Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EXERCITIA PIETATIS ANTE CUBITUM.

In praxi virtutum modestiae et religionis.

I. Modestia exigit, 1. ut Sacerdos vestes exuendo summam honestatem servet: si enim sanctus Ephrem de omnibus fidelibus dixerit: Christianus, etiam cum solus est, dum induit aut exuit, seipsum reveretur, sciens quod fas non est illi proprium corpus inspicere, quidni, et potiori jure, id de Ecclesiasticis dicatur?

2. Exigit etiam modestia, ut in strato honeste se componat, junctis manibus in modum crucis ante pectus, memorem Christi in cruce pendentis, et propter angelicae puritatis studium quod aemulari oportet. Ita Card. Bona.

II. Virtus religionis exigit sequentia: 1. Ut vestes exuendo crebris orationibus jaculatoriis utatur et praesentiam Dei conservet, nec non Angeli sui Custodis fideliter sibi adstantis; cogitet, e. g. denudationem Christi ante flagellationem et ante crucifixionem, vel nuditatem animae suae ob virtutum et meritorum inopiam, vel expoliationem ad omnibus rebus in hora mortis, &c.: hisque considerationibus conformes affectus eliciat, et oret pro

defunctis. Orationes jaculatoriae poterunt esse hae et similes:

Exue me, Domine, veterem hominem cum actibus suis. Coloss. iii.

Quid proderit universa vanitas, cum veneris sicut fur in nocte?

Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cujus erunt? Luc. xii.

O Domine! vanitas vanitatum et omnia vanitas, praeter amare te et tibi soli servire!

2. Exigit virtus religionis, ut antequam lectum conscendat, in genua provoluti benedictionem a SS. Trinitate petat, reverentiam imagini Crucifixi exhibeat, atque, juxta consilium S. Vincentii de Paulo, B. M. Virginem Salutatione angelica honoret, et Angelum suum Custodem invocet, ut eorum patrocinio evigilare et alacriter surgere valeat.

Lectum aperiens meditetur suum sepulchrum: vel etiam quod lectulus Salvatoris fuerit praesepe, et durum lignum crucis.

3. Dum decumbat, exigit religio, ut se toto Deo commendet dicendo: In manus tuas, Domine, commendo psi

ritum meum. Tunc signet frontem, os et pectus signo crucis, dicens : In nomine Patris, &c., ut ita ultima cogitatio, verbum, et opus sint Deo sacra. Deinde aliquoties repetat Jesu! Maria!

4. Exigit quoque religio, ut dum somnum exspectat, sanctam aliquam cogitationem assumat, in qua suaviter quiescat; eaque, in quantum possibile, desumatur ex meditatione postero die instituenda; alias servire poterit unum aut aliud punctum passionis Christi, ejus vitae vel doctrinae, e. g. Sudor sanguineus, aut agonia in horto vel in cruce, crucis bajulatio, Jesus in praesepio, pernoctans in monte, jacens in sepulchro, &c. Ita inutiles cogitationes sponte evanescunt, et in tentationibus promptum asylum reperiet. Haec au

tem praxis semper virtualiter meditandi, necessaria est, ut quispiam stabilem pietatem acquirat, seu deliciosum solidae devotionis spiritum induat. Si cubanti negetur

somnus, cum S. Joanne Evangelista supra pectus Domini se recumbere finget, ibique per vices attrahens halitum, pronuntiabit continuo SS. Nomen Jesu, Maria, Joseph; atque ita suaviter inter brachia Salvatoris sui obdormiet.

5. Tandem si nocte expergiscatur, mentem protinus ad Deum elevet, oculos versus imaginem Crucifixi conjiciat; suspiret etiam cum Psalmista: Memor fui nocte nominis tui, Domine. Ps. cxviii. Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Ps. vi. Juxta praxim S. Francisci Salesii, cogitet haec et similia auribus ejus insonare: Media nocte clamor factus est: Ecce Sponsus venit. Matt. xxv. Item: In noctibus extollite manus vestras in Sancta, et benedicite Dominum. Ps. cxxxiii. Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Ps. iv. &c. Atque his aspirationibus conformes affectus eliciat.

PRECES VESPERTINAE.

FORMA I.

In nomine Patris, &c. Pater noster, &c.

Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc, et semper, et per infinita saecula seculorum. Amen.

Sancta et individua Trinitas, ante thronum misericordiae tuae prostratus, omnibus animae meae potentiis adoro divinam Majestatem tuam; et agnosco tibi soli deberi omnem amorem, laudem, et gratiarum actionem, propter infinitam tuam bonitatem.

Firmiter credo, et paratus sum profiteri, quicquid revelasti Ecclesiae tuae sanctae. Spero in misericordiis tuis; amo inexplicabilem bonitatem tuam. Doleo ex animo quod unquam te offenderim; et ex amore tui omnia peccata mea detestor, et statuo mori potius quam te offendere.

