Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Spero in te, O bonitas in- hominibus unquam reddita,

finita! teque per inexhaustam misericordiam tuam, et pretiosissima merita, veniam, gratiam, et gloriam mihi promissam, daturum confido.

Amo, et amabo te, et omnia, quae tu amas propter te, O fons infinite omnis boni! quia tu omni amore dignus es.

Gaudeo de infinita perfectione, beatitudine et amabilitate tua, et de omni obsequio, laude, honore, et gloria tibi ab electis tuis, et omnibus

et in aeternum reddenda.

Te, tuumque in omnibus beneplacitum amplector, omnique possibili reverentia, fiduciae, amoris, et pietatis affectu veneror et exosculor.

Quidquid in me est affectus erga creaturas, in te solum transfero. Quidquid egero, aut passus fuero in hoc mundo, cedat ad tuam gloriam.

Totus sum tuus: fac de me quidquid vis, nunc et aeternum. Amen.

LAUS SS. SACRAMENTI.

Laudetur sanctissimum Sacramentum, tot laudibus, quod in celo stellae, in igne scintillae, in aere atomi, in mari guttae, in terra pulveres : quot in vere flores, autumno folia, hyëme nives et grandines: quot corporeae in universo sunt creaturae, quia dignus es, Domine, universorum, qui sub corporeis vini, panisque speciebus lates. Vere tu es Deus absconditus. Isa. xlv. 15.

Laudetur sanctissimum Sacramentum, tot laudibus, quot ullo opere exhiberi: quot ore proferri: quot corda omnium hominum excogitari unquam potuere, vel possunt; quia dignus es tu, Domine, Pater noster, qui nos cibas et potas quotidie, cujus redempti su

mus pretioso Sanguine, quasi Agni immaculati. 1 Pet. i. 19.

Laudetur sanctissimum Sacramentum, tot laudibus, quot omnes Angeli, ipsaque sanctissima Trinitas sua potentia depromere, sua sapientia concipere, sua bonitate optare potest; quia dignus es, Domine Deus meus, qui mihi donas non tantum humanitatem, verum etiam divinitatem tuam, Dominus meus, et Deus meus, vere laudabilis et gloriosus, et superexaltatus in secula. Dan. iii. 52.

Petitio.

Benignissime Jesu, a quo manant in nos omnia bona, a quo omnia a nobis mala arcentur averte a me omnem

vanitatem, mentis elationem tium: in morte viaticum; in

carnis libidinem, oris licentiam, avaritiae ardorem, et quidquid demum divinae Majestati tuae displicet; ut tibi Deo meo in veritate serviam, et in corde perfecto laudem, et glorificem in secula. Amen.

Commendatio sui.

Commendo me tibi, O bone Jesu intra melifluum cor tuum absconde me, nec permitte me in aeternum separari a te. Sis mihi in vita sola

Id

aeternitate praemium. rogo te pro me, et omnibus amicis meis, per lacrymas, sudorem, et Sanguinem tuum. Amen.

Petitio Benedictionis.

Benedic mihi, Domine Jesu, cum Patre et Sancto Spiritu, uberemque largire gratiam amplectendi semper, et in omnibus, nunc et in hora hortis tuam sanctissimam voluntatem. Amen.

[blocks in formation]

Veni igitur, dilecte Salvator! fateor me non esse nisi peccatum, corruptionem metalitiam; sed scio misericordias tuas esse supra omnes iniqui

tates.

O Deus meus! intra in animam meam et sanctifica eam : posside cor meum et purifica illud. Veni in corpus meum et conserva illud, nec per

mitte, ut me unquam separem abs te.

Combure, Oignis consumens! quidquid in me vides tua praesentia indignum et quidquid potest facere obstaculum gratiae et amori tuo.

O coeleste Manna! utinam ita gustem te, ut omnes mundi voluptates mihi insipidae fiant.

RECOLLECTIONES PRECATORIAE DE IMITATIONE CHRISTI.

De amore Jesu super omnia.

Beatus, qui intelligit, quid sit amare Jesum; et contemnere seipsum, propter Jesum. Oportet dilectum pro dilecto relinquere, quia Jesus vult solus super omnia amari.

Dilectio creaturae, fallax et instabilis.

Dilectio Jesu, fidelis et perseverabilis.

Qui adhaeret creaturae, cadet cum labili.

Qui amplectitur Jesum, firmabitur in aevum.

Illum dilige, et amicum tibi retine, qui, omnibus recedentibus, te non relinquet, nec patietur in fine perire.

Ab omnibus oportet te aliquando separari, sive velis, sive nolis.

Teneas te apud Jesum, vivens ac moriens: et illus fidelitati te committe, qui, omnibus deficientibus, solus te potest juvare.

Dilectus tuus talis est naturae, ut alienum non velit admittere: sed solus vult cor tuum habere, et tamquam rex in proprio throno sedere.

Nil magnum, nil altum, nil gratum, nil acceptum tibi sit, nisi pure Deus, aut de Deo sit.

Totum vanum existima, quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura.

Amans Deum anima, sub Deo despicit universa.

Solus Deus aeternus et immensus, implens omnia, solatium animae, et vera cordis laetitia.

QUOD TOTO CORDE ANIMA DEVOTA CHRISTI UNIONEM IN SACRAMENTO AFFECTARE DEBET.

Quis mihi det, Domine, ut invemam te solum, et aperiam tibi totum cor meum, et fruar te, sicut desiderat anima mea: et jam me nemo despiciat, nec nulla creatura me moveat vel respiciat, sed tu solus mihi loquaris, et ego tibi, sicut solet dilectus ad dilectum loqui, et amicus cum amico convivari? Hoc oro, hoc desidero, ut tibi totus uniar, et cor meum ab omnibus creatis rebus abstraham, magisque per sacram Communionem, ac frequentem celebrationem, coelestia et aeterna sapere discam.

Ah Domine Deus, quando ero tecum totus unitus, et absorptus, meique totaliter oblitus?

Tu in me, et ego in te; et sic nos pariter in unum manere concede.

Vere tu es dilectus meus, electus ex millibus, in quo complacuit animae meae habitare omnibus diebus vitae suae.

Vere tu pacificus meus, in quo pax summa et requies

vera, extra quem labor et dolor, et infinita miseria.

Vere tu es Deus absconditus; et consilium tuum non est cum impiis, sed cum humilibus et simplicibus sermo tuus.

O quam suavis est, Domine, spiritus tuus, qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares, pane suavissimo, de coelo descendente, illos reficere dignaris.

Vere non est alia natio tam grandis, quoe habeat deos appropinquantes sibi, sicut tu, Deus noster, ades universis fidelibus tuis; quibus ob quotidianum solatium, et cor erigendum in coelum, te tribuis ad edendum et fruendum.

Quae est enim alia gens tam inclyta, sicut plebs Christiana?

Aut quae creatura sub caelo tam dilecta, ut anima devota, ad quam ingreditur Deus, ut pascat eam carne sua gloriosa?

O ineffabilis gratia! O admirabilis dignatio! O amor immensus homini singulariter impensus!

DE FAMILIARI AMICITIA JESU.

Quando Jesus adest, totum bonum est, nec quidquam difficile videtur: quando vero Jesus non adest, totum durum est.

Quando Jesus intus non loquitur, consolatio vilis est: si autem Jesus unum tantum verbum loquitur, magna consolatio sentitur.

Nonne Maria Magdalena statim surrexit de loco, in quo flevit, quando Martha illi dixit: Magister adest, et vocat te? Felix hora, quando Jesus vocat de lacrymis ad gaudium spiritus!

Quam aridus et durus es sine Jesu! Quam insipiens et vanus, si cupis aliquid extra Jesum! Nonne hoc est majus damnum, quam si totum perderes mundum?

Quid potest tibi mundus conferre, sine Jesu?

Esse sine Jesu, gravis est infernus et esse cum Jesu, dulcis paradisus.

Si fuerit tecum Jesus, nullus poterit nocere inimicus.

Qui invenit Jesum, invenit thesaurum bonum, imo bonum super omne bonum.

Et qui perdit Jesum, perdit nimis multum, et plus quam totum mundum.

Pauperrimus est, qui vivit sine Jesu: et ditissimus, qui bene est cum Jesu.

Magna ars est, scire cum Jesu conversari; et scire Jesum tenere, magna prudentia.

Esto humilis et pacificus, et erit tecum Jesus.

Sis devotus et quietus, et manebit tecum Jesus.

Potes cito fugare Jesum, et gratiam ejus perdere, si volueris ad exteriora declinare.

Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem fugies, et quem tunc quaeres amicum?

Sine amico, non potes bene vivere: et si Jesus non fuerit

tibi prae omnibus amicus, erit nimis tristis et desolatus.

Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis, aut laetaris. Eligendum est magis, totum muudum habere contrarium, quam Jesum offensum.

Ex omnibus ergo charis, sit Jesus solus dilectus specialis. Diligantur omnes propter Jesum, Jesus autem propter seipsum.

Solus Jesus Christus singulariter est amandus, qui solus bonus et fidelis prae omnibus invenitur amicis.

Propter ipsum, et in ipso, tam amici quam inimici, tibi sint chari: et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant et diligant.

Numquam cupias singulariter laudari vel amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet.

Nec velis, quod aliquis tecum in corde suo occupetur, neque tu cum alicujus occuperis amore sed sit Jesus in te, et in omni bono homine.

Esto purus et liber ab intus, sine alicujus creaturae implicamento.

Oportet te esse nudum, et purum cor ad Deum gerere ; si vis vacare et videre, quam suavis est Dominus.

Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia ejus fueris praeventus et intractus: ut omnibus evacuatis et licentiatis, solus cum solo uniaris.

Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens fit ad omnia: et quando re

« ÖncekiDevam »