Sayfadaki görseller
PDF
ePub

MATERIA EXAMINIS PARTICULARIS CIRCA SINGULAS VIRTUTES.

I. De humilitate. 1. Nulla verba proferre, quae in laudem aestimationemque mei queant redundare. 2. Non efferri laetitia, quando me quis alius laudat aut bene de me loquitur; sed ex hoc ipso aliquam potius mei humiliandi et confundendi occasionem capere, videndo me non esse talem, qualem aut alii me reputant, aut qualis esse deberem. His addi potest, gaudere, cum alius quis laudatur, aut aliorum sermone celebratur ; et cum inde aliquem dolorem, vel invidiae motum in me percipiam, eum ut defectum ac peccatum a me repellare; uti, et dum quamdam complacentiam aut vanam laetitiam ex aliorum honorificis de me verbis, in me persentisco.

3. Nihil prorsus ob humanos aliquos respectus agere, nec ut ab hominibus videar, vel aestimer, sed omnia pure propter Deum.

4. Non excusare me; multo minus culpam in alium tam exterius, quam interius deri

vare.

5. Vanas, elatas, superbasque cogitationes ad honorem et aestimationem mei quomodolibet spectantes, mox cum insurgant, rejicere et praescindere.

6. Omnes quasi me superiores ducere, non speculative tantum, sed etiam practice et reipsa; ea me erga quoslibet humilitate et submissione habendo, ac si mei superiores forent.

7. In bonam partem accipere omnes, quae mihi se offerent, humilitatis occasiones. Atque in hoc me in dies crescere, proficere, et per hos tres gradus ascendere opertet: primo, humiliationes patienter; secundo, prompte ac facile; tertio, alacriter et laete ferendo, nec ante cessare, quam plane gaudeam et exsultem, quod ab alio contemnar et despiciar, ut sic Christo, qui mei causa contemptus, illusus et ludibrio habitus est, assimiler, eumque imiter.

8. De eo quoque particulare examen quis instituere tam in hac materia, quam in alia simili, potest, ut aliquot humilitatis, aut alterius cujusque virtutis (de qua examen particulare faciet) actus exercitiave concipiat, tam interiora, quam exteriora ; tot nimirum mane, et tot vespere exerceudo; primo pauciora, postea plura, atque ita assidue increscendo, donec quendam virtutis ejus habitam consuetudinem induat.

II. De charitate fraterna.

1. De proximo non detrahere, neve ullum ejus peccatum, tametsi levissimum ac publicum, commemorare: ejus gesta et opera, verbis non deterere, neve ullum vilipendii ejus aut despectus, sive illo praesente, sive absente, signum ostendere; sed de omnibus ita loqui, ut eos bonos, honorabiles, et aestimatione dignos esse, quivis ex ore meo verbisque colligere queat.

2. Nunquam dicere alteri: Talis hoc de te dixit; praesertim si ejusmodi res sit, quae ipsum contristare queat, etsi alioquin minima: hoc enim est discordias et zizania dissensionis inter fratres se

rere.

3. Nulla scommata dicere, non verba, quae proximum pungant, aut amaricent, non quae impatientiam aliquam spirent. Non contendere obstinatius verbis, alteri non contradicere nec alium quempiam reprehendere, nisi ad hoc e peculiari obligatione tenear. 4. Omnes amice benevoleque complecti; idque reipsa declarare, studendo, prout fas erit, ipsis prospicere, juvare et delectare. Quando vero quis ex officio aliis tenetur providere, tunc in hoc potissimum intendat oportet; et quod opere non poterit praestare, agendi saltem suavitate, bonis responsis, ac verbis lenibus supplere satagat.

5. Quamcumque aversionem cavere, et multo minus eam exterius ostendere; qualis esset, ob aliquam offensiunculam alium alloqui, aut eum quapiam in re nolle (si commode possit) juvare, aut signo quopiam significare, non adeo sibi illo complacere, seque ab eo alieniorem esse.

6. Cavere omnem in conversatione cum proximo singularitatem; declinando scilicet particulares familiaritates et amicitias, quae alios offendunt. Neminem dijudicare, sed potius defectus aliorum, tum apud se, tum apud alios excusare conari, bene laudabiliterque de singulis sentiendo.

III. De mortificatione.

1. In omnibus se offerentibus rebus et occasionibus me mortificare, non tamen eas ultro quaerendo; et sive immediate a Deo proficiscantur, sive a superioribus, sive a proximis nostris et fratribus, vel demum alia quacumque ratione nobis obveniant, aequo animo suscipere, et fructum ex iis aliquern capere studere.

2. In omnibus illis me mortificare, quae me impediunt quominus vel praecepta observem, vel ea, quae quotidie et ordinarie ago, tam spiritualia, quam exteriora et corporalia, rite exequar. Plerique enim defectus, quos in iis committimus, inde ut plurimum ortum habent, quod

vel nos in laboris ac diffi- sed ideo tantum, quia ita tu cultatis alicujus susceptione fieri jubes. non superemus et mortificemus, vel aliqua delectatione ac voluptatula carere nolimus.

3. Mortificare me in incessu, ut ea incedam gravitate ac modestia, quae sacerdotem decet; ac praesertim in illis, quae ad oculos et inguam spectant, si quis mihi hac in parte sit defectus.

4. Mortificare me quoque in quibusdam rebus, quas licite alioquin facere possem, cujusmodi est, non egredi domo, nolle videre pulchra et curiosa; non interrogare vel inquirere, quae scire mea non intersit; nolle dicere, quod libenter dicerem; aliaque id genus innumera.- In examine proponam tot mortificationes mane, tot vesperi facere, a minoribus incipiendo, et semper ad majora progrediendo. Harum enim mortificationum voluntariarum, tametsi in rebus parvis, exercitium magnam afferre utilitatem solet.

IV. De abstinentia vel gula.

1. Contentum esse iis cibis, qui communiter apponuntur, alios novosque non quaerendo, nec alio novoque modo coctos, vel conditos, nullam quoque singularitatem, extra dentem necessitatem, admit

tendo.

evi

2. In communibus illis cibis, quoad quantitatem, temperantiae regulam non excedere.

avide, nec festinanter; sed 3. Appositis vesci, nec nimis modeste ac decenter, videndo ne ab appetitu et delectatione gulae extra debitos limites abripiar.

4. Non loqui de rebus ad escam vel potum pertinentibus, multo minus de cibis subministratis conqueri vel murmurare.

tiones rescindere ac repellere. 5. Omnes de gula cogita

V. De patientia.

5. In iis demum rebus me mortificare, quas alioquin ex 1. Nullum exterius impaofficio facere teneor. Verbi tientiae, sed potius summae gratia, dum ad mensam, stu- pacis, animique compositi, dia, lectionem, praedication- tum in verbis et operibus, em, aut aliud quodcunque tum in ipso vultu signum exercitium, quod delectat, edere: omnes in contrarium peragendum abeo, appetitum, motus et affectus compesvoluntatem, pronumque in cendo. haec opera affectum meum mortificabo, in corde dicendo: Nolo id, Domine, agere, quia mihi placet aut me delectat;

2. Non permittere, ut aliqua in cor perturbatio, maliguus sensus indignatio, vel tristitia ingrediatur: multo

Q

minus aliqua vindictae, quantumvis levioris, appetentia. 3. Quaelibet adversa, quae mihi obvenient, accipere, velut a Dei manu, ad majus animae bonum, et profectum meum immissa: quomodocunque et undecunque demum, ea eveniant.

4. In horum praxi tribus hisce gradibus me exercere: omnia, quae mihi occurrent, primo, patienter; secundo, prompte et facile; tertio, cum gaudio et hilariter tolerando: quod illa Dei sit voluntas et beneplacitum.

VI. De obedientia.

1. In exteriori obedientia exactissimum esse, relicta etiam littera imperfecta, et ad minimum voluntatis superiorum nutum ac significationem parendo, expressum mandatum non exspectando.

