Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cramentis recipiendis servare decet, in Eucharistia sub gravi praecipitur.

7. Ut valeant sacramenta, ut licite et digne conferantur, idoneus et dignus sit minister potestatemque habeat necesse est. Qualitates, quae in ministro, ut sacramenta valeant, requiruntur, pro sacramentorum varietate sunt diversae. In universum intentio requiritur id faciendi quod facit Ecclesia; ritus, nempe ad sacramentorum naturam pertinentes non coacte, serio, non iocose, non dolose, non ficte aut ex contemptu, saltem externe, ut Christi et Ecclesiae opus, etsi non credat, adhibeat. Sin vero interne certam non faciendi quod Ecclesia facit gerit voluntatem, etsi externos omnes adhibeat ritus dubium est utrum sacramentum valeat, proinde sub conditione iterandum. Intentio ministri sufficit sit virtualis; habitualis, quae humanum non constituit actum, non valet. Ad haec ut digne impertiantur sacramenta requiritur: a) gratia sanctificans; b) ut subiectis ministrentur quae digna et idonea probata sunt; c) rituum devota et attenta observantia. Ius et potestas sacramenta ordinario vel extraordinario iure ministrandi universe a Christo et Ecclesia derivatur.

8. Excepta Eucharistia nemo sibimetipsi sacramentum ministrare valet. Qui autem materiam adhibet ipse formae verba proferre debet. Nunquam conficere licet sacramentum nullum, scienter et voluntarie, ex defectu conditionum ad naturam pertinentinentium quod est simulare. Tutior in sacramentis sententia semper est sequenda; at quia sacramenta propter homines sunt instituta, necessitate cogente, probabili ex sententia subiecto favere licet.

Sac. H. RoCCABRUNA,

BIBLIOGRAPHIA

Bibliotheca Sanctorum Patrum Theologiae Tironibus et universo Clero accomodata. Romae, ex Officina Typographica Forzani et Socii.

--

Cum hac aetate maximi aestimentur investigationes, quae methodo historica de christiana religione instituuntur, necesse est ut quotquot ad clericalem ordinem pertinent, pari certamine cum adversariis congredientes, theologicas disciplinas philosophiae simul et eruditionis auxilio impense excolant. Quod probe novit beatis

simus Pater Leo XIII, qui postquam philosophiam ad genuinos Angelici Doctoris fontes reduxit, totis viribus conatus est, ut inter catholicos viros studia historica et biblica, quae apud exteras gentes praesertim florent, promoverentur. Ad hoc consilium efficiendum quantum conferant opera Patrum Ecclesiae, nemo est qui ignoret; quapropter optimum factum iudicavit Iosephus Vizzini, Magister sacrae Theologiae in Pontificio Seminario Romano, ut praecipua tum Orientalis tum Occidentalis Ecclesiae documenta, quae in magnis collectionibus inserta, haud facile ad manus clericorum perveniunt, in sua Bibliotheca Sanctorum Patrum typis evulgaret. Plures Eminentissimi Patres, inter quos Marianum Rampolla, Petrum Respighi, Iosephum Vives y Tuto commemorasse iuvat, coeptis benigne foventes animum addiderunt, atque ipse beatissimus Pater Leo XIII, Apostolica benedictione primordia operis auspicatus est. Neque defuerunt virorum eruditorum incitamenta; nam ephemerides omnes, quae in Italia, in Germania, in Gallia, in Anglia, in Hispania, in Lusitania novam "Bibliothecam,, nunciarunt, praeclaras ei laudes tribuerunt; in primis Angelus De Santi S. I., qui in criticis suis adnotationibus diversa iudicia simul colligens, alumnis sacrorum, sacerdotibus, Episcopis denique vehementer eam commendavit. Qui sane consensus unanimis post annum, quo plura edita sunt scripta sive Patrum Apostolicorum, sive Scriptorum Latinorum, qui ante Concilium Nicaenum exsiterunt, auctoritate Pontificis Maximi roboratus est, cum Epistolam misit ad "Bibliothecae, Moderatorem, qua studium sanctorum Ecclesiae Patrum commendavit ipsamque “ Bibliothecam, laudibus exornavit. Quae cum ita se habeant, Moderatori Bibliothecae Sanctorum Patrum, quam ceteris huius generis collectionibus praestare viri doctissimi dicere non dubitarunt, enixe exoptamus, ut ab omnibus clericis eximia opera Patrum, in bonum Ecclesiae adhibeantur.

Bibliotheca Sanctorum Fatrum in quinque series distribuitur:

I. Patres Apostolici; II. Scriptores graeci Antenicaeni; III. Scriptores latini Antenicaeni; IV. Scriptores graeci Postnicaeni; V. Scriptores latini Postnicaeni.

