Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ceolfrid's

burial.

§ 21. Christi vero famulus Ceolfridus, ut supra A. D. 716. dictum est, ad limina beatorum apostolorum ten- death and dens, prius quam illo pervenisset, tactus infirmitate diem clausit ultimum. Perveniens namque 5 Lingonas circa horam diei tertiam, decima ipsius diei hora migravit ad Dominum, et crastino in ecclesia beatorum Geminorum martyrum honorifice sepultus est, non solum Anglis genere, qui plus quam octoginta numero in ejus fuerant comi10 tatu, sed et illius loci accolis, pro retardato tam reverendi senis desiderio, in lacrimas luctusque solutis. Neque enim facile quisquam lacrimas tenere potuit, videns comites ipsius partim, patre amisso, cœptum iter agere; partim, mutata inten15 tione, qua Romam ire desiderarant, domum magis qua hunc sepultum nunciarent reverti; partim ad tumbam defuncti inter eos, quorum nec linguam noverant, pro inextinguibili patris affectu residere.

20

§ 22. Erat autem quando obiit annorum septuaginta quatuor, presbyterii gradu functus annis quadraginta septem, abbatis officium ministrans annis triginta quinque, vel potius annis quadraginta tribus, quia scilicet a primo tempore quo 25 Benedictus in honore beatissimi apostolorum principis suum cœpit condere monasterium, ipse illi comes individuus, cooperator et doctor regularis et monasticæ institutionis aderat. Cui ne prisci morem rigoris, vel ætatis, vel infirmitatis, vel 30 itineris unquam minueret occasio; ex die quo de monasterio suo profectus abiit usque ad diem quo defunctus est, id est, a pridie nonas Junias usque ad septimum kalendarum Octobrium diem, per dies centum quatuordecim, exceptis canonicis 35 orationum horis, quotidie bis psalterium ex ordine decantare curavit; etiam cum ad hoc per infirmi

[blocks in formation]

A. D. 716. tatem deveniret, ut equitare non valens feretro caballario veheretur, quotidie missa cantata salutaris hostiæ Deo munus offerret, excepto uno, quo oceanum navigabat, et tribus ante exitum diebus.

§ 23. Obiit autem septimo kalendarum Octo- 5 brium die, anno ab incarnatione Domini septingentesimo sextodecimo, feria sexta, post horam nonam, in pratis memoratæ civitatis; sepultus in crastinum ad austrum ejusdem civitatis miliario primo in monasterio Geminorum, astante ac psal- 10 mos resonante exercitu non parvo tam Anglorum, qui cum eo advenerant, quam monasterii ejusdem vel civitatis incolarum. Sunt autem Gemini martyres, in quorum monasterio et ecclesia conditus est, Speusippus, Eleusippus, Meleusippus, qui uno 15 partu matris editi, eadem ecclesiæ fide renati, simul cum avia sua Leonella, dignam loco illi sui martyrii reliquere memoriam, qui piam etiam nobis indignis et nostro parenti opem suæ intercessionis et protectionis impendant.

[ocr errors][merged small][merged small]

20

[ocr errors]

VENERABILIS BEDÆ PRESBYTERI

ANGLOSAXONIS,

CHRONICON,

SIVE

DE SEX HUJUS SECULI ÆTATIBUS.

DE sex hujus mundi ætatibus, ac septima vel octava quietis vitæque cœlestis, et supra in comparatione primæ hebdomadis, in qua mundus ornatus est, aliquanta perstrinximus, et nunc in 10 comparatione ævi unius hominis, qui juкpóкоσμos Græce a philosophis, hoc est, minor mundus, solet nuncupari, de iisdem aliquanto latius expo

nemus.