Gratias tibi ago, suprema Deitas, pro omnibus et singulis beneficiis tuis, generalibus et particularibus, notis et ignotis; nominatim vero pro creatione, redemptione, et vocatione meâ pro aliisque beneficiis in me omnesque col

[blocks in formation]

Deus honorande, tremende, adorande, quia me creasti ad imaginem et similitudinem tuam debeo me amori tuo totum; quia me redemisti pretioso sanguine tuo, debeo me amori tuo totum; quia me sanctificasti per lavacrum regenerationis in sanguine tuo, debeo me amori tuo totum; quia me vocasti ad dignitatem sacerdotalem, debeo me amori tuo totum ; denique quia me hodie beneficiis cumulasti, et ad omnibus malis corporis et animi, liberasti, debeo me amori tuo to

C

tum. Pro his igitur beneficiis, Pater amantissime, gratias divinae bonitate tuae ago, non quas debeo, sed quam possum maximas, ideoque coram sacratissimâ Virgine Maria, et curiâ tuâ coelesti universâ, divinae Majestati tuae offero me ipsum totum, una cum Domini mei Jesu Christi ac Filii tui dilectissimi passione et morte, ad laudem et gloriam nominis tui.

Suscipe, Domine, universam meam libertatem; accipe memoriam, intellectum, atque voluntatem omnem. Quidquid habeo, vel possideo, mihi largitus es; id tibi totum restituo, ac tuae prorsus voluntati trado gubernandum.

Amorem tui solum cum gratiâ tuâ mihi dones, et dives sum satis, nec aliud quidquam ultra posco.

Conserva in me, benignissime Deus, contra omnium inimicorum insidias, sanctam imaginem et similitudinem tuam, ad quam me formasti. Largire intellectui meo, ut in verâ tui cognitione incrementum accipiat; voluntati meae, ut terrena omnia despiciat, teque solum, in omnibus et prae omnibus, purâ intentione quaerat et diligat; memoriae etiam meae da, ut assiduá meditatione sanctissimae voluntatis tuae et beneficiorum tuorum recordatione impleatur. Concede omnibus viribus et potentiis animae meae, ut tibi perfecte in omnibus subjiciantur; et corpus hoc ter

renum,quod aggravat animam, cum omnibus sensibus et membris, tanquam arma justitiae et sanctimoniae, in conspectu tuo semper exhibeam; atque adeo purâ verâque fide, spe, charitate, et rerum omnium despicientia, eo contendam totus, ad quod conditus sum, et redemptus pretioso Christi sanguine. Amen.

Instituatur examen con-
scientiae.

1. Petitur lumen ad cognoscendum beneficia accepta et peccata admissa.

2. Aguntur gratiae pro beneficiis hac die acceptis.

3. Expenduntur omnes actiones diei, verba, cogitationes, omissiones, &c.; percurruntur conversationes, studia, loca, negotia, et examinatur, an et quid in illis delictum sit contra Deum, nos ipsos, aut proxi

mos.

4. Vivus excitatur dolor in corde de peccatis admissis.

5. Eliciuntur bona proposita non amplius delinquendi, occasiones et pericula vitandi, &c. Media eliguntur ad hoc opportuna, &c.-Vide p. 37, nota; p. 42, examen; p. 47•

Actus Contritionis.

Domine Deus, doleo ex integro corde de peccatis commissis, quia per ea te summum bonum super omnia dilectum offendi; et detestor ea, quia tibi displicent. Propono fir

Memento pro Vivis.

miter non peccare de aeterno: sum, per omnem aeternitaet ex hoc momento statuo tem. vitare et tollere occasiones omnes, causas et pericula peccatorum; potius vitam et omnia amittere, quam peccatum committere: statuo etiam peccata mea quam primum confiteri; et in satisfactionem accepto de manu tua omnia adversa, labores, et

onera.

Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

O Deus meus, omne bonum meum, doleo pure propter te, quod unquam offenderim te, infinito honore, amore, obsequio dignissimum. Ex momento hoc, omnium Sanctorum possibili affectu, te tuumque bene placitum amplector, amplectarque in aeternum. Da quod jubes, et jube quod vis.

O Jesu cordis mei, quam bonus fuisti semper erga nos, quam ingrati nos semper erga te! Fiat in nobis, de nobis, a nobis, semper in omnibus, tuum sanctissimum beneplacitum, ex hoc, nunc, et usque in saeculum.

Clementissime Pater, fac me dignum, ut offeram tibi merita vitae et mortis dilectissimi Filii tui. Ecce nunc ego, in unione meritorum Domini nostri Jesu Christi, offero tibi intellectum, voluntatem, et memoriam meam, cogitationes, verba, opera, labores, gaudia, bona omnia, vitam denique, et quidquid possideo aut possidere pos

Memento, clementissime Pater, per passionem et mortem dilectissimi Filii tui, Ecclesiae tuae sanctae, illamque sanctifica et exalta; ejusque seu sponsam Filii tui, protege, ministros Spiritu Sancto reple, ut te totâ virtute, sicut scis et vis, per se suosque subditos glorificent.

Memento etiam, Domine, parentum meorum, fratrum, consanguineorum, amicorum istorum N. N. et istarum N. N. &c. omniumquae, pro quibus me vis orare, et eos peculiari gratiâ tuâ dirige, protege, et in via salutis pro

move.

Memento pro defunctis.

um tuum miserere, miseriPer eundum dilectum Filicordissime Pater, animarum Fidelium Defuntorum, maxime horum N. N. omniumque pro quibus me vis praecipue orare; veniam et requiem aeternam illis clementer indulgendo, ut te aeternum benedicant, laudent, et glorificent, cui debetur omnis laus, honor, et gloria. Amen.

Psalm, De Profundis.

« ÖncekiDevam »