Sayfadaki görseller
PDF
ePub

14. De Superioribus decreto huic minimè obsequentibus, post unam vel alteram monitionem, Episcopi ad S. Congregationem scribent, quò mala, quæ inde sequi possent, opportuno remedio præcaveantur. Hæc sunt quæ de bonis in Fœderatis America Septentrionalis Statibus ad Ecclesiam sive jam pertinentibus sive in posterum spectaturis, tutò servandis, S. Congregatio statuenda esse judicavit.

Factâ verò SSmo Dão Nostro GREGORIO PP. XVI rei totius relatione per R. P. D. IGNATIUM CADOLINIUM, Archiepiscopum Edessenum, S. Congregationis Secretarium, Sanctitas Sua, quæ superiùs præscripta sunt in omnibus confirmavit, et exequenda esse jussit.

Datum Romæ, ex Ædibus Sacræ Congregationis de Propagandâ Fide, die 15 Decembris 1840. JACOBUS PHILIPPUS CARD. FRANSONI, Præfectus.

I. ARCHIEPISCOPUS EDESSENUS, à Secretis.

+01

CONCILIUM

BALTIMORENSE

PROVINCIALE V,

HABITUM

ANNO 1843.

CONCILIUM PROVINCIALE V,

BALTIMORI HABITUM MENSE MAIO,

ANNO 1843.

ACTA CONCILII.

CETUS PRÆPARATORIUS.

IE 13 Maii, horâ undecimâ A. M. habitus est cœtus præparatorius in ædibus Archiepiscopalibus, præsentibus Illmis ac Revñis DD. SAMUELE ECCLESTON, Archiepiscopo Baltimorensi; BENEDICTO J. FENWICK, Episcopo Bostoniensi; MICHAELE PORTIER, Episcopo Mobiliensi; JOANNE B. PURCELL, Episcopo Cincinnatensi; GUIDONE I. CHABRAT, Episcopo Bolinæ in part. et Episcopi Ludovicopolis Coadjutore; ANTONIO BLANC, Episcopo Neo-Aureliæ; JOANNE HUGHES, Episcopo Neo-Eboracensi; RICCARDO P. MILES, Episcopo Nashvillensi; CŒLESTINO R. L. G. DE LA HAILANDIERE, Episcopo Vincennopolitano; JOANNE J. CHANCHE, Episcopo Natchetensi; RICCARDO V. WHELAN, Episcopo Richmondensi; PETRO P. LEFEVERE, Episcopo Zelano in part. et diœcesis Detroitensis Administratore; PE

« ÖncekiDevam »