Sayfadaki görseller
PDF
ePub

suetudines sacerdotali munere digne fungi; c) fidelissime populum suum custodire, quae animarum salutem impediunt, quantum liceat,

removere.

Ut pastoralis cura optime agatur, requiruntur: 1. pastoris in parochiae territorio praesentia: II. diligens sui populi notitia; III. concors pastorum opera sub pastorum Principe.

I. Quia pastor proxime est parochiae auctor et moderator, ex iure naturae et divino et Ecclesiae legibus, ad populum docendum et divina ipsi praebenda subsidia, praecipuum est residendi debitum, quod per se ipse solvere tenetur. Nec desidiosa haec commoratio, sed, quantum liceat, actuosa esse debet diem noctemque, praesertim quum frequentes infirmantur, continuanda. Brevis tamen, identidem ex aequa Episcopo probata causa, subsidioque opportune suffecto, permittitur absentia; imo, si christiana caritas, urgens necessitas, debita obedientia, evidens Ecclesiae vel rei publicae utilitas id exigant, praeter duos menses, dummodo absque ullo gregis detrimento, abesse licet.

II. Pastor, populi sui formator morum et magister, oves suas cognoscat necesse est earumque, quas ingenii facultates, quos errores, quae vitia vel malas consuetudines, quos malorum fontes, eaque omnia inquirat quae, ceteris missis, animarum curae prodesse videantur.

III. Ut animarum curam Dei favor comitetur, necesse est ut qui una cum pastore operantur fraterna inter se unanimitate idem sapiant. Puriora enim conata et proposita, fervidius bene faciendi stu dium detrimentum potius inferunt, ubi pax et concordia desiderantur. Quod non intelligas velim de externa et pene pedissequa similitudine, sed potius iuxta praeclarum illud S. Augustini: “ In necessariis unitas, in dubiis libertas, in omnibus caritas.

Utilis denique animarum cura esse tantum potest in disciplinae sanctitate, qua proprium parochum Christi fidelis veretur, parochi Episcopo parent et obediunt, Episcopi una cum Summo Pontifice sentiunt, hic denique, visibile unitatis vinculum, omnes amplectitur et, pro Christo pastorum Principe, ad omnes legatione fungitur.

Sac. H. RoCCABRUNA.

ཌ་

BIBLIOGRAPHIA

I.

Storia della Chiesa del Dott. FRANCESCO SAVERIO FUNK.

Prima

traduzione italiana del Sac. Dott. Perciballi dalla IV tedesca riveduta e approvata dall'A. Vol. I.

tificia di Fed. Pustet.

[ocr errors]

Roma Libreria Pon

Manuale hoc Historiae Ecclesiasticae praeclari auctoris notissimi operis, cui titulus" Patres Apostolici, eximii Doct. Francisci Xaverii Funk in universitate Tubingae theologiam docentis, universim infra meliora compendia scholarum usui accomodata absque dubio retinetur, utpote historicorum studiorum exigentiis omnino respondens. Quare huius operis italica translatio, quae illud italicorum discentium comodati aptatum redderet, vivo desiderio expectabatur, eo magis, quia translatio gallica R. D. Hemmer iam pluries edita textum in sua genuina integritate non praebet, imo etiam quam plurimas variationes ac interpolationes omnino personales multis in locis continet. Gratum proinde mihi est publicae rationis reddere editorem Frid. Pustet hoc volumine huius pretiosi manualis primam partem, ab auctore in italica veste approbatam, per R. D. Petrum Perciballi obductam nuper edidisse.

Praeclarus A. ecclesiasticam historiam in quatuor epochas dividit, quarum unamquamque in duas vel plures periodos distribuit. Quas clarissimus Funk separatim pertractat, et primum synoptico examine praecipuorum eventuum, dein specialibus capitibus completam et progressivam evolutionem Ecclesiae in dogmate, cultu, hierarchia, constitutione, relationibus cum societate civili, nec non oppugnationibus cum eadem vel cum variis et multiplicibus sectis sive haereticis sive schismaticis attento studio prosequitur, quin opera et scriptores ecclesiasticos negligat qui de his, quae ad has quaestiones se referunt, scripserunt. Cunctis capitibus denique copiosam et accuratam bibliographiam addit fontium, quibus notitias et documenta attingit. Primam epocam, circa primitivam societatem christianam, rapido examine percurrit et in ea luciditatem et diligentiam, qua omnia etiam minima adiuncta circa originem nostrae religionis complectitur, sum admiratus. Hoc enim magni momenti est. Et revera saepe in caeteris manualibus haec adiuncta generaliter neglecta sunt, dum quae vel ad medium vel ad

modernum aevum attinent multo magis diffuse tractata reperiuntur. Facta autem et documenta circa originem Ecclesiae, verum et unicum fundamentum non solum historicorum, sed etiam aliorum stu diorum religioni pertinentium, absolute constituunt. Competentiae tandem et eruditionis in hac materia solemne praebent testimonium quamplurima ac magni ponderis opera et monographiae de variis ac specialibus partibus ecclesiasticae historiae iam diu edita. Qua propter absque ullo timore errandi, hoc compendium Doct. Funk ceteris sive italicis sive exteris praeferendum existimo: sed de hoc iterum ac diffusius loquar cum alterum volumen adhuc sub praelo, in lucem prodibit.

II.

