Sayfadaki görseller
PDF
ePub

SPECULUM MEDITANTIS.

MEDITATIONES PRO EXERCITIIS SPIRITULIBUS,
PARS PRIMA,

PER OCTOS DIES CONTINUOS VEL ALITER JUXTA
OPPORTUNITATEM, ETC.

Quid prosunt lecta et intellecta nisi temetipsum legas et intelligas. Da ergo operam internae lectioni, ut legas, inspecias, et cognoscas te ipsum. S. Bernard, Med. c.

17.

Compertum est, ad retinendam conservandamque sacerdotatis ordinis dignitatem et sanctimoniam maxime conducere, ut ecclesiastici viri

spiritualibus exercitiis aliquando vacent, quibus quicquid sordium de mundano pulvere contractum est, commode detergetur, ecclesiasticus spiritus reparatur, mentis acies ad divinarum rerum contemplationem extollitur, recte sancteque vivendi norma vel instituitur vel confirmatur. Ex Epist. Encyclica S.C.C., Feb. 1710.

DE RATIONE REI DEBITA.

Nihil rei [vid sedulum studium pietatis, spiritus fervorem, morumque sanctitatem] tam desideratae assequendae opportunius esse, quam si e clero singuli, in secessu dierum aliquot, quotannis soli Deo sibique vacarent. Ita mens Ecclesiae omni tempore. Necessitas ab humanae mentis inconstantia et fragilitate desumitur: quotusquisque enim in ea, quam sibi proposuit, viae novitate et reformatione persistit, nisi saepe via considera

tionis intra se redeat, et subrepentem vetustatem expurget? Quis alioquin non experiatur, similem se fieri viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo? Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est, qualis fuerit. Quam facile mundanus pulvis obrepit, quo nisi identidem extergeatur, necesse est etiam religiosa corda sordescere? Utilitatem ejusdem rei, non ex nostra tantum, sed ex praecedentium saeculorum experientia, didi

tes exercitiorum praecipuae sunt quatuor. In prima exhibetur, et altissime animo meditantis imprimitur finis creationis humanae, exhibentur obstacula, quae ab eo avertant, una cum infelici exitu eorum, quos aberrare contigerit et non reverti. In secunda, dux viae datur Jesus Christus, in vitae suae, tum privatae, tum publicae, mysteriis et exemplis. In tertia, animatur quisque ad labores fortiter

ferendos doloresque aequanimiter tolerandos, Christi patientis exemplis. In quarta, spes excitatur ex mysteriis Christi gloriosis, charitasque inflammatur, considerando Dei erga nos beneficia et amorem, perfectionesque undequaque infinitas.

cimus. Jam eam olim per Prophetas innotescere Deus voluit, cum dixit: Ducam eam (animam fidelem) in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Nempe, ut Origenes observavit, in solitudine aer purior: coelum apertius: familiarior Deo. Quin considerationis et exercitiorum spiritualium originem, recte dixeris, in piis omnibus verisque Dei cultoribus, mundo ipsi fuisse coaevam. Solitudinem Christus ipse et frequentavit, et Apostolos orationis et quietis causa frequentare docuit. Haec eadem a primis Anachoretis, et Ægypti, Lybiae, Palestinae Monachis, ingenti Ecclesiae splendore, summoque fructu frequentata fuit. Hanc peccatoribus, ad poenitentiam adducendis, Patres injunxerunt; hanc caeteris identidem et sanctitate plena, et ad considerationis et renovationis aedificationem spiritualemque gratia suscipiendam commen- fidelium profectum valde utidarunt. Hujus studium no- lia et salubria, per quae uberes vissimis temporibus, incredi- in Ecclesia Dei fructus ubique bili animarum fructu, S. Ig- gentium producantur, jam a natius de Loyola mirifice ducentis fere annis fidelibus propagavit. Veritates Evan- omnibus commendanda judigelicas, quarum, dum rite cavit Sedes Apostolica.* Frucexpenduntur, permovendis tum admirandum experti, paanimis vis est maxima, miro lamque testificati sunt viri artificio (quod non aliunde summi, S. Franciscus Xavequam a Spiritu sancto haurire rius, S. Carolus Borromaeus, potuit) aptavit atque dispo- S. Franciscus Salesius, rerum suit. Ab errore viae suae asceti carum scriptor celeberhominem revocat, reductum rimus, quorum testificationes in viam sensim promovet, verissimas esse, luculenta, donec ad ipsum perfectae con- quae deinceps etiam subsecuta versionis apicem suavissima sunt, experimenta compromanuductione perducat. Par- barunt.

Haec exercitia, ut pietate

* Bulla Pauli iii., an. 1548.

G

Quinque vel octo exiguntur dies, quos annis singulis, in secessu mentis et corporis, in uno aliquo ex iis locis, quae Ordinarii designaverint, considerationi et pietatis exercitiis impendatis. Quantula ea res est, et quam facilis homini salutis suae studioso! Difficultatem, quae occurrere posset, inexpertis, tollet prudens consilium Directoris.

Grato animo excipite gratiam a Deo vobis oblatam: quicumque ad extergendum mundanum pulverem, ad renovandum vocationis vestrae spiritum, ad suscitandum gratiam, quae vobis olim per impositionem manuum collata est, serio connitimini: quicumque, quotidiano labore, et inevitabili distractione, inter occupationes etiam sanctissimas, exhaustos intimae pietatis sensus instaurare concupiscitis: quicumque tandem interiorem Dei vocem audire, voluntatemque cognoscere studetis, haec spiritus exercitia, in secessu annuo constanti sedulitate suscipite.