Prima est ergo mundi hujus ætas ab Adam 15 usque ad Noe, continens annos juxta Hebraicam veritatem MDCLVI, juxta Septuaginta interpretes MMCCXLII, generationes juxta utramque editionem numero X. Quæ universali est deleta Diluvio,

5 De sex hujus seculi ætatibus.] | with a copy in the Royal MS. 12 The treatise here printed, al- D. Iv, fol. 79. In an edition inthough forming in reality the tended solely for the illustration LXVIth Chapter of Beda's work of English history, it has been De Ratione Temporum, has fre- thought unnecessary to make quently been regarded as a sepa- remarks upon many passages, rate production. The present text which in themselves might appear is founded upon Smith's, collated to require annotation.

sicut primam cujusque hominis oblivio demergere consuevit ætatem; quotus enim quisque est qui suam recordetur infantiam?

Secunda ætas a Noe usque ad Abraham, generationes juxta Hebraicam auctoritatem complexa 5 X, annos autem ccxcII; porro juxta Septuaginta interpretes annos MLXXII, generationes vero XI. Hæc quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in ea Lingua inventa est, id est, Hebræa. A pueritia namque incipit homo nosse loqui post 10 infantiam, quæ hinc appellata est, quod fari non potest.

Tertia ab Abraham usque ad David, generationes juxta utramque auctoritatem XIV, annos vero DCCCCXLII, complectens. Hæc velut quædam 15 adolescentia fuit populi Dei, a qua ætate quia incipit homo posse generare, propterea Matthæus evangelista generationum ex Abraham sumsit exordium, qui etiam pater Gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.

20

Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens juxta Hebraicam veritatem CCCCLXXIII, juxta Septuaginta translationem XII amplius, generationes juxta utrosque codices XVII. Quas tamen evangelista Matthæus certi 25 mysterii gratia XIV ponit. A qua velut juvenili ætate in populo Dei regum tempora cœperunt; hæc namque in hominibus ætas apta gubernando solet exsistere regno.

Quinta quasi senilis ætas, a transmigratione 30 Babylonis, usque in adventum Domini Salvatoris in carnem, generationibus et ipsa XIV, porro annis DLXXXIX extenta, in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebræa quassatur.

Sexta, quæ nunc agitur ætas, nulla generationum 35 vel temporum serie certa est, sed ut ætas decrepita,

ipsa totius seculi morte consummanda.

Has

ærumnosas, plenasque laboribus mundi ætates quique felici morte vicerunt, septima jam Sabbati perennis ætate suscepti, octavam beatæ resurrec5 tionis ætatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant.

PRIMA ÆTAS.

PRIMA igitur ætate seculi nascentis, prima hujus die, fecit Deus lucem, quam appellavit diem. 10 Secunda, firmamentum coeli in medio libravit aquarum, ipsis aquis ac terra, cum cœlo superiore ac virtutibus quæ in eo conditorem laudarent, ante horum sex dierum exordium creatis. Tertia die, congregatis in suum locum aquis, quæ cuncta con15 texerant, aridam jussit apparere. Quarta, sidera in firmamento coeli posuit, quæ nunc, quantum æquinoctii conjectura colligimus, duodecima kalendarum Aprilium vocatur. Quinta, natatilia et volatilia creavit animantia. Sexta, animalia ter20 restria et ipsum hominem formavit Adam, de cujus latere dormientis matrem omnium viventium produxit Evam, quæ nunc, quantum mihi videtur esse credibile, decima kalendarum Aprilium dies appellatur. Unde merito creditur, si non verior 25 sententia vincit, quod beatus Theophilus, cum ceteris, non solum Palæstinæ, sed et permultis aliarum regionum episcopis, de Pascha disputans, scripsit, eodem decimo kalendarum Aprilium die Dominum fuisse crucifixum. Decebat enim una

25 Theophilus.] He was bishop | Eusebius, H. E. v. 23. There is a of Cæsarea in Palestine, and further notice of him in the preflourished about A. D. 192. See sent Chronicle, A.D. 194, p. 174.

« ÖncekiDevam »