Sayfadaki görseller
PDF
ePub

DE SACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO.

(Leonar Lessius. De Perft Morib Divinis: Sacrae Theo mysteria explicantur.)

AD QUID DATUM SIT NOBIS HOC SACRIFICIUM, ET QUANTAM VIM HABEAT.

I.

Datum est hoc Sacrificium potissimum ad quatuor. Primo, Ad dignitatem Religionis Christianae. Cum enim haec Religio sit eminentissima, decuit etiam illam ornari, vel potius perfici eminentissimo Sacrificio.

Philosophis pro non vitio habitum: et dirigit ad summam perfectionem, ut ad contemptum rerum caducarum, ad studium aeternorum, ad amorem Dei, ad dilectionem inimicorum, ad reddendum pro malo bonum, ad ponendam vitam pro honore Dei, pro salute proximi, et quovis vir

Consistit excellentia Religionis Christianae potissimum tutis officio. Utrumque inin septem rebus. Primo, In sublimitate et certitudine doctrinae. Tradit enim certissima et eminentissima de natura divina, de personarum processionibus, de providentia, justitia, misericordia Dei, de mundi creatione et gubernatione, de finibus bonorum et malorum, de recta salutis via: quae omnia Philosophis et aliis religionibus fuere prorsus incognita, vel incerta et ambigua. Secundo, In perfectione et sanctitate Legis: Vetat enim Lex Christiana omne vitium quantumvis parvum, quantumvis a

sinuat Propheta Psa. xviii. : Lex Domini immaculata, convertens animas. Immaculata, quia nullum omnino peccatum permittit, sed omnia omnino prohibet. Convertens, animas, quia omnis conversio incipit a divinae Legis consideratione, et ad eam terminatur. Philosophi et aliae religiones multa vitia et peccata vel ignorarunt, vel tamquam licita permiserunt. Tertio, In praestantia et efficacitate Sacramentorum. Habent enim vim delendi peccati, et constituendi nos filios Dei, heredesque aeterni regni.

Nulla umquam religio caerimoniam aliquam habuit, quae animos expiare, et coelestibus bonis ornare posset.

Quarto, In Excellentia Sacerdotii. Nam Sacerdotium nostrae Religionis continet duplicem potestatem prorsus divinam, ac etiam coelestibus spiritibus stupendam; nimirum, potestatem condonandi peccata, et consecrandae Eucharistiae, ut omittam aliorum Sacramentorum ministerium. Quanta res est, posse condonare peccata, liberare a morte aeterna, sanctificare animas, efficere filios Dei, et tribuere jus vitae aeternae? Quis haec possit, nisi Deus ipse, vel divina auctoritate praeditus, cui Deus suum locum, suas vices, et suum veluti tribunal supremum concesserit? Magna potestas est posse illuminare caecos, erigere claudos, excitare mortuos: sed longe major potestas est posse illuminare animas, easque intus ita immutare, ut Deiformes, et plane similes Divinitati efficiantur, expulsa peccati caligine et morte. Potestas consecrandi etiam magis est stupenda, et merito cum potestate creandi conferri, eique aequiparari potest, ut infra patebit. Nulla itaque dignitas, nulla potestas sive Regia, sive Imperatoria, nec ipsam quidem totius mundi Monarchia cum Sacerdotali potestate et dignitate ulla ex parte conferri potest. Quinto, In excellentia Sacrificii, Sacrificium enim

est primarium Religionis munus, vel potius complementum. Itaque decebat, ut excellentissima Religio, qua nulla alia perfectior aut sublimior esse potest (quae quidem naturae humanae sit accommodata) nobilissimum haberet Sacrificium, quale est Sacrificium Eucharistiae, a quo ipsa Religio praecipuam suam excellentiam habet. Sexto, In perpetua assistentia et gubernatione divini Spiritus, quo ita regitur et protegitur Ecclesia, ut neque in dogmatibus neque in legibus possit errare, aut umquam deficere et extingui, juxta illud Matt. xvi. : Portae inferi non praevalebunt adversus eam, et Matt. xxviii. : Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Septimo, Quod omnia bona opera justorum faciat esse meritoria vitae aeternae. Ita statuit Dominus mera benignitate et liberalitate: potuisset enim aliter ordinare, nimirum, ut non essent meritoria, sed solum satisfactoria; vel ut sola excellentissima essent meritoria. Totum enim negotium meritorum et praemiorum, gratiae et gloriae, sicutet remissionis peccatorum, non oritur ex naturis rerum earumque justa proportione, aut lege naturae (etsi huic aliquo modo consonum sit) sed ex libera, benigna, et liberali ordinatione Dei. Haec obiter de excellentia nostrae Religionis, quam potissimum illustrat hoc Sacrificium.

sua

II.