Haec enim vox, Bernardo teste, non auditur in foro, non sonat in publico: secretum vult oculum, secretum quaerit auditum. Suscipite autem corde magno et animo volenti; sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes. Diffidentes de vobis ipsis, invictam fiduciam habete in Deum; huic tanti momenti negotium, sub beatae Mariae Virginis patrocinio, commendate. Vos corde parato, a curis et negotiis expediti, contra taedia et difficultates obfirmati, integrae reformationis et adipiscendae perfectionis Ecclesiasticae studio inflammati, accedite et illuminamini, vacate, gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus.

quam salubre, quam jucundum et suave est, sedere in solitudine et tacere, et loqui cum Deo, ac frui solo summo bono, in quo sunt omuia bona! Quanta erit securitas homini morituro intra illius anni spatium, quo haec sancta exercitia pie, ferventerque obierit!

MONITA COMMUNIA

PRO EXERCITIIS BENE OBEUNLIS, ET ORDO DIEI.

1. Ab exordio secessus tui, Patronum tibi e Sanctis unum delige, cui omnia die opera committes, eumque impense

pro felici spiritus tui renovatione precaberis.

2. Magno et alacri animo opus aggredere, magnamque

habe in divina bonitate fiduciam, quae, si errantes quaerat, et profugos prosequatur, quanto magis eos admittet, recipiet, et amplexabitur, qui toto corde exquisierint Dominum Deum suum, ut ipsi se totos dedant, et inviolabili amoris foedere conjungantur?

3. Spiritales gustus, dulcedinem, solatia, grato animo admitte, si dentur: ne requiras, si non dentur aut substrahuntur; id unum propositum habens, ut intelligas quae sit de te et rebus tuis voluntas Dei, bona, beneplacens, et perfecta.

4. Adfer animum indifferentem ad ea omnia, quae neque expressa Dei Lege, neque immutabili status susceptione, definita sunt, ut divinis supra te consiliis, nec limites statuas nec modum praescribas. Dilatandus est cordis nostri sinus, omnique modo optandum, ut quam arctissime Deo conjungamur.

5. Praeter hoc unum exercitiorum negotium, toto secessus tui tempore, aliud nullam age. Age quod agis. Caeteris nega aditum, et claude ostium, ut ne imaginatio alio distrahatur.

6. Omni diligentia sensus externos custodi, oculos, aures, et linguam. Abstine a colloquiis inutilibus: contine te in secessu et solitudine.

7. Directorem conscientiae habe quem consulas, quocum conferas, et interiores cordis motus auimi sensa, disposi

tiones, lumina, proposita, resolutionesque communices, et cui vice Dei auscultes atque obtemperes. Sine hujus assensu, nullo te voto obstringas.

8. Meditandi methodum serva quam didiceris, cui jam assueveris, aut ad quam singulari ductu te Spiritus sanctus introduxerit.

9. Opportunum erit, ut quotidie aliquid corporalis mortificationis obeas, praesertim in cibo aut potu: non aeque in somno, ne caput toto die intendendum, occupationibus spiritus non sufficiat.

10. Meditationi junge lectionem, sed quae ipsi, quam feceris, meditationi congruat ut lectio et meditatio sibi mutuo sint adminiculo. Assignabilitur infra ad singulos dies ex Scriptura sacra, ex Thoma a Kempis, ex Rodericii Exercitio perfectionis, et ex Memoralia vitae Sacerdotalis.

II. Veritates quae te magis permoverint, sanctaque proposita, scripto breviter consigna, ut deinceps in promptu sint ubi opus est, germinentque et fructum ferant.

12. Si opportunitas suppetat, aliquoties per diem visitabis venerabile Sacramentum;

ut Dominum Jesum adores, et aeterna luce illustreris.

13. Attende, ut hoc tempus summa, qua potes, animi puritate transigas, neque ul

lum veniale peccatum deliberate ac scienter admittas.

Ordo Diei.

Hora 6. Surge e strato. Primas ad Deum cogitationes dirige, ut ipsum quaeras, invenias, et apprehendas. Dein Preces Matutinas recitabis.

Hora 7. Horaria Meditatio. Recollectio de successu Meditationis. Prima et Tertia. 8. Lectio. Praeparatio ad Sacrum.

Hora 8. Sacri celebratio vel auditio. Oratio vocalis. Lectio. Annotatio.

Hora 10. Horaria Meditatio, seu repetitio prioris, expendendo praecipue punct.

Hora II. Recollectio de successu. Lectio. Annotatio. Praeparatio ad Confessionem generalem, vel annuam, si adhuc facienda sit.

Hora 12. Sexta et Nona. Anglus.

[blocks in formation]

Hic ordo servari poterit, nisi alius vel jam inde stabilitus sit, vel moderatoribus congruentior videatur. Caeteri vel hunc servabunt, vel alium quem sibi praestiterint; sed a statuto semel ordine meminerint non esse facile

Hora 1. Examen particu- recedendum, nam, Augustino lare. Conferentia. teste, ordo ad Deum ducit.

PRIDIE EXERCITIORUM MEDITATIO UNICA.

PRAEPARATIO AD EXERCITIA.

Sanctus Ignatius in annotationibus, quas Exercitiis suis praemittit, ita monet : Mirum in modum juvatur qui suscipit Exercitia, si magno animo atque liberali accedens, totum studium et arbitrium suum offerat Creatori.

Quapropter pracibit hace

Meditatio tanquam stimulus, ad hasce exercitationes sacras capessendas corde magno et animo volenti (11 Machab. i. 3), sive deliberato consilio derivandi in nos omnem fructum, qui indidem hauriri potest. Opportunum erit in hanc rem perpendere quatuor

« ÖncekiDevam »