Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qualiter omni nocte ad psallendum Domino assurgunt.

Et ideo turpe esset tibi in tam sancto tempore pigritare, ubi tanta multitudo religiosorum incipit Deo jubilare. O si nihil aliud faciendum incumberet, nisi Dominum Deum nostrum toto corde et ore laudare!

O si numquam indigeres comedere, nec bibere, nec dormire: sed semper posses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare! tunc multo felicior esses quam modo, cum carni ex qualicumque necessitate servis.

Utinam non essent istae necessitates, sed solummodo spirituales animae refectiones, quas (heu) satis raro degustamus!

Quando homo ad hoc pervenit, quod de nulla creatura consolationem suam quaerit, tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit: tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit.

Tunc nec pro magno laetabitur, nec pro modico contristabitur: sed ponit se integre et fiducialiter in Deo, qui est

ei omnia in omnibus: cui nihil utique perit nec moritur, sed omnia ei vivunt, et ad nutum incunctanter deserviunt.

Memento semper finis, et quia perditum non redit tempus. Sine sollicitudine et diligentia, numquam acquires virtutes.

Si incipis tepescere, incipies male habere.

Si autem dederis te ad fervorem, invenies magnam pacem, et senties leviorem laborem, propter Dei gratiam, et virtutis amorem.

Homo fervidus et diligens, ad omnia est paratus.

Major labor est resistere vitiis et passionibus, quam corporalibus insudare labori

[blocks in formation]

QUAM SEVERE SACERDOTUM CULPAS CASTIGAT OMNIPOTENS.

I.

Peccata Sacerdotum gravissima.

Amos.-Deus sic ait: Quia tantummodo vos (sacerdotes) cognovi ex omnibus cognationibus terrae: idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.

Deut. Accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.

Nobis sacerdotibus dictum est illud. Ps. lxviii. 27. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum.

Raro obliviscitur Deus peccatorum sacerdotum.

De peccato Heli ait: idcirco juravi domui Heli, quod non expietur iniquitas domus ejus usque in aeternum.

Peccatum Ozae, levissimum, buam severe punitum fuit.

Iratus est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum, et mortuus est juxta arcam : O terribilia judicia Dei! Quis non timebit te, rex virtutum?

Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?

Et per Isa.-Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium Gentilium, et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: Exite de medio ejus, mundamini qui fertis vasa Domini, Dominus pa

ravit mensam populo suo, ac habitaculum Filio suo, ministros immundos respuit, ut patet Malachiae.

Munus non accipiam de manu vestra, v. II. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Oblatio munda requirit ministros mundos, v. 12.

Ne sacrilegium nobis accidat, verba apostoli ac doctoris gentilium meditemur.

Vos enim estis templum Dei vivi. Sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et ambulabo inter eos, et ero illorum Deus, ipsi erunt mihi populus, propter quod exite de medio eorum, et

separamini; dicit Dominus: et immundum ne eligeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios.

II.

Sequitur idem argumentum.

Postquam Deus Ezechieli ostendit abominationes futurorum sacerdotum, ait: Non parcet oculus meus, nec miserebor, et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos.

Per os Malachiae ait Deus: Et nunc ad vos mandatum hoc, O sacerdotes, si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum. O comminatio tremenda, O poena horribilis: Et paulo post ait.

Propter quod, et ego dedi vos contemptibiles, et humiles in omnibus populis, sicut non servastis vias meas.

Propter scelera nostra permittit Deus nos parvipendi a laicis, et gravari pensionibus. Quid ergo agendum, ut tanta flagella vitemus? Custodiant praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. In revelationibus sanctae Brigittae saepissime Deus conqueritur super iniquitate sacerdotum exaggerans gravitatem, &c.

Vocans eos: Pejores judaeis, et paganis, et omnibus aliis delinquentibus, asserens majora tormenta inferni esse illis reservata, et majori supplicio puniendos quam judam. Et in quodam capite replet eos mille horrendis maledictionibus, et in fine maledicit Jesus: quidquid edunt, hibunt, tangunt, elementa, quae eos sustentant?

