Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Hisce tamen non obstantibus, urgente necessitate, conventionem actores inierunt matrimonium celebrandi mere apparens, conditio nibus iam allatis; nunc vero validitatem coniugii impugnant, nullitatis declarationem sollicitantes.

Duo advertit advocatus: matrimonium nempe nullum fuisse ex defectu consensus utriusque partis; matrimonium inconsummatum mansisse.

Et ad nullitatem quod pertinet, in primis verba refert Benedicti XIV (De Synod. 12, 13, n. 8) et Sanchez (de sacr. matr., lib. 11, disp. 14, n. 14), quibus irrita declarantur matrimonia ficta atque simulata; postea demonstrat non solum simulationem adfuisse in casu, sed etiam causam, qua coniuges d'Osmoy ducti sunt ad ficte simulateque contrahendum, hanc mentem simulandi semper habuisse, et tandem hanc mentem etiam in actu matrimoniali perseverasse. Pluribus vero rationibus atque testimoniis haec confirmantur: revera matrimonium propositum initumque est ut bonis familiae Flon consuleretur, ac filiis Ioannae nullum instaret periculum ruinae spiritualis, quod ipsis impendebat sub tutela dñi Ianson, qui eos inscribere in secta massonica conabatur. Hanc vero simulationis fuisse causam ipsi coniuges coram iudice deposuerunt.

Similiter de necessitate, et, quod magis interest, de fictione huiusmodi matrimonii testantur Comitissa de la Chesnaye, D. Ferdinandus Wouters, dñus et dña Itthiners.

Deinde patronus contendit coniuges semper habuisse intentionem simulate contrahendi, et consequenter nullum ius coniugale tradendi vel acceptandi. Probat hoc assertum, inter plura documenta, quaedam epistola quam, paucis diebus ante matrimonium, Henricus. suae promissae Ioannae Magnan scripserat. In qua vero ita legitur: "Je vous répète encore une fois que l'union que je contracte est purement conventionelle „. Insuper habetur reproductio photographica cuiusdam contracti sub die 1 maii 1895 initi inter Ioannam et Henricum, in quo apertissime declaratur nuptias conventionaliter tantum celebrari, atque coniuges matrimonialibus iuribus renunciare. Praeterea, pergit orator, intentio ficte nuptias celebrandi in ipso actu matrimonii perduravit; nam attenta aetate, atque morbo dñae Flon, haec mentis mutatio in coniugibus nequit rationaliter praesumi, imo contrarium praesumendum est. Ex testium declarationibus patet, contrahentes neque in actu sacramenti neque postea intentionem mu

tasse..

Probata vero nullitate matrimonii in casu ex capite simulationis, nonnulla addit patronus ad demonstrandum matrimonium non fuisse

consummatum. Et hoc praeter ipsos contrahentes, etiam innumeri testes confirmant.

Ex adverso vinculi defensor nititur probare validitatem matrimonii, atque indulgeri non posse dispensationem super matrimonio rato et non consummato. Praemittit ea quae ad germanam doctrinam circa simulatum matrimonialem consensum pertinent, et postea considerat an in casu rite probetur vel non simulatus consensus. Nam quae nobis enarrantur, urget orator, sunt eiusmodi, ut nonnisi romantica similitudine gaudere rectissime censeantur; adversarii vero validissimis argumentis assertiones suas probare deberent. Sed e contrario allata documenta et probationes inepta prorsus sunt. Hoc vero demonstrat ipse ex inconstantia modi, quo coniuges d'Osmoy assertam conventionem iudici enarrant, nam plures contradictiones, quae in coniugibus d'Osmoy adnotantur, demonstrant quam parum eis sit fidendum. Substinet Sacramenti vindex non consensum fuisse simulatum, sed conventionem. Re quidem vera, inquit, ut matrimonium inter Henricum et Ioannam celebraretur, argumentum (in hac re supremum) urgebat, nempe interesse, quia viri intererat hoc coniugium inire, quippe tunc temporis gravibus patrimonialibus angustiis pressus, ut ex actis liquet apertissime.

Aliis vero obiectionibus resolutis, vinculi defensor animadvertit tandem haud probatam haberi in casu non sequutam matrimonii consummationem, imo nec probari posse; quum exclusa probatione, ut dicunt, coarctatae, non maneat nisi confessio coniugum, in casu, suspectissima, nec non testimonium septimae manus, in casu, ob adiuncta prorsus vel fere prorsus ineptum.

Quare ad dubium:

"An sit standum vel recedendum a decisis in casu

S. Congregatio respondit:

"In decisis

III.

- AQUEN. IN GALLIIS.

Dispensationis matrimonii (Sub secreto).

S. Congregatio respondit: "Affirmative

IV.

PARISIEN. Dispensationis matrimonii (Sub secreto).

S. Congregatio respondit: " Affirmative

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

3760

I

VI. SYRACUSANA.

DISMEMBRATIONIS PAROECIAE

IN

Urbe Ragusa Syracusanae Archidioeceseos una tantum paroecia hactenus extat sub titulo S. Ioannis Baptistae, quae omnes cives, circiter triginta millia, amplectitur: inde studium incoeptum est novam erigendi paroeciam in ecclesia succursali "Ecce homo „. At in contrarias partes divisus est populus. Re in municipali consilio disceptata, ex quadraginta, uno et viginti consiliariis praesentibus, tres tantum, contrariis suffragiis, dismembrationem contradixerunt. Praeterea de dote constituenda actum est, et statutum fuit, in dotem attribui lib. annuas quingentas (500), easdemque veluti compensare summam pecuniae olim solutae titulo quartae funerariae modo aboletae.

Archiepiscopus voto municipii annuit et decreto 23 Aug. 1901 novam erexit paroeciam, eique oeconomum spiritualem nominavit adm. rev. Ioannem Scrofani.

Sed parochus S. Ioannis Baptistae, appellatione apud hanc Sacram Congregationem instaurata, contendit sententiam dismembrationis, quia deest dos, nullam esse, nam dos constitui debet ex bonis liberis, frugiferis, in perpetuum, ad parochum paroeciamque sufficientibus; dum lib. 500 a municipio adsignatae recensentur inter expensas arbitrarias, seu ad nutum revocabiles. Insuper huius summae erogationem Tutoria Auctoritas, vulgo La Giunta Provinciale Amministrativa non adprobavit. Praeterea deest domus paroecialis apud ecclesiam "Ecce Homo, ita ut parochus longe a paroecia morari cogatur, et civile gubernium non adprobavit divisionem paroeciae, adamussim quia dos pro novo parocho incerta et insufficiens est.

De causis canonicis ad dismembrationem paroeciarum requisitis actor, iuxta sententias Canonistarum, distantiam et magnum incommodum allegat. Et quoad distantiam sufficere duo milliaria, dum in casu nostro omnes domus in civitate " Ragusa non distant a paroecia S. Ioannis Baptistae plus quam milliarium, ut probatur sive ex charta topographica, sive ex attestatione quatuor peritorum.

Ne verbum quidem de magno incommodo adiungit, nam viae omnes sunt lapidibus stratae, aquaeductis munitae, fere semper planae absque ulla accedendi difficultate.

Nec vero ratio sufficiens dismembrationis potest esse numerus parochianorum, nam haec sola ratio nullum in iure habet valorem, et insuper frequentes sunt in Sicilia paroeciae populosiores,

quam illa civitatis Ragusa, in qua autem adsunt, praeter parochum, quindecim cappellani coadiutores et alii quadraginta quinque sacerdotes.

Tandem actor putat dismembrationem contrariam quoque esse maiestati atque decori Ecclesiae S. Ioannis Baptistae, quae nomine Cathedralis et Basilicae condecoratur et residentia esse deberet Archiepiscopi per plures menses in anno.

Ex adverso patronus, qui contendit sententiam Curiae Archiepiscopalis Syracusanae confirmandam esse, quaestionem sub duplici respectu considerat, iuris nempe et facti. Et quoad ius appellat ad decretalem Alexandri III" Ad audientiam nostram, lib. 3, Decret. Tit. 48, De Ecclesiis Aedificandis, et ad decretum Concilii Tridentini, cap. 4, sess. XXI, ex quibus desumitur duas esse causas dismembrationis distantiam nempe vel aliud impedimentum quo fideles non sine gravi incommodo ad Ecclesiam parochialem accedere possunt. Praeterea adnotat praecipere Concilium Tridentinum coadiutores adiungendos esse parocho, si populus numerosior sit, et absolute dismembrandam esse paroeciam si propter distantiam vel aliam difficultatem fideles difficillime ad paroeciam accedere possint. Et, iuxta doctorum sententiam, sufficit tantum numerus frequentior vel distantia, vel quaecumque alia difficultas accedendi, ad dismembrationem. Insuper, sequitur patronus, hodierna iurisprudentia quam maxime favit atque favet dismembrationibus paroeciarum non solum ob Ecclesiae necessitatem, sed etiam ob fidelium utilitatem tantum.

