Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bono perseverem et moriar in gratiâ tuâ.

Bone Jesu, per charitatem aeterni Patris, et ultima in cruce verba, quibus Patri Spiritum commendasti, te rogo, suscipe spiritum meum in fine vitae meae.

O Domina mea, Sancta Maria, sicut Deus Pater, per omnipotentiam suam, te potentissimam effecit, ita mihi, quaeso adsis in hora mortis, expellendo a me omnem contrariam potestatem.

Accende, O Jesu, igne amoris tui cor meum (quod tibi in holocaustum offero) omnesque terreni amoris flammas extingue; ut nihil in mundo mihi placeat praeter te. In amore tuo vivere cupio, et mori exopto.

Praecipitur mihi ne appaream in conspectu tuo vacuus. Sed quid dabo tibi, mi Jesu? Accipe tuae bonitatis dona, animae meae facultates, quas tibi in obsequium offero, memoriam, intellectum, voluntatem. Tui solius meminerim, nihil praeter te amem, nec in ulla re mea, sed tua sola voluntas fiat. Amen.

Dignare Domine, nocte ista sine peccato me custodire. Miserere mei Domine, miserere mei.

Fiat misericordia tua super me quemadmodum speravi in

te.

Domine exaudi orationem

meam.

Et clamor meus ad te veniat.

Visita, quaeso, Domine, habitationem istam et omnes inimici insidias ab ea longe repelle: Angeli tui sancti habitent in ea, qui me in pace custodiant, et benedictio tua sit super me semper. Per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

Omnipotens sempiterne Deus, qui Ezechiae Regi te lacrymabiliter deprecanti vitae spatium protendisti, concede mihi famulo tuo, ante diem mortis meae tantum vitae spatium, ut omnia peccata mea valeam deplorare, et veniam ac gratiam, te miserante, merear impetrare. Amen.

[blocks in formation]

es.

imaginem tuam creare, pretioso Sanguine et morte Filii tui redimere, atque ad hanc usque horam paterna tua providentia conservare dignatus Ah, quantas gratias tibi debeo, quod mihi coelum et aeterna gaudia, dummodo te super omnia amare velim, promiseris; quod mihi unum ex Angelis Custodem attribueris, quod ad veram fidem et ad statum sacerdotalem vocaveris, quod me a multis peccatis custodieris, et licet antea in ea saepius lapsus fuerim, tamen hactenus poenam debi tam a me averteris. Quid de hodierna die dicam, quo iterum singularia beneficia mihi exhibuisti? Propter illa et reliqua omnia laudo et amo te, benignissime Deus, ex toto corde meo, ex tota mente mea et ex omnibus viribus meis; gratias tibi ago, quas possum maximas, o misericordissime Creator, a quo omnia bona proveniunt, pro omnibus beneficiis mihi indigno collatis, et pro illo amore tuo, quo me semper amplexus es, offero tibi merita dilectissimi Filii tui, ejusque Matris et omnium Sanctorum. Illi pro me laudent et revereantur te, tibique debitum reddant honorem. Hoc unicum rogo, ut in posterum semper in gratiarum actione permaneam.

Petitio gratiae. Oro, amantissime Deus, ut innumeris beneficiis mihi jam

collatis hoc quoque addas, ut intellectum meum ita illustres et voluntatem meam ita inflammes, ut agnoscam omnes cogitationes et omnia verba et opera, quibus te hodie offendi, utque de illis toto corde dolere et firmiter statuere possim, me nullum in posterum peccatum, ne levissimum quidem, deliberate admissurum, omnemque diligentiam me adhibiturum, ut illud vitium

vitare, aut illam virtutem... exercere valeam, sicut statim ab initio hujus diei in animo meo constitueram.

Examen.

An recollectionem mentis servare studuisti?

An jam in lecto decumbens materiam meditationis tibi in memoriam revocasti?

An usque ad somnum, et cum in nocte evigilares pias cogitationes conservare, aut preces recitare studuisti?

An mane statim, et diluculo surrexisti?

An sub induendo et lavando preces fudisti?

An de examinis particularis et meditationis materia cogitasti?

An preces matutinas devote recitasti?

An eundo ad ecclesiam et inde ad munera animi recollectioni studuisti?

An meditationem fideliter instituisti? lumina et proposita notasti?

An Missam attente et devote celebrasti?

An de te vanas et superbas, de proximo vero amaras, aut invidas cogitationes, aut vanas vel falsas suspiciones fovisti? An vehementer iratus, indignatus vel valde impatiens fuisti?

An cogitationibus impuris

et aliis tentationibus statim et fortiter restitisti?

An protulisti verba jactatoria, superba, minus pudica, irrisoria, aspera, maledica, detractoria, contumeliosa, mendacia?

