Sayfadaki görseller
PDF
ePub

MISCELLANEA SACRA SEU FORMA CLERI.

PROMPTUARIUM SACRUM ET MORALE, AD FACIENDA EXERCITIA, ALIISVE TEMPORIBUS VITAE NOSTRAE CONSENTANEUM.

"Preparate corda vestra Domino, et servite eit soli."I Reg. vii.

I.

DE STATU ET ELECTIONE.

Vade quoniam ego in nationes longe mittam te. Act. xxii. Ecclesiasticae potestatis origo est Dei voluntas et Dei jussus. Ante omnia in quocumque Ecclesiae ministro requiritur Dei vocatio. Apostolus Paulus hanc vocationem pro ceterorum fundamento ponit, Segregate mihi, in opus. Attendat hic sibi minister Dei, et vocationis suae requirat originem, ideo:

1. An jussu Dei sacerdotium suscepisti? An vero sponte sua, hominum arbitratu aut favore?

Penitentia hodie, et celeriter repares quod vocationi tuae defuerunt; humilis et

[blocks in formation]

Christum Jesum confidat et Ut sicut sum Christi memsperat, qui venit peccatores brum, frater, servus et lesalvos facere.

Te fecit Deus exemplum gratiae, te omnibus posuit dux iu deserta, medicus animarum, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt; ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate, et castitate.

Supplices hic: Da mihi, O Deus misericors, hanc veritatem agnoscere, sentire, penetrare, et ab ea penetrari.

Utquid te obliviscor unquam? utquid, aliud preter te cogito! utquid aliud sentio et amo! utquid tepidus in via salutis langueo, et non totus hac immensa charitate tua ardens, viam mandatorum et justificationum percurro. Resolves; quid importat haec vocatio, et ad quid astringit?

66

gatio; sic et de spiritu Christi vivam. Spiritu Christi in meis actionibus animer, Christi mores, vitam et exempla, imiter, Sancti estote," consortes mei, quia ego sanctus sum; quo plus sanctus eo plus et consortes mei. Haec intima participatio spiritus Christi, haec Christi vitae imitatio totum debet esse studium meum, desiderium meum, votum meum.

O Misericors Deus, Deus clemens, qui me immeritum ad societatem Filii tui vocasti, da mihi, licet indigno ejusdem Filii tui spiritu animari, et in omnibus vivere, ut me spiritu Christi animatum et viventem, Christoque indutum, agnoscas pro filio, et in sinu tuo, ut filium recipias in eternum.

Amen.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

imitentur? Levia delicta in te maxima esse. Actionesque tuas cunctis venerationem adferre debere" (Trid. Sess. 22): Liber Laiciorum est vita Clericorum?

An in omnibus "te ipsum praebes exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in charitate, in fide, in castitate?" 2 Tim. iv.

"Nihil est quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, quae se divino ministerio dedicarunt." Trid. Sess. 22. An aestimas vocationem sanctissimam et pro illius singulari benefico gratias Deo saepe rependis. "Gratias Deo super inenarrabili dono ejus." 2 Cor. xv. "O ingratitudo ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae." S. Bern.

Hinc disce, Christi minister, quacumque fulgens dignitate, ad quid illa tibi data sit? Non ad otium et vitam mollem, sed ad opus, et ut strenue labores.

Non ad imperium et domi

nationem, sed ad ministerium, ut humiliter ministres? Non ad destructionem, sed ad edificationem?

Non ad tuum proprium bonum, tuumque commodum, sed ad Ecclesiae utilitatem?

Non ad tuam gloriam, sed ad Christi gloriam, ut sanctos, et electos illius consummes?

Hinc disce, quod quid majus habes in Ecclesiae ministerium, eo magis teneris operare et ministrare.

Et ideo propter gradum tuum non extolli, aut superbiri, sed humiliare et tremere debes.

Ad quid vocatus sum? Ad opus ministerii generaliter.

In particulari autem, Christum continue et attente studere. Christus, liber intus et foris scriptus, semper a sacerdote legendus.

Intus, ipsius animus, charitas, humilitas, mansuetudo. Foris, externi actus, patientia, penitentia, paupertas.

In hoc studio animus noster, Christi animum induat, et mores nostri vitam Christi exprimant.

66

III.

SPIRITUS ECCLESIASTICUS..

Quis te spiritus animat? An 'Spiritus qui ex Deo est?" "Si quis autem spiritum Christi non habet, hic

non est ejus." Rom. viii. 9. "Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare," 1 Joan. "In

[blocks in formation]

66

66

Christi bonus odor sumus Deo." Cor. ii. "Id est," dicit A'Piconio, "bona fama, verbo, exemplo, patientia." Ibid. ulterius: tanquam thuribula incensa spargimus quocumque incendimus spiritualium, fidei Christianae odorem, et credulis predicamus et incredulis. Quasi unguentorum ampullae sumus, quanto majus frangimus, tanto ampliorem odorem Christi et Dei diffundimus ad omnes."

Ibid. : "Nolet Dei minister dum sacrum exercet ministerium, seu verbum Dei annuntiando, seu sacramento conferendo, recorditur infinitae Dei misericordiae in sua cum hominibus reconciliatione. At

tendat quid sit quid agat. Dei minister est, sub Deo, et cum Deo cooperatur in reconciliandis cum eo hominibus, Christi legatus est, Christi vicem et locum tenet.

"Loquatur et agat igitur ut talis, id est, ut Dei cooperarius, ut Christi legatus, in spiritu Dei, in spiritu Christi, majori qua potest misericordia et charitate."

Ecclesiastici debent esse sancti?

Probatur ex eo, quod constituti sint in sublimi dignitate; adeo quidem sublimi et eminenti, ut SS. Patres de illa non loquantur nisi maxima cum admiratione et emphasi.

Quomodo inde infertur, quod speciali sanctitate debeant esse praediti?

Quia, ut ait S. Bernardus, monstruosa res est, gradus summus et animus infimus, sedes prima et vita ima, ingens auctoritas et nutans stabilitas.

Allega rationem adhuc magis convincentem, cur Ecclesiastici in sanctitate et perfectione excellere debeant?

Ratio quae desumitur ab eorum, praecipue vero sacer. dotum, functionibus, undequaque convincit.

Quae sunt istae functiones? Orare pro populo, eum edocere viam salutis aeternae, remittere peccata, administrare Sacramenta, cantare Dei laudes, eique offerre tremen

dum Missae Sacrificium: quid sublimius excogitari potest? Nonne functiones illae prorsus divinae, sanctitatem exigunt angelicam?

An etiam ex Scriptura sacra probatur obligatio Ecclesiasticorum sancte et exemplariter vivendi?

Affirmative, et quidem tripliciter: (1) Ex veteri Testamento, ubi Deus pluribus in locis specialem sanctitatem exigit a Sacerdotibus et Levitis, qui tamen tantum serviebant umbris et figuris mysteriorum quibus deserviunt sacerdotes et ministri novae Legis; (2) ex doctrina Christi et Apostolorum in novo Testamento, prout videri potest in Evangeliis et Epistolis; (3) ex qualitatibus, quas Scriptura Ecclesiasticis attribuit, et ex quibus eorum sanctitatem et perfectionem concludit.

Quae sunt istae qualitates? En praecipuas: Christus eos vocat sal terrae, lucem mundi; Apostolus: Dispensatores mysteriorum Dei; Homines Dei; Adjutores Jesu Christi et pro ipso legatione fungentes. Malachias, Angelos Domini: imo etiam deos illos appellat Psalmista. Quae omnia indubie ad perfectionem maxime sublimem eos obstringunt. Quid hac de re sentiunt SS. Patres?

Unanimiter asserunt eos ad sanctitatem vitae atque perfectionem specialem teneri. Unus pro omnibus sit S. Augustinus: Clericus duas res professus est: et sanctitatem et clericatum. Serm. i., de communi vita Cleric.

An id etiamnum docet Ecclesia?

Omnino; ita quidem se explicat in Concilio Ecumenico: Sic decet omnino Clericos in sortem Domini vocatos, vitam, moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone, aliisque om nibus rebus nil, nisi grave, moderatum ac religione ple num prae se ferant; levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem. Conc. Trid. Sess. 22, de Reform. cap. 1.

Quid debent facere Clerici, ut sanctitatem, quam exigit status eorum, acquirant?

Maxime haec quatuor: (1) magno zelo satisfacere obligationibus, officiis et muniis status sui; (2) diligentissime evitare omne malum et omne quod habet speciem mali; (3) exercere se in virtutibus modo perfectiori; (4) humiliter se subjicere regulis morum ab Ecclesia in suis Canonibus praescriptis.

« ÖncekiDevam »