Sayfadaki görseller
PDF
ePub

III. Bene moritur Sacerdos pius, sanctus, zelosus. Videt cum gaudio finem laborum, certaminum, persecutionum. Testimonium habet bonae conscientiae : dicere tunc potest : "Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi. Dominus justus judex." Credo, quod Redemptor meus vivit, quem toties fide viva, mente purâ, corde perfecto contrectavi, et in ara immolavi, atque, ex iis, quos dedisti mihi, non perdidi quemquam.

66

E contra, male moritur Sacerdos malus, vitiosus, tepidus, quia recordatur quod impuris manibus, impudica

lingua, impio corde eum susceperit, quem paulo__post visurus est Judicem. Eheu! quantis cum angustiis! quanto conscientiae tumultu! mors quam amara est tali Sacerdoti memoria tua!

Eheu, quid mihi eveniet cum illuxerit ultima hora ? quam consolationem haurire potero ex meis meritis? ah! quam modicam! accessi ad altare tepidissime! persolvi preces distracte! bona exempla dedi modica, scandala plurima! eheu! quid in morte fiet? O Bone Deus! actum est de me, nisi misericordia tua suppleat, quod ex me deficit. Ah! da gratiam, ut sic vivam, sicut in morte vixisse me optavero!

MEDITATIO.-DE MORTE EORUM QUI IN SACRIS MINISTERIIS VITAM TRADUXERUNT.

I. Considera quam felix, quam pretiosa coram Deo mors pii Sacerdotis, qui fideliter ministerium suum implevit, qui bonum certamen certavit, cursum consummavit, fidem servavit. 2 Tim. 4. Haec mors est illi finis belli laborumque omnium diviniae gloriae causa sus ceptorum, et initium aeternae pacis ac beatae quietis. Amodo jam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis.

Apoc. 14. "Quanta est dignitas, inquit Beatus Cyprianus (lib. de Exhort. Mart.), et quanta securitas exire hinc laetum, et claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus; et aperire eosdem statim, ut Deus vidiatur et Christus !" Nonne igitur toto affectu talem mortem exoptas? Nonne in corde tuo dicis: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant

novissima mea his similia? rescit? Obstupesce

Num. 32.
Vis mori morte
justorum, vive vita justorum,
opera justorum exerce, quia
opera illorum sequuntur illos
(Apoc. 14): dum tempus
habes, operare bonum (Gal.
vi.): in omnibus labora, opus
fac Evangelistae, ministerium
tuum imple. 2 Tim. iv.
Beatus utique servus, quem
cum venerit dominus, invene-
rit sic facientem.

II. Considera e contrario, quam funesta, quam infelix, quam horrenda mors eorum qui in ecclesiasticis ordinibus vel muneribus constituti infideliter vel perfunctorie se gesserunt; qui, neglecto Dei cultu et Ecclesiae obsequio, vitiis se immerserunt, cupiditatibus obsecuti sunt, et carnis curam fecerunt in desideriis. Venient tunc in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum, et erunt decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum. Sap. iv. Sed quae tunc angustia, quis animi cruciatus, quis terror miserum Sacerdotum invadit, cum et praeteritae vitae tam inutiliter, tam culpabiliter impensae recordatur, et mortis instantis acerbos dolores persentit, et proxime futuri judicii exitum perhor

super

caecitate tot infelicium Sacerdotum, qui de istis nusquam in vita sua cogitant: vide ne de illorum numero sis.

an

III. Considera statutum esse omnibus hominibus proindeque omnibus Sacerdotibus semel mori. Heb. ix. In hoc enim naturae debito erit sicut populus, sic Sacerdos. Isa. xxiv. Moriendum igitur tibi est, qualiscumque sis, mortis in te sententia prolata est. Sed quo tempore, qua hora, sero, media nocte, an galli cantu, an mane, non constat: poena certa est, hora incerta. Moriendum tamen est, idque semel tantum. Si pluries, si bis, quod una vice deesset, suppleretur altera: sed statutum est semel mori (Heb. ix.); et interim ex illo mortis tuae momento, salutis vel damnationis tuae pendet aeternitas. Justorum vel peccatorum morte moriendum tibi est, elige; et si sapis, dum tempus tibi est, ita vitam tuam institue, ut morte justorum mori dignus sis; et ad majorem cautelam singulis diebus, praesertim ante somnum in eo statu te ipsum compone, in eo sensu, in iis animi dispositionibus, quibus ultimo vitae tuae momento inveniri velles.

in

MEDITATIO.-DE ULTIMO EXAMINE ET JUDICIO EORUM QUI MUNERIBUS ECCLESIASTICIS

FUNCTI SUNT.

I. Considera et serio perpende haec Apostoli verba: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. 2 Cor. v.

Omnes, inquit, oportet manifestari, nullus excipitur, proindeque eodem momento quo ultimum vitae tuae spiritum emiseris, oportet te manifestari ante tribunal Christi, ibique omnia tua etiam occultissima patefieri, discuti, in judicium adduci. Audies tremendam illam Judicis vocem: Redde rationem villicationis tuae (Luc. xvi.), sacerdotii tui, ministerii tui, talentorum tuorum. Heu! (aiebat Job, et tu quoque longe potiori jure dicere debes) quid faciam, cum surrexerit ad judicandum Dominus? et cum interrogaverit, quid respondebo illi? Job.

