum. Supplices

ergo rogamus has omnes ecclesias, et alias in Novo Orbe plantatas, ut nostras, quamquam pauperes et exiguas, tanquam membra corporis mystici Christi habeant.

Cæterùm stylo nostro tenui, nec ubique latino, non est cur à lectoribus veniam petamus, nam, Omne quod de re bonâ dilucidè dicitur, Ciceroni ipsi præclarè dici videtur. Istius modi enim res, eodem judice, dicere ornatè velle puerile est, planè autem et perspicuè expedire posse, docti et intelligentis viri.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Et cum indocti adversarii sanctissimæ nostræ fidei professionis, accusent nos docere sequentes articulos,

I. Deum esse peccati auctorem,
II. Deum non esse omnipotentem,
III. Jesum desperâsse in cruce,

IV. Hominem ex sententia nostra esse merum stipitem, aut lapidem,

V. Quod juxta sententiam nostram de prædestinatione, aut benè aut malè agatur parùm interesse,

VI. Bona opera ad salutem necessaria non

esse,

VII. Nos rejicere confessionem peccatorum, et penitentiam,

VIII. Rejicienda esse Jejunia et carnis mortificationem, vivendumque in dissolutione,

IX. Unumquemque explicare posse scripturam sacram ut ei lubet, et juxta inspirationes privati sui spiritûs,

X. Ecclesiam periisse in integrum,

XI. Baptismum non esse necessarium,

XII. In sacramento Eucharistiæ nos nullam habere realem communionem cum Christo sed tantùm in figurâ,

XIII. Non obediendum esse regibus, princi pibus, magistratibus, &c.

XIV. Et quia non invocamus sanctissimam virginem, nec angelos, nec sanctos glorificatos, accusamur quod illos contemnamus,quod est falsissimum, nam dicimus sanctos esse, beatos, laude et imitatione dignos, et firmissimè credimus Virginem Mariam inter omnes mulieres esse (ευλογημένη σὺ ἐν γυναιξίν,)

Itaque rejicimus omnes hos articulos qui nobis falsissimè imputantur, tanquam hæreticos; eos damnamus, detestamur; et toto corde anathema denuntiamus et dicimus iis qui illos docerent.

« ÖncekiDevam »