Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PIO LECTORI,

DE USU ET SCOPO HUJUS LIBELLI.

PREMONITIO.

PRAETER quaedam argumenta et modum, non novum opus vobis, dilectissimi, tradimus.

Hoc maxime nobis cordi fuit, et opere pretium duximus, colligere in unum opusculum omnia ca quae servire possunt ad ordinarios et diuturnos exercitus spirituales sacerdotibus et alumnis in collegiis communes, tum cleris qui aliquot dies a curarum strepitu secedentes; in orationem ac sacra exercitia obiunda sese destinant; ut munia et officia secum respicientes et severam a semetipsis rationem exigentes, commodiusque ad manum habere, et circumgestare possent, ut a quovis sacerdote vel alio facilius comparetur. Denique cum in seminariis ecclesiasticis crebre fieri solent spirituales instructiones, plura in

b

hoc libello necessaria et utilia ad hunc finem ex patribus et doctoribus Ecclesiae excerpta reperiuntur, quae fusius in multis libris sine labore et etiam difficillime, eaque maxime diversa, obtineri non possunt. Hic tanta rerum et materiae copia in breviculum aliquod per modum compendii, et apta utiliaque maxime quae ad praxim spectant, dignoscuntur.

Opus istud in partes distributum est.

Quarum prima preces matutinae et vespertinae. Secunda, de praecipuis ecclesiasticorum, ac presertim sacerdotii functionibus per hebdomadam, "Vespere, mane et meridie."

Tertia, Speculum meditantis; omnia et singula praeter verba S. Scripturae et SS. Patrum sensa, argumenta et incitamenta, etiam optima norma, vitam traducendi ministro Christi dignam et laudabilem.

Quarta, Forma Cleri, de muneribus, officiis, tum de tentationibus quibusdam, et periculosis occasionibus adversus quas sacerdos vel ecclesiasticus peculiari studio premunire se debet. Juxta id St. Bernard, "Rege affectus tuos, dirige actus, corrige gressus."

Ita non inani nomine Horae Sacrae hoc opus est, et singulare sui generis. Vix itaque in hoc libro quod sit

meum, praeter seligendi studium et diligentia. Ex Scriptis Auctorum, cujus nomina infra notantur, percurrens, plura documenta et argumenta excerpsi. Faxit Deus ut ad majorem suam gloriam et fratrum utilitatem labor meus prodeat.

Hilariter et humile hoc opus nostrum, Horae Sacrae, Judicio matris Ecclesiae subjicitur.

Sequitur index Auctorum qui in hac editione citantur :

Theologia Moralis et Praxis. Auctore, eruditissimo S. Ligurio.

Vade Mecum. Bruxellis.

Compendium Theologiae Moralis. S. P. Moullet.

Manuale Missionum.

Decreta C. Trid.

Acta S. C. Borromeo.

Kerckhove.

Thesaurus Sacerdotum. Paris, 1828.

Praxis Confessarii. Le Noir.

De Perfectionibus Divinis. Leonard Lessius.

Mensis Eucharisticus.

Tractatus Asceticus. Card. Bona.

Fidelis Minister Christi. J. Hillegeer, S.J.

Scotti Meditatzioni.

Meditationes. Cuvelhier.

Meditationes a Sacerdote. Anglice.

Dioce. Balti

more.

Examen, &c. P. S. Deharbe.

Meditationes. Anglice. Wiseman.

Exercitia Spiritualia per mensem obeunda. P. J. Petit

didier, S.J.

Summa Minor.

Lebrethon.

Theologia S. Thomae Aquinatis. F.

Hierolexicon Decretorum S. Rituum. Romae, 1862.

Triplex Expositio. A. Piconio.

Thesaurus Biblicus. Merz.

Sacerdos Christianus. L. Abelleg.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »