Sayfadaki görseller
PDF
ePub

GREGORIUS1 Desiderio Viennensi, et Syagrio Augustodunensi, episcopis Galliæ a paribus.

DE fraternitatis vestræ sincera caritate bene confidimus, quod amore beati Petri apostolorum principis 5 hominibus nostris vestra devote solatia commodetis ; præsertim dum causæ qualitas exigat ubi etiam sponte concurrere et laborare magis optetis. Indicamus itaque sanctitati vestræ, nos Augustinum servum Dei præsentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est 10 cognitum, cum aliis servis Dei pro animarum illuc causa, disponente Domino, direxisse; cujus relatione quid sibi injunctum sit, subtiliter agnoscens, fraternitas vestra ei modis omnibus, in quibus causa poposcerit, impendat solatia; ut boni operis adjutores, sicut decet et convenit, 15 possitis exsistere. Ita ergo fraternitas vestra in hac re se devotam studeat demonstrare, ut bona, quæ de vobis, opinione narrante, didicimus, vera esse opere comprobemus. Dilectissimum vero communem filium Candidum presbyterum, cui patrimoniolum ecclesiæ nostræ com20 misimus in illis partibus constitutum, vobis per omnia commendamus.

GREGORIUS Protasio episcopo de Aquis Galliæ.

QUANTUS in vobis beati Petri apostolorum principis amor excellat, non solum officii vestri prærogativa, sed etiam 25 devotio, quam circa utilitates ecclesiæ ipsius geritis, patefecit. Quæ quia Augustino servo Dei, præsentium latore, cognovimus referente, de affectu et veritatis studio, quod in vobis est, valde gaudemus, et gratias agimus, quia etsi corpore absentes, mente tamen et animo nobis30 cum vos esse monstratis; quippe erga quos caritatem

1 Greg. Epp. Lib. vi. ep. liv. Letter from Gregory to Desiderius, bishop of Vienne, and Syagrius, bishop of Autun, recommending Augustine and Candidus.

2 Greg. Epp. Lib. vi. ep. lv. Letter from Gregory to Protasius, bishop of Aix-en-Provence, recommending Augustine and Candidus.

fraternam, ut convenit, exhibetis. Ut igitur bona, quæ de vobis prædicavit opinio, rerum possit veritas confirmare, Virgilio fratri et coepiscopo nostro dicite, ut pensiones, quas prædecessor ejus per annos plurimos de patrimoniolo nostro percepit, et apud se retinuit, ad nos, 5 quia pauperum res sunt, studeat destinare. Qui si forte aliquo se modo, quod non credimus, excusare voluerit, vos, qui veritatem ipsam subtilius nostis, revera qui in ecclesia ipsa tunc temporis curam Vicedomini gerebatis, qualiter se habet causa, disserite, et ne res sancti Petri et 10 pauperum ejus apud se retinere debeat, imminete. Sed et si fortasse hominibus nostris necessarium fuerit, vestrum in causa testimonium non negate; ut tam pro veritate, quam pro voluntatis vestræ devotione beatus Petrus apostolus, cujus amore hæc facitis, sua vobis et hic et in 15 futura vita intercessione respondeat. Candidum presbyterum communem filium, cui patrimoniolum ipsum commisimus, sanctitati vestræ magnopere commendamus.

GREGORIUS Stephano abbati.

LETOS nos relatio Augustini servi Dei præsentium porti- 20 toris effecit, quod dilectionem tuam, ut oportet, vigilantem esse narravit; denique et presbyteros et diaconos, cunctamque congregationem, unanimes vivere ac concordes affirmat. Et quoniam præpositorum bonitas subjectorum salubris est regula, omnipotentem Dominum deprecamur, 25 ut in bonis te semper operibus gratia suæ pietatis accendat, et commissos tibi ab omni diabolicæ fraudis tentatione custodiat, et tecum in caritate, et placita sibi vivere conversatione concedat.

Quia vero humani generis inimicus insidiari nostris 30 actibus non quiescit, sed assidua calliditate hoc nititur, ut Deo servientes animas in qualibet parte decipiat; ideo, dilectissime fili, hortamur, ut sollicitudinem tuam vigi

1 Greg. Epp. Lib. vi. ep. lvi. Letter from Gregory to Stephen the abbot, recommending St. Augustine.

23 Congregationem.] There is

some doubt as to the monastery over which this Stephen presided, but it probably was Le

rins.

lanter exerceas, et ita commissos tibi oratione et cura providenti custodias, ut lupus circumiens nullam dilaniandi occasionem inveniat; quatenus dum Deo nostro incolumes, quorum suscepisti curam, reddideris, et præmia 5 labori tuo gratia sua rependat, et tibi æternæ vitæ desideria multiplicet.

Cochleares vero et circulos, quos direxisti, suscepimus, et caritati tuæ gratias agimus; quia qualiter pauperes diligas ostendisti, qui ad usus eorum, quæ sunt necessaria, 10 transmisisti.

GREGORIUS' Arigio Patricio Galliæ.

