Sayfadaki görseller
PDF
ePub

S. Luciae datarum, qui inter alia etiam obtinuerunt ius visitandi dioecesim, synodum celebrandi, dispensandi super interstitiis; quae praesumuntur disiuncta a iure dandi dimissorias non fuisse.

Demum ostendit abolita dici non posse praefata privilegia Const. Apost. "Suprema „ Pii IX. a. 1864, et si satis probata ex dictis antiqua privilegii possessio non videatur, a Beatissimo Patre novam privilegii concessionem petit.

Ex adverso Archiepiscopus Messanensis, cuius sententia exquisita est, confutat rationes a patrono abbatis expositas, et contendit hanc abbatiam frui non posse privilegiis Const. " Convenit, et motu proprio "Cum alias, Benedicti XIV. concessis Regiae Cappellae Neapolis, haec enim extensa fuere per rescriptum Secr. Memorialium diei 5 ianuarii 1754 tantum Regiis Cappellis locorum Portici et Caserta nec consuetudinem abbatem invocare posse, quia ex documentis a Vicario Capitulari allatis patet solum quatuor ordinationes vi dimissorialium ab abbate conces sarum ab anno 1652 ad an. 1847, factas fuisse.

Insuper putat Archiepiscopus quaecumque iura ablata esse post Litteram Apostolicam Pii IX. Suprema; qua, ob mutatas conditiones temporum rerumque, S. Sedes revocavit et abolevit concessiones alias factas; refert genuinam, authenticam interpretationem citati Tridentini Decreti ex parte ipsius S. Conc. Congregationis, quae declaravit hoc decretum comprehendere non solum Abbates utcumque exemptos, verum etiam qui nullius dioecesis esse dicuntur, quales sunt habentes territorium separatum. Vid. Fagnanum, Card. Petra, etc.

Adnotat vero non deesse abbates praeditos privilegio dimissorias ad ordines suscipiendos suis subditis dandi, sed hoc privilegium non nititur qualitati nullius, est enim specialis concessio a Sede apostolica obtenta.

Confirmat praefatam interpretationem ipsis verbis Card. Petra necnon quadam decisione S. C. Concilii anni 1602, quae cum aliis numero pluribus refert laudatus Petra.

Tandem advertit privilegium, ab auctoritate Regis Siciliae ut Legati a latere, et hoc vi Legatiae seu Monarchiae Siciliae, omnino infirmum esse, quia, pluribus exortis abusibus sub praetextu exercitii huius potestatis, numquam destiterunt RR. Pontifices a condemnanda hac usurpata potestate.

Et quia Abbas S. Luciae sibi attribuit titulum Cappellani Regii ac consequentes immunitates, praestat animadvertere, ut docet Bouix de Episcopo, (tom. I, pag. 519 seq.) eiusmodi Cappellanos Re

gios aliquando ex speciali praerogativa haberi ut Praelatos vere nullius, eisdemque applicanda esse ea quae, ex iure communi, constituta sunt de Praelatis vere nullius.

Itaque propositis dubiis:

I. An constet de iure Abbatis S. Luciae conferendi ordines aut dandi dimissorias in casu.

Et quatenus negative.

II. An sit locus concessioni eiusmodi privilegii in casu.

S. Congregatio respondendum censuit:

Ad I. Negative.

Ad II. Affirmative, ex speciali gratia favore hodierni Praelati facto verbo cum SSmo.

S. CONGREGATIO INDICIS

SACRA

Decretum prohibitionis librorum.

Feria V. die 5 martii 1903.

ACRA Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a Sanctissimo Domino nostro Leone Papa XIII Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi, ac permissioni in universa christiana repubblica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 5 martii 1903, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera:

FERDINAND BUISSON.

La religion, la morale et la science: leur con

flit dans l'éducation contemporaine. Paris, Fischbacher, 1901. JULES PAYOT. - De la croyance. Paris, Félix Alcan, 1896. JULES PAYOT. Avant d'entrer dans la vie. Aux instituteurs et aux institutrices, conseils et directions pratiques. Paris, Armand Colin, 1901.

P. SIFFLET. Cours lucide et raisonne de doctrine chrétienne. Les sept mistères chrétienne: Trinité, Péché originel, Incarnation, Redemption, Eucharistie, Resurrection des corps, Eternité, Souffrance aux regard de la nature, de la raison et de l'irreligion. Lyon, Librairie S. Augustin et Librairie Delhomme et Briguet.

Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis

Quibus Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per me infrascriptum Secretarium relatis, Sanctitas sua decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem, etc. Datum Romae die 30 martii 1903.

L. S.

ANDREAS Card. STEINHUBER, Praefectus.

Fr. THOMAS ESSER, Ord. Praed., a Secretis. Die 1 Aprilis 1903 ego infrascriptus Mag. Cursorum testor supradictum decretum affixum et publicatum fuisse in Urbe.

Nota.

VINCENTIUS BENAGLIA, Mag. Curs.

Quum editio altera Indicis librorum prohibitorum edita anno 1901, praeter novissimum decretum superius allatum, desit tantum altero diei 19 augusti elapsi anni 1902, hoc quoque referre optimum putamus, fere ad perfectionem eiusdem Indicis.

Feria III. die 19 augusti 1902.