Deut.-Percutiet te Dominus egestate, febri, frigore, et ardore, et aestu, et aere corrupto, ac rubigine, et persequatur donec pereas.

Punivit Dominus Moysem et Aaronem sacerdotes, propter peccatum leve reputatum, quia haesitaverant in fide ad percussionem petrae, &c., nolens propter hoc ingredi terram promissionis.

Nadab et Abiu filii Aaron statim ac fuerunt ordinati fuerunt a Deo morte improvisa percussi, qui in thuribulis posuerunt ignem non institutum a Deo, peccatum, prima facie, admodum leve.

Quid fiet de sacerdotibus, qui vel vendunt Christum, ignem divinum; vel ignem luxuriae ad altare circumferunt, heu horror!

III.

Deus adeo severe punit culpas sacerdotum, quia ipsi sunt petra scandali et causa peccatorum populi.

Div. Greg.-Ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Et alibi. Quanto mun

dus gladio feriatur aspicitis, quibus quotidie percussionibus populus puniatur; videtis enim hoc, nisi ex sacerdotum peccato agitur. Nos causa qui esse debemus duces ad vitam, ex nostro peccato populi turba prostrata est, quia nostra negligentia, ad vitam erudita

non est.

D. Ambros. Populum videmus nugacem et indoctum, eo quod tales habeat sacerdotes.

D. Chrysost.-Si sacerdotes fuerint in peccatis, totus populus convertitur ad peccandum; ideo sacerdotes non solum pro suis, sed pro omnium peccatis rationem reddituri sunt.

Idem D. Joan. Chrysost.Sicut de templo omne bonum egreditur; sic et de templo omne malum procedit, cum videris populum indisciplinatum, cognosce, quia in sacerdotibus culpa est.

REMEDIA CONTRA OMNIA PECCATA.

Attende tibi, et teipsum salvum facias.

I Tim. iv.

Induite vos armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Eph. vi.

I. REMEDIA GENERALIA

Contra omnia peccata. 1. Frequens et accurata confessio apud eundem Confessarium.

2. Quotïdianum conscientiae examen, fervensque in hoc, et per diem contritionis exercitium.

3. Fuga otii, occasionum, et societatum, quibus ad peccandum induci solemus.

4. Custodia externorum sensuum, maxime oculorum, linguae, manuum et auri

um.

5. Quotidiana librorum spiritualium lectio.

6. Sedula et devota oratio. 7. Memoria praesentiae Dei, Angeli Custodis, &c.

8. Meditatio de Vita, et maxime de Passione Christi, de morte, judicio, inferno, et coelisti gloria.

9. Crebra Dei per pias aspirationes invocatio.

10. Corporis afflictio per jejunia, &c. Item Eleëmosynae, aliaque charitatis et misericordiae opera.

II. Resistentia in principio tentationis.

II. REMEDIA PARTICULARIA
Contra Luxuriam.

1. Fuge quam primum. Pugnatur quidem cum aliis vitiis, hoc sola fuga vincitur. Non sine causa dicit Apostolus: Fugite fornicationem. 1 Cor. vii. Ignis Libido est, quo magis huic indulges, pabulumque subministras, tanto magis exardescit et saevit: Numquam expletur: Numquam dicit, sufficit. Obsequeris hodie? majora cras imperabit: Negas? vim faciet. Dum servitur Libidini (inquit S. Aug. lib. Conf. ), fit consuetudo: tenet denique obstrictum miserum (heu!) Libidinis mancipium Dura necessitas.

2. Custodi oculos, manus, aures : quo omnis lubrico huic vitio praecludatur aditus. Pepigi foedus (inquit Job xxxi. 1) cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine; quam enim partem haberet in me Deus? si nimirum hoc non facerem. Recte quoque

« ÖncekiDevam »