Sayfadaki görseller
PDF
ePub

aliquid de tanto viro scribere, nec tandem ea, quæ scripseram, sine subtilissima examinatione testium indubiorum passim transscribenda quibusdam dare præsumsi. Quin potius primo diligenter exordium, progressum et terminum, gloriosissimæ 5 conversationis ac vitæ illius ab his, qui noverant, investigans, quorum etiam nomina in ipso libro, aliquoties ob indicium certum cognitæ veritatis apponenda judicavi, sic demum ad schedulas manum mittere incipio. At digesto opusculo, sed 10 adhuc retento in schedulis, frequenter et reverentissimo fratri nostro Herefrido presbytero huc adventanti, et aliis, qui diutius cum viro Dei conversati vitam illius optime noverant, quæ scripsi legenda atque ex tempore retractanda præstiti, ac 15 nonnulla ad arbitrium eorum, prout videbantur, sedulus emendavi; sicque omnibus scrupulorum ambagibus ad purum ablatis, certam veritatis indaginem simplicibus explicitam sermonibus commendare membranulis, atque ad vestræ quoque 20 fraternitatis præsentiam asportare curavi, quatenus vestræ auctoritatis judicio vel emendarentur, vel probarentur vera esse, quæ scripta sunt. Quod cum, Domino juvante, patrarem, et coram senioribus ac doctoribus vestræ congregationis libellus 25 biduo legeretur, ac sollertissime per singula ad vestrum pensaretur examen; nullus omnimodis inventus est sermo, qui mutari debuisset, sed

12 Herefrido.] Herefrith was ch. viii.) and attended St. Cuthabbot of the monastery of Holy bert during his last illness (ch. Island (see the present Legend, | xxxvii.)

cuncta, quæ scripta erant, communi consilio decernebantur absque ulla dubietate legenda, et his, qui religionis studio vellent, ad transscribendum esse tradenda. Sed et alia multa nec minora his, 5 quæ scripsimus, præsentibus nobis, adinvicem conferentes, de vita et virtutibus beati viri superintulistis, quæ prorsus memoriæ digna videbantur, si non deliberato ac perfecto, operi nova interserere vel superadicere minus congruum atque indecorum 10 esse constaret.

the prayers

thren.

§ 2. Dehinc admonendam vestræ almitatis coro- He requests nam ratus sum, ut sicut ipse munus obedientiæ of the bremeæ, quod jubere estis dignati, promtus solvere non distuli, ita vos quoque ad reddendum mihi 15 vestræ intercessionis præmium pigri non sitis; sed cum eundem libellum relegentes pia sanctissimi patris memoria vestros animos ad desideria regni cœlestis ardentius attollitis, pro mea quoque parvitate memineritis divinam exorare clemen20 tiam, quatenus et nunc pura mente desiderare et in futuro perfecta beatitudine merear videre bona Domini in terra viventium: sed, et me defuncto, pro redemtione animæ meæ, quasi familiaris et vernaculi vestri, orare, et missas facere, et nomen 25 meum inter vestra scribere dignemini. Nam et tu, sanctissime antistes, hoc te mihi promisisse jam retines, in cujus etiam testimonium futuræ conscriptionis religioso fratri vestro Gudfrido man

28 Gudfrido.] It appears from | afterwards became abbot of Linthe H. E. v. i. (§ 359), that he disfarne.

sionario præcepisti, ut in albo vestræ sanctæ congregationis meum nunc quoque nomen apponeret. Sciat autem sanctitas vestra, quia vitam ejusdem Deo dilecti patris nostri, quam vobis prosa editam dedi, aliquanto quidem brevius, sed eodem tamen 5 ordine, rogantibus quibusdam e nostris fratribus, heroicis dudum versibus edidi; quos si vos habere delectat, a nobis exemplar accipere potestis; in cujus operis præfatione promisi me alias de vita et miraculis ejus latius esse scripturum, quam 10 videlicet promissionem in præsenti opusculo, prout Dominus dederit, adimplere satago. Orante ergo me pro vobis, beatitudinem vestram Dominus omnipotens custodire dignetur incolumem, dilectissimi fratres et domini mei.

