Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PIAE ADSPIRATIONES AD S. SPIRITUM PRO SEPTENIS EJUSDEM DONIS IMPETRANDIS.

[blocks in formation]

HYMNUS.

SS. AMBROSII ET AUGUSTINI.

Te Deum laudamus: te Tu devicto mortis aculeo: Dominum confitemur.

[blocks in formation]

Te Martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum, sancta confitetur Ecclesia. Patrem immensae Majestatis.

Venerandum tuum verum et unicum Filium.

Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu ad liberandum suscepturus hominem: non horruisti Virginis uterum.

aperuisti credentibus Regna Coelorum.

Tu ad dexteram Dei sedes: in gloria Patris.

Judex crederis esse venturus.

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni : quos pretioso Sanguine redemisti.

Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum, Domine et benedic hereditati tuae.

Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies benedicimus te.

Et laudamus Nomen tuum in seculum: et in seculum seculi.

Dignare, Domine, die isto: sine peccato nos custodire. Miserere nostri, Domine, miserere nostri.

Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

In te, Domine, speravi : non confundar in aeter

num.

MODUS SE PRAEPARANDI AD MORTEM.

SINGULIS MENSIBUS.

AD MORTEM SESE PRAEPARANDUM.

"Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives." Isa. xxxviii.

Vitae nostrae ultimus actus est mors; quae, ut felix et fortunata nobis sit, cogitationes omnes atque actiones huc dirigi debent. Non potest enim male mori, qui bene vixerit. Bene autem et feliciter vivet, quicumque bene mori didicerit; bene autem mori noverit, qui in omni vita mortis memor fuerit, et ad eam se comparaverit. Cum igitur omnis scientia atque doctrina, omnis exercitatio, et dies omnes eo referantur ut novissima beata sit; de illa tanquam triumphali, tanquam aeterna, tanquam meta et termino peregrinationis nostrae, a qua felicitas dierum omnium et aeternitatis pendeat, lonendum est.

requenter mortis recorVides quam fuerit cordi

viris sanctis mortis perpetua recordatio.

In hoc totius felicitatis nostrae cardo volvitur, ut bene moriamur; summa vero miseriarum est, si quis male vitam finierit: neque hac in parte bis peccare datur; error, si aliquis contingat, non potest compensari: semel morimur, et exinde omnia pendent: Si ceciderit lignum ad Austrum, aut ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit, per totam utique aeternitatem.

Beatus igitur, inquit auctor de Imitatione Christi, qui horam mortis suae semper ante oculos habet, et ad moriendum quotidie se disponit: vere beatus, quia procul dubio, in Domino morietur, amodo dicet ei spiritus ut requiescat

a laboribus. Quam infelices pere autem facto, non au

e contra et miseri, qui ab hoc salutari prospectu oculos mentis avertunt, in coeno terrenarum voluptatum liberius sese volutaturi! sicuti enim pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur; sic capientur homines isti in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.

Fidei itaque ac rationi consentaneum esset, cum quilibet actus ultimus vitae tuae esse possit, ut juxta Ecclesiastici consilium, in omnibus operibus tuis memor esses novissimorum tuorum, et sic in aeternum non peccares. Aequum esset, ut saltem singulis diebus ad tantum opus te accingeres, ut suadet auctor Imitationis supra laudatus, mane scilicet, cogitando te ad vesperam forsan non perventurum; ves

dendo mane tibi polliceri, sed qualem excusationem praetendere poteris apud summum Judicem, si vel per aliquot horas in mense, soli negotio tuo, quod est negotium aeternitatis, vacare recusaveris?

Hoc est praeparationis hujus artificium, ut nempe die mensis tibi praefixa, omnibus aliis posthabitis curis, sedulo conscientiam discutiens, in hunc statum te conferre satagas, in quo optares inveniri si mors in foribus adstaret, et mox ad Dei judicium esses citandus. Hac ipsa die confessionem tuam perage quasi esses in ultimo vitae discrimine, et corpore Dominico, si hoc tibi concedatur, quasi coelesti viatico agonem tuum munire ne praetermittas.

ADMONITIO SPECIALIS.

Cum infirmus eris, Confessarium tuum mox advoca. Ab eo monita salutis audi, et exige. In oculis continenter habe effigiem Christi crucifixi, dolores tuos offer in unione dolorum ejus. Aquam lustralem ad lectum habe. Potiones medicas sume in satis

Roga

factionem delictorum. praelegi subinde libellum pium idoneum. Viaticum ue procrastina. Confitere, et communica saepius, si potes. Sacram Unctionem postula, vegetis adhuc sensibus. Impera Missae sacrificium, ac eleemosynas, etiam pro vivo ad

huc, et quidem hoc potius. Importunos omnes consolatores exclude. Cum Deo conversare. Immorare actibus fidei, spei, et charitatis ac sanctissimis nominibus Jesu, Mariae, et Joseph.

Testamentum (si quidem adhuc non determinatum) consultissime sanus feceris. In eo, animae in primis tuae miserere. Si eam tibi gratiam Dominus dare dignabitur, ut

ipsum cohaeredem velis scribere, magnam arrham habes haereditatis coelestis tibi obventurae. Porro iis in pauperibus Christum magis agnosce, quos verius cognoveris servos et amicos esse Jesu Christi; sic nempe Deum magis honoraturus de tua substantia. In sanctis pauperibus beatitudo est intelligentiae. S. Hier.

MORS. CONSIDERATIO.

Primum punctum: Mors est certa. Statutum est hominibus semel mori; post hoc autem judicium. Heb. ix. 27. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Gen. iii. 19. Haec fides et experientia docent. Qui de morte dubitaret, stultissimus haberetur. Ubinam jam formidabiles exercitus Alexandri magni, Ludovici XIV., &c.? In umbra mortis. Ubinam poetae, rhetores, legislatores, philosophi antiquitatis? In umbra mortis. Ubinam celeberrimi architecti, qui, &c.? In umbra mortis. Ubinam oratores christiani, doctores, &c., qui mundum illustrarunt? In umbra mortis. Haec extende. Ecce cani tui, dentes vacillantes, oculi tui jam debilitati, crura vacillantia, &c., mortem tibi annuntiant.

Mortuas carnes comedis,

mortuorum spoliis vestiris; somnu capis (mortis imaginem) in lecto, in cubiculo, ubi fors alii jam obierunt. Depinge hyemeni, arbores foliis nudatas, campanas quae mortem annuntiant, &c. Conclude cum Davide; Uno tantum gradu ego morsque dividimur. Reg. xx.

I

Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum. S. Hier.

Memoria mortis tecum semperquiescat, tecumque semper evigilet. S. Joan. Clim.

Secundum punctum : Hora est incerta. Veniet Dominus

in die qua non sperat, et hora qua nescit. Luc. xii. 46. Sicut fur in nocte, ita veniet. 1 Thess. v. 2.

Hic quaedam dicantur de morte subita, quae singulis fere diebus accidit in uno

« ÖncekiDevam »