Secundo datum est hoc Sacrificium, Ad gratiarum actionem, ut habeamus quo dignas Deo gratias perpetuo agamus pro ingentibus ipsius in nos beneficiis, maxime redemptionis. Tanta enim beneficiorum ejus immensitas, tam insolitae et inauditae omnibus seculis miserationes, singularem quoque et inauditam gratiarum actionem a nobis postulabant. At nulla poterat esse major aut praestantior gratiarum actio, quam quae oblatione hujus Sacrificii perficitur: partim quia nihil praestantius aut gratius pro omnibus beneficiis acceptis offerri Deo poterat, juxta illud Ps. cxv.: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo: partim quia nulla alia re magnitudinem beneficiorum ejus magis commemorare ac referre poteramus. Testamur enim ipsum esse auctorem redemptionis et salutis nostrae, ipsum misisse Filium in carnem ad nos salvandos, et bonis omnibus cumulandos; ipsius voluntate pro nobis mortem suscepisse: ipsam quoque mortem Filii in eo Sacrificio commemoramus, et veluti ob oculos ponimus, dum Corpus et Sanguis seorsim sub specie panis et vini, tamquam hostiae occisae et immolatae, vi consecrationis constituitur: juxta illud Domini mandatum, Hoc facite

in meam commemorationem, hoc est, ut Apostolus I Cor. xi., explicat, in commemorationem meae mortis et sacrificii crucis. Hac ratione istud Sacrificium vocatur Eucharisticum sacrificium, id est laudis et gratiarum actionis, et respondet holocaustis veteris Legis.

III.

Tertio, Ad impetrandum auxilium gratiae divinae, protectionis, excitationis, directionis (hoc enim triplex auxilium est necessarium ad perseverandum), et alia tum temporalia tum spiritalia beneficia ad salutem opportuna, ut ad pacem, victoriam, frugum abundantiam, sanitatem, negotiorum felicem exitum, et similia. Ad haec enim omnia a Deo obtinenda, maximam vim habet istud Sacrificium, sed maxime ad auxilium divinae gratiae, quia per se et directe ad salutem tendit. Alia non sunt absolute petenda, sed solum quatenus ipse novit ea nobis fore ad salutem conducibilia. Haec omnia tum ex sacro Canone Missae, tum ex aliis Ecclesiae praecibus sunt manifesta: hac ratione hoc Sacrificium respondet hostiis pacificis veteris Legis.

Quarto, Ad veniam peccatorum impetrandam tum vivis, tum defunctis, et ad iram divinam placandam, flagellaque mundo impendentia avertenda; qua ratione est Sacrificium

hilasticon, seu propitiatorium, et respondet hostiae pro peccata. Remissa culpa et poena aeterna per Sacramenta, et etiam culpis venialibus deletis, saepe ingens debitum poenae temporalis restat luendum. Ad hoc in primis valet istud Sacrificium applicat enim satisfactionem Christi, qua debitum illud solvatur et compensetur. Unde non requirit ullam realem in eo pro quo offertur mutationem : nam condonatio poenae absque ulla hominis mutatione, postquam voluntas a culpa recessit, commode fieri potest. Non enim fit per infusionem donorum, aut aliquam internam hominis renovationem, ut remissio culpae, saltem mortiferae, et forte etiam venialis, sed per nudam condonationem extrinsecam, exhibita per aliquem pro reo congrua solutione. Delet etiam culpam, non tamen immediate et sine mutatione peccatoris, sicut delet reatum poenae; sed mediante contritione ad quam per hoc Sacrificium impetratur auxilium excitans ut docet Conc. Trident. sess. xxii. cap. 2: Hujus, inquit, oblatione placatus Dominus, gratiam (excitantem) et donum poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit una enim eademque est hostia, &c. Hoc modo per istud Sacrificium fit remissio culpae, non aliter: quia ad remissionem culpae opus est poenitentia.