Amen.

15

1 Albo vestræ sanctæ congregationis.] An allusion to the custom which prevailed in monastic establishments of recording the names of benefactors in a book which was called the Liber Vitæ.' The record of the Durham benefactors is yet preserved, and is written in alter

nate lines of gold and silver.

See MS. Cott. Domit. A. vii, and a description of it in Raine's St. Cuthbert, p. 95, edit. 4, Durham, 1828. Much curious information respecting the recitation of names of benefactors in the Canon of the Mass is collected by Martene, in his work De Antiq. Eccl. Ritibus, i. 145, edit. Bass. 1738.

[blocks in formation]

Quomodo puer Dei Cudberctus per infantem sit prædicto episcopatui admonitus.

infancy.

§ 3. PRINCIPIUM nobis scribendi de vita beati Cud- St. Cuthbert's bercti Hieremias propheta consecrat, qui anacho10 reticæ perfectionis statum glorificans ait, Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua; sedebit solitarius et tacebit, quia levabit se super se. Hujus namque boni dulcedine accensus, vir Domini Cudberctus ab ineunte adolescentia 15 jugo monachicæ institutionis collum subdidit; et ubi opportunitas juvit, arrepta etiam conversatione anachoretica, non pauco tempore solitarius sedere atque ob suavitatem divinæ contemplationis ab humanis tacere delectabatur alloquiis. Sed ut hæc 20 in majore ætate posset, superna illum gratia ad viam veritatis paulatim a primis jam pueritiæ incitaverat annis; siquidem usque ad octavum ætatis

5 CAPUT I.] Vit. Met. Cap. 1; Vit. Anon. § 4.

TOM. II.

9 Hieremias.] Thren. iii. 27.

E

His future bishoprick predicted.

annum, qui post infantiam pueritiæ primus est,
solis parvulorum ludis et lasciviæ mentem dare
noverat, ita ut illud beati Samuelis tunc de ipso
posset testimonium dici, Porro Cudberctus nec-
dum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei 5
sermo Domini. Quod in præconium laudis dictum
est pueritiæ illius, qui ætate major perfecte jam
cogniturus erat Dominum, ac sermonem Domini
revelata cordis aure percepturus. Oblectabatur
ergo, ut diximus, jocis et vagitibus, et juxta quod 10
ætatis ordo poscebat, parvulorum conventiculis
interesse cupiebat, ludentibus colludere desidera-
bat; et quia agilis natura atque acutus erat ingenio,
contendentibus ludo sæpius prævalere consueve-
rat, adeo ut, fessis nonnunquam ceteris, ille inde- 15
fessus adhuc, si qui ultra secum vellent certare
quasi victor lætabundus inquireret. Sive enim
saltu, sive cursu, sive luctatu, seu quolibet alio
membrorum sinuamine, se exercerent, ille omnes
æquævos, et nonnullos etiam majores, a se gloria- 20
batur esse superatos. Cum enim esset parvulus,
ut parvulus sapiebat, ut parvulus cogitabat; qui
postmodum factus vir plenissime ea, quæ parvuli
erant, deposuit.

§ 4. Et quidem divina dispensatio primitus 25 elationem animi puerilis digno pædagogo compescere dignata est. Nam, sicut beatæ memoriæ Trumuine episcopus ab ipso Cudbercto sibi dictum perhibebat, dum quadam die solito luctamini in

3 Samuelis.] 1 Reg. iii. 7.
28 Trumuine episcopus.] See
Acta Sanct. Februar. tom. ii. p.
414. He was bishop of the
Picts (H. E. iv. 12, § 288), was
one of those who induced St.
Cuthbert to accept the bishop-

rick of Lindisfarne (iv. 28, § 347), and upon the death of Ecgfrith, king of Northumbria, in A. D. 684, was driven from his diocese and compelled to take refuge in the monastery of Whitby (iv. 26, § 341).

« ÖncekiDevam »