QUANTA in vobis bonitas, quantaque mansuetudo cum Christo placita caritate resplendeat, latore præsentium Augustino, servo Dei, referente, comperimus; atque 15 omnipotenti Deo gratias agimus, qui hæc in vobis pietatis suæ dona concessit, per quæ inter homines valde laudabiles, et ante conspectum ipsius, quod est veraciter utile, gloriosi possitis exsistere. Oramus ergo omnipotentem Dominum, ut hæc in vobis, quæ concessit, dona multi20 plicet, et sua vos cum omnibus vestris protectione custodiat, et ita actionem gloriæ vestræ in hoc seculo disponat, ut et hic vobis et in futura, quod magis optandum est, vita proficiat. Salutantes itaque gloriam vestram paterna dulcedine petimus, ut lator præsentium, et servi Dei, qui 25 cum eo sunt, vestra, in quibus necesse fuerit, solatia consequantur; quatenus dum vestrum favorem invenerint, injuncta sibi melius, adjuvante Domino, valeant adimplere.

Præterea filium nostrum Candidum presbyterum, quem 33 ad gubernationem patrimonii ecclesiæ nostræ, quod illic est, transmisimus, vobis per omnia commendamus; confidentes a Deo nostro vos mercedis vicem recipere, si rebus pauperum solatia sua gloria vestra devota mente præstiterit.

1 Greg. Epp. Lib. VI. ep. lvii. | recommending Letter from Gregory to Arigius, and Candidus.

St. Augustine

1

GREGORIUS Theodorico et Theodeberto fratribus, regibus Francorum a paribus.

POSTQUAM Deus omnipotens regnum vestrum fidei rectitudine decoravit, et integritate Christianæ religionis inter gentes alias fecit esse conspicuum, magnam de vobis 5 materiam præsumendi concepimus, quod subjectos vestros, ad eam converti fidem per omnia cupiatis, in qua eorum nempe reges estis et domini. Atque ideo pervenit ad nos Anglorum gentem ad fidem Christianam, Deo miserante, desideranter velle converti, sed sacerdotes 10 e vicino negligere, et desideria eorum cessare sua adhortatione succendere. Ob hoc igitur Augustinum, servum Dei, præsentium portitorem, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc prævidimus dirigendum. Quibus etiam injunximus, ut aliquos secum 15 e vicino debeant presbyteros ducere, cum quibus eorum possint mentes agnoscere, et voluntates admonitione sua, quantum Deus donaverit, adjuvare. In qua re, ut efficaces valeant atque idonei apparere, excellentiam vestram paterna salutantes caritate quæsumus, ut hi, quos direxi- 20 mus, favoris vestri invenire gratiam mereantur. Et quia animarum causa est, vestra eos potestas tueatur et adjuvet; ut Deus omnipotens, qui vos in causa sua devota mente et toto studio solatiari cognoscit, causas vestras sua propitiatione disponat, et post terrenam potestatem 25 ad cœlestia vos regna perducat.

Præterea dilectissimum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum ecclesiæ nostræ, quod in illis partibus est constitutum, ut commendatum excellentia vestra habere debeat, postulamus; quatenus beatus Petrus 30 apostolorum princeps sua vobis intercessione respondeat, qui mercedis intuitu, tuitionem in rebus pauperum ejus impenditis.

1 Greg. Epp. Lib. vi. ep. lviii.

16 Presbyteros ducere.] See

Letter from Gregory to Theodric H. E. 1. xxv. note 14. and Theodbert, recommending

Augustine and Candidus.

GREGORIUS Brunichilda reginæ Francorum.

EXCELLENTIE vestræ Christianitas ita nobis veraciter olim innotuit, ut de bonitate ejus nullatenus dubitemus; sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa 5 fidei devote et studiose concurrat, et religiosæ sinceritatis suæ solatia copiosissime subministret. Ex qua re bene confidentes, paterna caritate salutantes indicamus ad nos pervenisse Anglorum gentem, Deo annuente, velle fieri Christianam; sed sacerdotes, qui in vicino sunt, pastora10 lem erga eos sollicitudinem non habere. Quorum ne animæ in æterna damnatione valeant deperire, curæ nobis fuit præsentium portitorem Augustinum, servum Dei, cujus zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc dirigere; ut per eos potuissemus ipsorum 15 voluntates addiscere, et de eorum conversione, vobis quoque annitentibus, in quantum est possibile, cogitare. Quibus etiam injunximus, ut ad agenda hæc e vicino secum debeant presbyteros ducere. Excellentia ergo vestra, quæ prona in bonis consuevit esse operibus, 20 tam pro nostra petitione, quam etiam divini timoris consideratione, eum dignetur in omnibus habere commendatum, atque ei tuitionis suæ gratiam vehementer impendat, et labori ejus patrocinii sui ferat auxilium; et ut plenissime possit habere mercedem, ad suprascriptam An25 glorum gentem sua tuitione securum ire provideat: quatenus Deus noster, qui in hoc seculo vos bonis sibi placitis decoravit, hic et in æterna requie cum suis vos sanctis faciat gratulari.

Præterea dilectum filium nostrum Candidum presby30 terum, et patrimoniolum ecclesiæ nostræ, quod illic constitutum est, vestræ Christianitati commendantes, petimus ut tuitionis vestræ gratiam in omnibus consequatur.

1 Greg. Epp. Lib. vi. ep. lix. | commending Augustine and CanLetter from Gregory to Bruni- didus.

child, queen of the Franks, re

« ÖncekiDevam »