Quinto, Habet etiam vim flagella temporalia, quae peccatis hominum provocantur, amoliendi, et ut ita dixerim, averruncandi. Si enim id precibus Sanctorum saepe obtineri potest, quanto magis hoc Sacrificio, in quo id quod prae omnibus Sanctis Deo est acceptum, et ipse fons sanctitatis cum omnibus suis meritis offertur? Si unica hujus hostiae oblatione Deus mundo perdito est reconciliatus, et flagellum aeternae damnationis, illi impendens, amotum; mirum non est, si ob eamdeni hostiam saepius oblatam, mundo jam reconciliato saepe parcat, et flagella temporalia, quae in multorum perniciem cederent, vel omnino condonet, vel temperet, vel suspendat ac differat.

Sexto denique, valet ad succurrendum aliis vitae humanae necessitatibus, ut docet Concil. Trid. supra: et constat tum ex usu Ecclesiae, tum exemplis variis.

Quam vero late pateat hujus Sacrificii fructus, vel ex eo intelligi potest, quod offeratur pro tota Ecclesia militante, et pro omnibus fidelibus defunctis. Nam in oblatione panis ita dicitur: suscipe sancte Pater, omnipotens, aeterne Deus, hanc immaculatam hostiam, quam tibi offero pro omnibus fidelibus Christianis vivis et defunctis, ut mihi et illis proficiat ad salutem in vitam aeternam : ubi per immaculatam hostiam non intel

ligitur panis: quia panis non est immaculatus ea puritate quae Deo placeat: neque dici potest, hostia, quae rem vivam designat: sed intelligitur Corpus Christi, quod statim ex pane fiet. Itaque tantae est virtutis haec hostia oblata, ut omnibus prodesse possit. Et in oblatione calicis: Offerimus tibi Domine calicem salutaris, tuam deprecantes clementiam, ut in conspectu divinae majestatis tuae pro nostra et totius mundi salute ascendat. Et in prima Oratione Canonis dicitur offerri pro Ecclesia Catholica, et omnibus Orthodoxis, item pro omnibus Sacrificio praesentibus. Et in secunda Oratione post consecrationem, pro omnibus in Christo quiescentibus.

IV.

Ex quibus manifestum videtur, non solum orationes pro Ecclesia, pro vivis et defunctis, et pro assistentibus Sacrificio fieri in Missa, sed etiam ipsum Sacrificium offerri pro iisdem, et fructum, qui ex vi sacrificii quasi ex opere operato provenit, ipsi communicari: ac proinde hunc fructum amplissimum esse, et latissime patere. Quod etiam colligi potest ex Concilio Tridentino, sess. xxii. cap. 2, ubi dicit, fructus oblationis cruentae, quae peracta est in cruce, uberrime per hanc oblationem percipi. At quomodo uberrime percipiuntur isti fructus, si totus fructus, quem vi sua

habet, restringitur ad eum pro quo peculiariter offertur? Sacramenta instituta sunt ad sanctificandos singulos per realem et externam applicationem singulis factam at hoc Sacrificium, cum unicum sit et publicum Ecclesiae Sacrificium principaliter institutum est pro bono communi, et ipsa Ecclesia, cui applicatur ordinatione et praescripto Ecclesiae in Liturgia expresso, cui Sacerdos se debet accommodare. Unde in Canone dicitur: In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica; quasi bonum Ecclesiae principaliter in hoc Sacrificio intendatur. Deinde recensentur a Sacerdote illi, pro quibus ipse peculiariter intendit offerre. Quod si, quando Sacrificium pro aliquo privatim offertur, nullus fructus istius oblationis, quem vi sua habet, perveniret ad Ecclesiam, vel defunctos, vel circumstantes, sed solus fructus precum; valde angustus esset hujus Sacrificii fructus, et parum commodi ex eo Ecclesia et defuncti perciperent. Tenetur itaque Sacerdos, accommodando se intentioni Ecclesiae, etiam pro bono Ecclesiae et defunctorum ipsum Sacrificium offerre, ejusque fructum, quem habet vi sua, et quasi ex opere operato, juxta intentionem Ecclesiae ipsis applicare. Non tamen hinc sequitur, hac ratione futurum, ut nihil remaneat fructus, quod possit applicare

« ÖncekiDevam »