An oculos conjecisti in personas alterius sexus, in imagines vel res inhonestas?

An in cibo et potu leges temperantiae transgressus es? an mortificationi et abstinentiae aliquantisper studuisti?

An ad studium attendisti? An omne tempus bene impendisti?

An proposita mane concepta

exsecutus es?

An bonam intentionem in operibus omnibus habere studuisti?

An leges urbanitatis et decori clericalis ubique, domi et foris, in mensa et in conversatione observasti?

An visitationes SS. Sacramenti devote instituisti? An lectionem spiritualem rite instituisti?

An preces ad Salutationem Angelicam et ad campanae pulsus devote recitasti?

An Breviarium digne, attente et devote recitasti?

Doloris propositum.

Ante oculos tuos, Domine, Deus, prosternimur; rogare non audemus, quod impetrare non meremur. Tu scis, Doerubescimus fateri, quod non mine, quae aguntur in nobis, timuimus admittere; verbis mentimur, et quod velle nos tibi tantum obsequimur, corde dicimus, nolle nostris actibus. approbamus. Sed parce, Doprecantibus, miserere te romine, confitentibus, ignosce gantibus. Tu enim, Domine misericors, clemens et pius. nullam relinquis, nullam respuis, nullum secludis a misericordia tua. Ad te confugi

mus,

seriam promittimus emendain te speramus; tibi tionem. Noli nos reprobare et non confundas nos ab exspectatione nostra. Miserere nostri, et de praeteritis delictis da veniam, de praesentibus emendationem, et de futuris largire custodiam, qui vivis et regnas in saecula seculorum. Amen.

Cor mundum crea in me, Deus.

Et spiritum rectum innova in viscerbus meis.

Oremus.

Conscientias nostras, quaesumus Domine, visitando purifica, ut veniens Dominus noster, Jesus Christus, Filius tuus, paratam sibi in nobis inveniat mansionem. Qui tecum vivit et regnat in saecula saeculorum.

R. Amen.

V. Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes, ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace. R. Amen.

V. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi,

R. Sub umbra alarum tuarum protege nos.

V. Dignare, Domine, nocte ista,

R. Sine peccato nos custodire.

V. Miserere, nostri, Domine,

R. Miserere nostri. V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, R. Quemadmodum spera

[blocks in formation]

sit super nos semper. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Defende quaesumus, Domine, Beata Maria semper Virgine intercedente istam ab omni adversitate familiam, et toto corde tibi prostratam ab hostium propitius tuere clementer insidiis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

V. Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna, hac nocte illumina, custodi, rege et gu

berna.

R. Amen.

[blocks in formation]

SENTENTIAE UTILLISSIMAE VEL MONITA A SACERDOTIBUS FREQUENTER PERLE

GENDA.

quam clericorum, ubi nulla est probabilis spes eos ad meliora reducendi, fugite. Consortia, familiaritates et conversationes parum utiles, non necessarias, cum altero sexu vitate. Venationibus et aliis recreationibus quae scandalum vel vilipensionem clericorum ingenerant, sive murmur causant, renuntiate. Altaria, paramenta et sacram supplectilem curate mundissima esse.

Examinate saepius utrum exemplum sitis fidelium, in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Quotidie saltem dimidiam horam mentali orationi ferventer impendite. Officium divinum recitate, I lente, 2 attente, 3 reverenter, 4 devote, corpore religiose composito et anima prius pie praeparata. Sanctissimum Missae sacrificium peragite I sine festinatione, 2 cum reveVisitate SS. Sarentia externa quae fideles cramentum tempore pomeaedificet, 3 cum attentione, ridiano, ubi opportunitas 4 cum praevia praeparatione sinet. Avaritiam ut pestem per quadrantem circiter horae. fugite, superflua vestra in Post missam gratias agite, et causas pias impendentes. Incum Deo per quadrantem ad structiones catecheticas tam minus horae conversamini. publicas in ecclesiis, quam Pro conversanda animi puri- privatas in scholis facite, tate confessionem ultra octo promovete et juvate. Frevel ad majus quindecim dies quentes ad plebem exhorane differatis. Pro confessario tiones habete, utiles quidem, probum et doctum virum eli- et quae magis ad compuncgite. Quovis anno tempus tionem et emendationem quam pro spiritualibus exercitiis ad sterilem admirationem sereligite. Examen particulare viant. Infirmis diligenter vel recollectionem cum lec- assistite, eos sacramentis, pretione Novi Testamenti pran- cibus, piis monitis et auxiliis dio praemittite. Societatem temporalibus pro posse juvandissolutorum, tam laicorum tes. Negotiis secularibus et

« ÖncekiDevam »