2. Obedire ex voluntate et corde sincero, ut idem velle et voluntatem eandem habeam, quam Superior.

3. Obedire quoque intellectu ac judicio interno, ut idem plane sentiam et censeam, quod Superior, omnibus in contrarium judiciis aut rationibus exclusis.

4. Superioris vocem, pro Dei voce habere; et non secus ac ipsi Christo Domino, ex animo obedire.

5. Exercere obedientiam caecam, idest, non indagare, nec scrutari praecepti rationes, quam scilicet ob causam, et

ad quid sic imperetur; sed omnis rationis instar mihi sit, quod id obedientia mandarit, ac Superior injunxerit.

6. Ad ipsos etiam voluntatis actus transire, ut nimirum assuescam cogitare, dum obedio, in eo me facere voluntatem Dei; et hoc, unica mea voluptas, et omne gaudium sit.

VII. De castitate.

1. Oculos caute custodire, eas personas et res non intuendo, quarum aspectu castitas periclitaretur, vel quae tentationis carnalis esse incentivum possent.

2. Nulla loqui, nec audire verba, quae ad hanc materiam attinent, quaeque motus, appetitus et cogitationes inhonestas excitare possint; nec similia e libris legere.

3. Nullis cogitationibus etiam remote huc spectantibus, locum dare, sed eas exorientes statim summa cum diligentia ac celeritate repellere.

4. Nullius personae manus, nedum caput aut vultum, contingere; nec se ab aliis tangi sinere.

5. Magna erga seipsum decentia et honestate uti, proprium corpus non intuendo, nec denudando, nec tangendo, nisi expressa id necessitas requirat.

6. Particulares amicitias non colere, nulla etiam munuscula aut res comestibiles dare, vel accipere; cum iis personis, quae esse possent

tentationis occasio, et erga sunt, colligere procurando;

quas peculiariter se quis affici et inclinari senserit, caute circumspecteque se gerere, illorum familiaritatem conversionemque, quoad ejus fieri potest, evitando: quod unicum esse solet in his rebus remedium.

non autem e consuetudine, vel dicis causa, vel duntaxat tanquam exteriorem quamdam cerimoniam haec suscipiendo.

4. Officio et ministeriis meis omnibus rite fungi, faciendo quoad potuero, et quantum in me erit, ut ea bene succe

VIII. De operibus ordinariis daut et peragantur, tanquam

bene obeundis.

1. Non sinere ullum effluere diem, quo spiritualia exercitia mea complete perfecteque non faciam, tempus omne destinatum, ipsis impendendo; et, si necessaria urgentique occupatione tunc temporis distinebor et impediar, defectum hunc alio tempore supplere et resarcire.

2. Orationem mentalem, et examen conscientiae tam generale, quam particulare, bene riteque peragere; examinis quidem methodum exacte observando, at simul dolorem et confusionem de delictis meis, nec non emendationis propositum concipiendo potius, quam anxie quoties impegerim disquirendo: nam in prioribus illis tota examinis vis et fructus consistit; cujus rei defectu multi ex hoc exercitio parvum fructum capiunt.

3. Reliqua exercitia spiritualia pari accuratione peragere puta Missam celebrare, spiritualem librum legere, et poenitentias et mortificationes obire, ex horum singulis finem et fructum, ob quem instituta

propter Deum et coram Deo illa exsequerer.

5. Nullum sponte et plena voluntate in iis errorem committere.

6. Etiam parva et tenuia permagni facere.

7. Et quoniam in his operibus ordinariis, quae quotidie agenda occurrunt, bene obeundis, omnis meus profectus et perfectio consistit, quotiescunque advertero, me in hoc deficere et intepescere, sedulo curabo, ut examen meum particulare per aliquot dies ei rei applicem ut hoc pacto spiritum renovem, meque in illis perfecte exsequendis velut instaurem.

IX. De rebus omnibus pure propter Deum faciendis.

1. Nihil ob respectum aliquem humanum, aut ut ab hominibus videar vel aestimer, vel ob commodum, utilitatem, delectationem aut voluptatem propriam facere.

2. Universa opera mea pure propter Deum agere, assuescendo paullatim, etiam actuali intentione omnia ad Deum

« ÖncekiDevam »