Sayfadaki görseller
PDF
ePub

beant ullos libros legere, quibus integritas fidei, vel morum puritas facilè corrumpi potest; atque imprimis ne indiscriminatim legant amatorias illas fabulas quas Novels vocant. Meminisse ipsimet Fideles continuò debent, quantâ cum severitate Ecclesia Spiritu sancto directa, omnibus temporibus proscripserit omnia scripta, quæ eò tendunt ut aliquid de summâ reverentia sanctissimæ nostræ Religioni debitâ detrahant.

10. DE LIBERIS MURATORIBUS.

ARCHIEPISCOPUS et Episcopi injungunt omnibus Sacerdotibus qui in ipsorum Diœcesibus sacrum exercent Ministerium, ut Pœnitentiæ et Eucharistiæ sacramenta non administrent iis qui publicè cognoscuntur pertinere ad societatem Liberorum Muratorum, nisi positivè promittant se non ampliùs adituros esse illorum conventus (Lodges), nec unquam professuros se ad illas societates ullo modo pertinere. Insuper Pastores sæpè admonebunt populum fidelem ipsis commissum, ut inire consortium cum hujuscemodi Societatibus cautè devitet.

† JOANNES, Arch. Balt.

† LEONARDUS, Episc. Gortyn.
† MICHAEL, Episc. Philad.
JOANNES, Episc. Bost.
+ BENEDICTUS, Episc. Bard.

CONCILIUM

BALTIMORENSE

PROVINCIALE I,

HABITUM

ANNO 1829.

CONCILIUM PROVINCIALE I,

BALTIMORI HABITUM MENSE OCTOBRI,

ANNO 1829.

EPISTOLA DEDICATORIA

Prima hujus Concilii editionis, quæ Baltimori prodiit statim post ejusdem Concilii approbationem.

BEATISSIMO AC SANCTISSIMO

PATRI

GREGORIO XVI PONTIFICI MAXIMO,

ARCHIEPISCOPUS BALTIMORENSIS, CETERIQUE

FEDERATE AMERICÆ PRÆSULES.

BEATISSIME PATER,

[ocr errors]

IMUL atque inscrutabili Divinæ Providentiæ judicio, ac sanctæ Sedis auctoritate, Episcopali munere fungi cœpimus, nihil antiquius habuimus quàm ut veræ Fidei propagationi, ac Disciplinæ, quæ SS. Pontificum decretis sacrisque canonibus esset conformis, stabiliendæ, nisu toto incumberemus. Ad hæc porrò sanctarum synodorum celebrationem multùm conferre probè scientes, Baltimorum convenimus, et Concilium Provinciale primum mense Octobri anno 1829 habendum indiximus.

Sancti hujus Concilii, Apostolicâ auctoritate firmati Decreta, Romam ad SS. D. N. PIUM fel. rec. PP. VIII transmissa, Beatissimi Patris approbatione

munita, ac roborata ad nos tandem redierunt. Eadem igitur in lucem edituri, unà cum aliis documentis, quæ successoribus nostris in posterum necessaria, aut certè perutilia fore confidimus, Opusculum tibi, SANCTISSIME PATER, dicatum et volumus, et facimus. Id namque postulat summus honoris et jurisdictionis Primatus, quo Universali Ecclesiæ præes, ac moderaris; suadet plurimorum recordatio meritorum, quibus, etiam cùm in minoribus ageres, tuam erga nos benevolentiam sæpissimè testatus es; impulit nascentis in hisce regionibus Ecclesiæ decus, honos et incrementum. Posteris enimverò, BEATISSIME PATER, jucundum præclarumque hac nostrâ agendi ratione exemplum relinquemus: cùm scilicet novi orbis Præsules veterum inhærentes vestigiis intuebuntur, atque ad Romani Pontificis pedes provolutos, laborum suorum confirmationem, iisdemque sibique ab altâ Petri Sede Apostolicam Benedictionem efflagitantes.

« ÖncekiDevam »