ACRA Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum San

Sectae Romanae Ecclesiae Cardinalium a Sanctissimo Domino nostro Leone Papa XIII Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae eorumdemque proscriptioni, expurgationi, ac permissioni in universa christiana republica praepositorum et delegatorum, habita in Palatio Apostolico Vaticano die 19 augusti 1902, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera: PRESBYTER LUCENSIS. L'Antichità intorno all'elezione dei sacri Pastori. Lucca, tip. del Serchio, 1902.

ZINO ZINI. Il pentimento e la morale ascetica. Torino, fratelli Bocca

1902.

Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in indice librorum vetitorum indictis.

IULIUS BOIS, HERMANNUS SCHELL, AEMILIUS COMBE, IOSEPHUS MÜLLER, FRANC. REGIS PLANCHET ET CAMILLUS QUIÉVREUX decretis S. Congregationis, editis 21 Aug. 1896, 15 Dec. 1898 et 7 Iun. 1901, quibus eorum quidam libri notati et in Indicem librorum prohibitorum inserti sunt, laudabiliter se subiecerunt.

Quibus Sanctissimo Domino, nostro Leoni Papae XIII per me infrascriptum Secretarium relatis, Sanctitas sua decretum probavit et promulgari praecepit. In quorum fidem, etc.

Datum Romae die 19 augusti 1902.

L. S.

ANDREAS Card. STEINHUBER, Praefectus.

F. THOMAS ESSER, Ord. Praed., a Secretis.

Die 20 augusti 1902 ego infrascriptus Mag. Cursorum testor supradictum decretum affixum et publicatum fuisse in Urbe.

VINCENTIUS BENAGLIA, Mag. Curs.

SS. RITUUM CONGREGATIO

*

I.

ROMANA.

Statuitur « Postcommunio » Ss. Martyrum Perpetuae et Felicitatis pro die VII Martii proximi anni 1904.

[ocr errors]

[ODIERNUS Ordinator Calendarii ad usum Cleri Romani sequens dubium SS. Rituum Congregationi pro opportuna solutione humiliter proposuit; nimirum: Anno 1904 proxime venturo, die 7 Martii, occurrit festum S. Thomae de Aquino cum Comm. Feriae II post Dominicam III Quadragesimae ac SS. Martyrum Perpetuae ac Felicitatis. Cum vero Postcommunio feriae et SS. Martyrum sit eadem, et iuxta Rubricas Postcommunio earumdem SS. Martyrum sit mutanda, quaeritur: Unde sumi debeat?

Et Sacra Rituum Congregatio ad relationem subscripti Secretarii, audito voto Commissionis Liturgicae, respondendum censuit : Sumatur in casu Postcommunio de Missa plurimorum Martyrum Salus autem. Ubi autem in Festo duplici vel semiduplici SS. Martyrum Perpetuae et Felicitatis mutanda sit Postcommunio Feriae, sumatur Postcommunio Feriae proxime sequentis. Atque ita rescripsit. Die 19 Februarii 1903.

L. S.

S. Card. CRETONI, Praef.

†D. PANICI, Archiep. Laodicen., Secret.

* Praeterea die 21 aprilis in Palatio Apostolico Vaticano habita est Congregatio ordinaria SS. Rituum, de qua vide Chronicam.

II. An benedictio domorum in Sabbato Sancto anticipari possit.

в hodierno Parocho loci N., dioeceseos N., nuper sequentia postulata huic S. Congregationi subiecta sunt, nempe :

[ocr errors]

1o. An ob extensionem paroeciae benedictio domorum in Sabbato Sancto fieri valeat horis vespertinis Feriae VI in Parasceve? 2o. Et quatenus negative, an in casu obtineri possit indul

tum?

3o. An benedictio domorum in Sabbato Sancto sit de iuribus parochialibus?

Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, audito etiam voto Commissionis Liturgicae, respondendum censuit :

"

Negative ad I et ad II iuxta Decretum 3645 " Isclana „ 20 novembris 1885, ad II et in casu benedictio domorum poterit fieri durante haebdomada octavae Pascatis.

[blocks in formation]

D. PANICI, Archiep. Laodicen., Secret.

N. B. Iam alias, ut indigitat allatum rescriptum, SS. Rituum Congregatio super hac quaestione rescripsit; nam parochus ecclesiae sub titulo SS. Cordis Iesu et S. Mariae Magdalenae Poenitentis loci vulgo << Casamicciola », Isclanae dioeceseos, anno 1895 quaesivit « an ob paroeciae extensionem Parochus possit benedictionem domorum, quae fieri solet in Sabbato Sancto anticipari iam inde a quarta Dominica Quadragesimae cum aqua de more solito benedicta »; et S. Congregatio reposuit: « Benedictio domorum in casu fieri nequit ante Sabbatum Sanctum; poterit vero fieri durante hebdomada Octavae Paschalis ».

Sic novum rescriptum vetus confirmat non solum, sed perficit, statuit enim in casu nullum indultum obtineri posse.

[merged small][ocr errors][merged small]

Quo statuitur ut Litaniis Lauretanis post praeconium: "Mater Admirabilis adiiciatur alterum: " Mater boni consilii, ora pro nobis

E

999

[ocr errors]

x quo Beatissima Virgo Maria Spiritus Sancti gratia plena Eiusque luminis splendore illustrata, aeternum Dei consilium atque incarnati Verbi mysterium omni mentis et cordis obsequio atque affectu suscepit, Dei genitrix effecta, etiam Mater boni consilii me

« ÖncekiDevam »