P. ZANECCHIA O. P. Scriptor Sacer sub divina inspiratione, iuxta sententiam Card. Franzelin Responsio ad P. von Kasteren S. J. L. 2. Romae Apud Frid. Pustet bibliopolam Pon tificalem.

[ocr errors]

Clarus Auctor huius operis, iam notus per librum: Divina in spiratio SS. Scripturarum ad mentem S. Thomae Aquinatis, in recenti hac publicatione, ad P. von Kasteren respondendo, ostendit omnes fere difficultates circa veracitatem accurationemque sacrorum scriptorum propositas ex obscuro vel erroneo conceptu divinae inspirationis ortum habuisse. Inde necessitas patet perveniendi ad propriam atque claram inspirativi charismatis ideam. Ad hunc finem obtinendum antiquus Regens Collegii S. Thomae Aquinatis de Urbe in primis validis rationibus reiicit methodum, ab Emo Franzelin in ductam, simulque ostendit qua via ad proprium inspirationis conceptum assequendum incedi debeat. Hunc conceptum deinde magis actu in hagiographo examinando, determinat ac exponit effectus omnes, quos divinus inspirationis influxus producit in actionibus mentis, voluntatis, et executivarum potentiarum scriptoris sacri, nec non om nes illos, qui in Scriptura ab eo exarata redundant. Hoc logico exa mine Auctor demum patefacit quomodo reapse ab obscuro erroneoque inspirationis conceptu quam plures biblicae difficultates prove. niant. Opus P. Zanecchia, licet parvae molis sit, magnum tamen argumentorum pondus continet, et quamvis in aliquo ab eo dissentiri possit, fatendum tamen est ipsum fere in omnibus tali claritate evidentiaque mentem lectoris devincere, ut ad consentiendum cum ipso omnino impellat.

[graphic][merged small]

ARPINETI, in clivo Lepinorum montium, praecipueque in radice montis Caprei positi, Anagninae dioeceseos die 10 martii anni 1810 lucem vidit

JOACHIM, VINCENTIUS PECCI.

Eius parentes fuerunt Ludovicus Pecci, vir singulari pietate ac charitate in pauperes, et Anna Maria Prosperi Buzzi ab oppido Cora.

Gens Peccia ex antiqua nobilitate clarissima, semper ingenio ac pietate coruscans, non solum patriae, sed etiam Ecclesiae viros praeclaros saepe saepius dedit; nam ex ea Petrus et Margarita ad altarium honores, Beatorum titulo, evecti ortum duxerunt. Originem ex civitate Senensi

trahit, in qua particeps fere semper civilis gubernii fuit, cuique vero omni tempore optima magnique ponderis dedit opera.

Initio vix saeculi xvi, relicta Sena, una cum filiis Benevenuto et Dominico, Antonius Pecci, qui iam legati munere suae Reipublicae ad Clementem Pp. VII functus erat, ob civiles forsan perturbationes, quae serio tunc temporis Senensem Rempublicam cruciabant, Carpinetum, castrum Pontificiae ditioni subiectum, fere exul adivit, ibique ipsam domum, in qua postea Ioachim natus est, praediaque adeptus est, novamque familiam constituit.

Ioachim puer, quem Vincentium quoque appellabant, usque ad octavum aetatis suae annum domi moratus est, et anno 1818 cum fratre Ioseph, natu maiore, Viterbium missus, patribus Soc. Ies. instituendus commissus est.

Quaedam adnotationes cuidam pedestri carmini appositae, in quo Ioachim Cardinalis Pecci praecipua suae vitae facta commemorat, quas ex italico sermone in latinum ad literam versas referimus, pretiosissimam LEONIS XIII autobiographiam constituunt.

"Matre orbatus, anno 1824 apud avunculum Romae in palatio marchionis Muti, postea vero in Academia nobilium Ecclesiasticorum moratus est.

"Magistros habuit in Lyceo Gregoriano Philosophiae et Theologiae P. Franciscum Manera S. I., virum ingenio doctrinaque praecla rum, aliosque patres clarissimos, Andream Carafa, Ioannem Baptistam Pianciani, Antonium Ferrarini, Ioannem Perrone, Bizzi, Antonium Kolmann, et alios. Ioseph Antonius Sala, cardinalis magnificentissimus, eum adolescentem peculiari amore dilexit, atque prudentibus consiliis monitisque iuvit. Laurea doctorali cohonestatus, statim ac sacerdotio ⚫ initiatus fuit, a Gregorio Pp. XVI f. r. inter Praelatos domesticos Pontificiae domus adlectus est anno 1837, exindeque provinciis Beneventanae ac Perusinae praepositus est.

"In consistorio diei 27 ianuarii anni 1842 Archiepiscopus Damiaten. electus, legatus Apostolicae Sedis ad Regem Belgicum missus est. "Anno 1846 a Summo Pontifice Gregorio XVI in consistorio diei 19 Ianuarii ad Sedem Episcopalem Perusinam promotus est. "Anno 1853 die 19 decembris Cardinalis S. R. E. a Pio IX f. r. renunciatus est titulo S. Crysogoni

Per sex circiter annos Viterbii manens prima studia rhetoricae absolvit, et quum anno 1824 Leo XII iterum Archigymnasium Collegii Romani aperuit ac patribus S. I. commisit, inter discipulos Ioachim cum fratre Ioseph quoque adnumeratus est. Hic philosophicis disciplinis singulari laude eoque progressu dedit operam, ut ei publice theses propugnandi commissum fuit munus; quem

« ÖncekiDevam »