Singulis annis octo prodibunt volumina. Singula 200-250 circiter paginis constabunt. Typi et papyrus sunt omnium iudicio excellentissima. Gratum nobis est lectoribus pretia sive subnotationis, sive singulorum voluminum indicare. Pro adsociatis quodlibet volumen venit Lib. ital. 2,50; pro aliis, qui separatim emerint, Lib. ital. 3, praeter expensas expeditionis.

I. A.

[graphic][merged small]

ELECTUS DIE IV AUGUSTI - CORONATUS DIE IX AUGUSTI ANNO MDCCCCIII

[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Occidit, inclamant, solio deiectus, in ipso
Carcere, in aerumnis occidit, ecce, Leo.

Spes insana! Leo alter adest, qui sacra volentes
Iura dat in populos, imperiumque tenet ».

H

AEC ipse Pontifex Leo XIII, nuper a gubernaculo mysticae navis ad coelum profectus, praesaga mente scribebat.

Re quidem vera en Leo adest alter, qui Pius Decimus nomen habet; adhuc in auribus Romanorum resonant verba ab Emo ac Rmo D. Cardinali Aloisio Macchi, nitida voce et maxima cum gravitate prolata, hora XII diei 4 Augusti elapsi mensis in peristylo aulae superioris porticus SS. Basilicae Vaticanae: Annuntio vobis gaudium magnum: habemus Papam Eminentissimum ac Reverendissimum Dominum IOSEPHUM Sarto, qui sibi nomen imposuit: « PIUS DECIMUS..

Statimque novus Pontifex PIUS X Apostolicam bene. dictionem populo Basilicam S. Petri stipanti impertiri dignatur. Ad triginta millia hominum, phrenetice novo Pastori plaudentia, acclamationes ad sidera tollunt cum Pius verba benedictionis protulit.

* Eo libentius has de Novi Pontificis P PP. X. vita ponimus adnotationes, quia indicibili cum gaudio Directionis unus ex primis huius ephe meridis subnotatoribus fuit E.mus ac R.mus D. Cardinalis Sarto, Venetia rum Patriarcha. Quod quidem accipere non dubitamus in signum honoris ac benevolentiae erga Ephemeridem ipsam eiusque Directionem, augurii quidem et benedictionis erga ceteros subnotatores. Idem Summus Pontifex concedere dignatus est, ut effigies Eius venerata modo quodam peculiari photographice retraheretur in usum exclusive proprium Domus editricis Pustet; hanc specialem reproductionem in fronte huius fasciculi ponere bonum et decorum est. (D. Q.)

Nondum fulgor triumphalis occasus incliti Leonis evanuit, et iam fulgidissime sol oritur novus. Solemnis eventus nuncium ad instar fulguris Italiam pervadit, Europam totumque implet orbem, corda movet gentium omnium, quae indicibili cum expectatione ad Vaticanum respiciunt.

Pius X, sed usque nunc Ioseph Sarto, humili genere natus est Riese, in tarvisino oppido. Eiusdem parentibus agris colendis deditis, admodum iuvenis Ioseph, auxilio et ope Emi Cardinalis Monico, postquam grammaticae rudimenta in patrio oppido didicerat, Tarvisinum Seminarium adivit litterarum curriculum expleturus. Ibique annis 1851 et 1852 priores humanitatis cursus perficiens, prima retulit praemia.

Etiam primus inter alumnos renuntiatus est ab anno 1853 ad 1858, quo tempore sacrae theologiae cursus in Patavino Seminario emensus est, inter cundiscipulos enume. rans Petrum Zamburlini, nunc utinensem archiepiscopum, Iosephum Callegari, patavinum episcopum.

Sacerdotio initiatus est die 18 Septembris 1858 in eodem Patavino Seminario. Quamvis admodum iuveni, eidem paroecia administranda traditur Tomboli, in tarvisinae dioecesis oppido, atque anno 1867 parochus eligitur Salzani praestantissimae inter dioecesanas paroecias. Hoc ministerio fungens Rev. D. Ioseph Sarto admirabile habuit exercitium apostolici sui zeli atque virtutum.

Nondum ex animo incolarum discessit memoria optimi parochi, qui numquam aures miserationi clausit, semper miseriis proximorum levare paratus, dolores lenire, damna vitare. Tarvisinum Episcopum non fugit fama peculiarium animi virtutum salzanensis parochi; quapropter a. 1875 canonicum eum nominavit Ecclesiae cathedralis tarvisinae ac dein capituli primicerium.

Ex hoc quidem momento rapidum fuit canonici Sarto curriculum. Cancellarius episcopalis electus, in seminario pietatis etiam magisterium gessit, exercuit prosynodalem censuram, quibus postea additum est ecclesiastici tribunalis iudicium, atque, sede vacante, vicarii capitularis munus, quibus omnium cum laude perfunctus est. Quolibet in munere egregia attulit argumenta ingenii versatilis, praestantis doctrinae,

« ÖncekiDevam »