Ad factum vero quòd attinet, orator demonstrat: 1o causas canonicas adesse ut paroecia S. Ioannis Baptistae dividatur, nempe, ut ex documentis probatur, propter statum viarum atque distantiam; 2o Archiepiscopum iuxta ius divisionem peregisse, quia praeter dotem a civilibus moderatoribus constitutam, Ecclesia "Ecce Homo,, in qua nova paroecia constitueretur, annuos habet redditus, et quia remedium sussidiarium cappellanorum ex factis agnitum est omnino insufficiens.

Relate vero ad quasdam subscriptiones exhibitas contra novae paroeciae erectionem, adnotat patronus falsas vel dolo obtentas esse; dum autem exhibet subscriptiones 26 sacerdotum civitatis Ragusanae, qui enixe postulant confirmationem sententiae Archiepiscopalis. Insuper advertit non praetermittendum esse Ecclesiam S. Ioannis Baptistae non plusquam tria millia fidelium continere, et solemnitates iuris ab Archiepiscopo servatas esse in divisione, nempe consensum canonicorum, unanimiter obtentum, sententiam petitam a parocho S. Ioannis Bapt. et alia. Postremo advertit a die executionis decreti

divisionis (24 augusti 1901) semper omnia, ut Syndicus et Vicarius Foraneus testantur, bene processisse sine dissidiis, imo maxima cum populi laetitia atque utilitate.

Sacra Congregatio ad dubium:

“An sententia Curiae Archiepiscopalis Syracusanae sit confirmanda vel infirmanda in casu,,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CIVITA

VII. NULLIUS S. LUCIAE.

Iuris conferendi ordines seu dandi dimissorias.

CIVITAS "S. Lucia, iam ab anno 1206 ab imperatore Friderico II. auctoritate legati a latere in abbatiam nullius constituta est, et Abbati dicitur attributum esse ius conferendi SS. Ordines, si charactere episcopali insignito, secus dandi dimissorias ad quemcum. que Episcopum. Cum vero ex hoc graves abusus exoriri visi essent, viciniores Episcopi apud S. Sedem querelam moverunt, existimantes amplius rem tollerandam non esse, cum,.re perpensa, Abbati, cui titulus a S. Lucia ius dandi dimissorias non competat.

Advocatus Abbatis in primis contendit Tridentinam legem Sess. 23, cap. 10, De Ref., quae decernit Abbates aliosque intra fines alicuius dioecesis consistentes, etiamsi nullius dioecesis vel exempti dicantur, nullum ius habere ordines conferendi ac dimissorias concedendi, non afficere Abbatiam S. Luciae, quippe non intra fines alicuius dioecesis consistit, sed est vere nullius et extra fines cuiuscumque dioecesis.

Deinde praesumit patronus in casu immemorabilem consuetudinem haberi, quia septem abhinc saeculis semper Abbas S. Luciae dimissorias dedit. Insuper infert Abbatem semper privilegio ordinandi in sacris, si Episcopus, vel dimissorias ad quemcumque episcopum dandi, polluisse, nam hoc latissime probatur privilegiis Cappellaniis maioribus Siciliae Regum a RR. PP. concessis. Et sane Abbatia S. Luciae est nullius et Cappella Regia, nam hoc honore eam cohonestavit Fridericus II. Imp. auctoritate Legati a latere pollens; ita ut abbas exerceat iurisdictionem maioribus Cappellanis concessam, etiam concordato inter Pium VII. et Ferdinandum I. inito confirmatam. Praeterea non desunt attestationes episcoporum viciniorum de collatis ordinibus vi dimissorialium ab abbatibus

« ÖncekiDevam »