[ocr errors][merged small]

de propriis peccatis reddenda erit ratio, sed etiam de peccatis aliorum, quibus verbo et exemplo prodesse debebas: ibi a te inquiretur quem usum feceris bonorum omnium, naturae et gratiae, quae tibi concessa sunt; ad quid impenderis corporis tui membra et organa, animae tuae facultates, et quaecumque talenta tibi concredita: ibi judicabuntur omnes justitiae tuae (Ps. lxxiv.), id est omnes actus religionis, charitatis, et aliarum virtutum; item orationes, officia divina, sacrificia oblata: ibi ad stateram sanctuarii expendentur omnia a te facta vel omissa, in dispo sitione divinorum mysteriorum, in administratione sacramentorum, in praedicatione verbi divini: denique cuncta Deus adducet in judicium, et cordis tui abditissima quaeque scrutabitur in lucernis. Heu! ecce venit; et quis poterit cogitare diem adventus ejus? et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans. Malach iii. Vigila itaque, et omni tempore ora (ut ipsemet judex monet), ut possis stare ante Filium hominis, et ejus passione intercedente tremendi illius judicii felicem exitum sortiri.

et quovis modo juvandi alios, eorumque saluti et bono spirituali cooperandi, etiam eleemosynis et subsidiis temporalibus, toto animi affectu amplectere; ac denique impende te ipsum pro animabus fratrum tuorum; et saepissime tibi in mentem revoca quae in supremo judicio Christus Dominus dicturus est: Quod

III. Considera medium optimum ad promerendam supremi illius Judicis clementiam, esse charitatis et misericordiae operibus sedulo incumbere beati siquidem misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequenter. Igitur dum tempus habes, operare bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal.vi.), et quascumque uni ex minimis meis fratribus occasiones instruendi, exhortandi, consolandi, corripiendi, xxv.

fecistis, mihi fecistis. Matt.

MEDITATIO. DE FIRMO VITAE SACERDOTALIS PIE INSTITUENDAE PROPOSITO CONCIPIENDO.

I. Considera quantum nunc intersit tibi firmum vitae sacerdotalis pie instituendae propositum concipere. Certe proposito illo deficiente, vita Sacerdotis ut plurimum infrugifera, instabilis, et variis spiritualibus periculis obnoxia sine illo proposito, omne caput languidum et omne cor moerens; et plerumque a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Denique hoc a te propositum Christus exspectat, hoc a te expetit, ut toto cordis tui affectu illi soli vivas, ad illius solius honorem et gloriam omnia tua et te ipsum referas. Vide igitur quid illi hoc a te efflagitanti respondere velis; et serio perpende divini illius salvatoris edictum: Qui

non est mecum, contra me est; et qui non colligit meeum, dispergit. Luc. xi.

II. Considera quae sint benedictiones quae hoc propositum firmiter in animo conceptum consequantur: hinc enim provenit vera pax et tranquillitas animi; hinc in muneribus ecclesiasticis obe undis alacritas, in virtutum exercitiis delectatio, adversus tentationes irruentes robur: ex hoc denique proposito firmiter concepto et quotidie iterato, procedit perseverantia, quae est virtutum reliquarum veluti corona et complementum.

Quid igitur obstat quin hac ipsa hora, hoc ipso momento, divina gratia innixus, conci

pias firmissimum propositum vitae tuae secundum Dei voluntatem instituendae, et ad normam muneris tibi ab Ecclesia imponendi, vel impositi componendae; illudque sic conceptum Deo offeras, et ab eo instanter per Christi merita postules, ut te in eo stabilire et confirmare dignetur; eamdemque oblationem et postulationem quotidie iterare et renovare cures, ut qui coepit in te opus bonum, ille perficiat? Philip. i.

III. Considera quomodo post propositum illud conceptum Deoque oblatum, te gerere debeas; nimirum ut serio incipias illud opere exsequi, ita ut deinceps officia et functiones ministerii tui proprias debite exercere, et virtutes. quae illud maxime decent alacriter consectari, et tentationibus irruentibus fortiter obluctari, et ea denique omnia quae ad vitam pie instituendam adjumento esse possunt libenter amplecti studeas.

PROXIMA VEL QUOTIDIANA PREPARATIO AD MORTEM.

Media generalia actiones

bene faciendi.

1. Ut fiant in Deo, id est, ut operans sit in gratia et caritate Dei constitutus ; aliter enim opera vitae aeternae meritoria esse non possunt: quare consultum iis omnibus praemittere serium actum contritionis.

2. Ut fiant propter Deum, seu ex pura intentione illi placendi ejusque gloriam amplificandi quae intentio non tantum operi praemittatur, verum etiam inter operandum subinde renovetur, ne paulatim incipiamus nos nostraque commoda, aut propriam gloriam spectare.

3. Ut fiant coram Deo, seu

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »