Sayfadaki görseller
PDF
ePub

THEOLOGIAE PASTORALIS EXCERPTA

De Eucharistiae sacramento.

1. Eucharistia est sacramentum quod sub specie panis et vini lesu Christi Corpus et Sanguinis recipitur.

Materia (sensibilis) sunt panis et vini species, qua Corpus et Sanguinem I. Christi ne duw indicant, continent. Hodie sacerdos tantum in Missa sub utraque specie communicatur; ceteri autem sub specie tantum panis. Forma sunt verba quae Sacerdos, dum materiam communicanti praebet, pronunciat: Corpus Domini Nostri Iesu Christi custodiat animam tuam in vitam aeternam. Amen. vel accipe etc. S. Eucharistia sanis in Missa vel extra illam uti communio datur, morituris uti viaticum.

2. Diem noctemque, si necessitas urgeat, sed quantum potest. diurnis, matutinis praesertim horis, viaticum ad infirmos defertur. In ecclesiis vero, absque S. Sedis privilegio, a meridie ad auroram usque sequentis diei ne in Nativitate quidem Dominí, Eucharistia dari licet; vetita est etiam a celebrata Missa in coena Domini ad Sacerdotis communionem in Missa Sabbati sancti.

4. In necessitate Viaticum ubique defertur, sed communio in pubblicis tantum ecclesiis et oratoriis permittitur et, Episcopo concedente, etiam in privatis oratoriis, sed tantum in Missa. Laici (viris, quantum fieri potest, a mulieribus separatis) pro S. Synaxi accedunt ad clastros linteo (antiquis Domenicale) contestos genu flexi; clerici vero et regulares qui sub Superiore una simul vivunt ad altaris gradus; sanctimoniales autem foeminae prius quam laici ad propriam fenestellam; Magistratus denique qui propriis sint induti insignibus feria V in coena Domini ad altaris gradus admittuntur.

Eucharistia quae, exceptis primis Ecclesiae temporibus domi a sacerdotibus imo, imperatoribus dire in christianum populum saevientibus, a fidelibus, ut pro devotione et agonis necessitate sumerent, servabatur. Sed, intermissis persecutionibus, ne consuetudine debita Christo reverentia infirmaretur, in sacrario iam ante primam Niceae concilium (315) asservari coepit. In praesentia restrictissimo iure in ecclesiis cathedralibus et parochialibus et in iis, ad quas actu cura adnectitur parochialis, et claustralibus asservanda est. In iis autem quae parochiales non sunt (ecclesia congregatio

num laicalium, nosocomiorum, collegiatarum, publica oratoria) ex Episcopi licentia ad tempus, ex apostolica venia vel ex immemorabili (centum annorum) consuetudine perpetuo asservari licet.

SS. Eucharistiae Sacramentum asservandum est uno tantum in loco cuiuscumque ecclesiae in qua custodiri debet, potest aut solet; sed in solemni SS. Sacramenti expositione in altero pro communicaturis altare praeconsecratae particulae sunt asservandae. Tabernaculum SS. Sacramenti in cathedralibus et collegiatis non debet esse in altari maiore propter functiones pontificales quae fiunt versis renibus ad altare; in parochialibus vero et regularibus ecclesiis debet esse in altari maiore regulariter tanquam digniore. Altare in quo SS. Eucharistia reconditur lampade perpetuo collucente et magis quam cetera exornari oportet.

Eucharisticae species, quae pro communione et viatico vel pro adoratione servantur frequenter renovandae sunt et pyxides purificandae. Ipsae enim brevi putrescent et inde Sacramentum quod ex divino praecepto iugiter in Ecclesia asservandum est et cuius praesentia a consecratis speciebus pendet, cessaret si nova conse cratione aliis identidem veteres non sufficerentur.

Nec putredinis periculum et inde sacramentalis I. Christi praesentiae cessatio, sed debita erga tantum Sacramentum reverentia, ut frequens eius materia renovetur, suadet. Accidentia enim quibus D. Iesus nobiscum communicatur et divina tantum servantur potentia etsi non propria ab Ipso tamen corpori suo assumpta sunt. Hinc ne sub indignis vetustate speciebus, quae nobis ipsis sor derent, Salvatoris corpus contineatur summa est adhibenda diligentia. Optimo ergo iure" Sanctissimae, " inquit rit. rom., "Eucharistiae particulas frequenter (coerem. Episc." Saltem semel in hebdomada) renovabit, (parochus). Cui SS. RR. Congr., provin cialia concilia, dioecesanae synodus concinunt stricte et rigorosa particulas consecratas toties renovari praescribentes quoties pro locorum conditione ut omne corruptionis periculum sollicite aver tatur necessarium sit, nullibi ultra mensem differri permittentes. Sed, quia, quo maior loci siccitas, eo serior specierum corruptio, si materiae renovationem ibidem in alterum vel tertium diem differre grave non foret, huiusmodi in uda ecclesia dilatio lethalis evaderet sacramenti profanatio.

Ne vero lex particulas frequenter renovandi impie frustretur, sufficiendae recentes sint oportet, et quoties hae consecrantur toties veteres cum fragmentis quae pyxidi vel lunulae forte adhereant consumandae sunt et sacra vasa diligentissime detergenda.

Sac. H. RocCABRUNA.

BIBLIOGRAPHIA

I.

MELATA BENEDICTUS. Antistes Urbanus.

De Potestate qua matri

monium regitur et de Iure Matrimoniali civili apud praecipuas nationes. L. 2. Romae apud Librariam Pontificiam Frid. Pustet.

[ocr errors]

Quamvis potestas civilis nullum habeat ius leges ferendi circa essentialia matrimonii christiani, quod, ad dignitatem sacramenti evectum, unice Ecclesiae potestati subest, tamen de facto, praesertim inde a fine saeculi XVIII, potestas civilis in pluribus nationibus ius sibi usurpavit leges ferendi, non solum quoad accidentalia, sed etiam quoad ipsa matrimonii essentialia. Ex quo factum est ut modo in pluribus nationibus, excluso iure matrimoniali ecclesiactico, unice vigeat ius matrimoniale ivile. Cui quidem iuri, etsi generatim subsint infideles, non item fideles, seu baptizati; qui tamen si velint ut ipsorum matrimonium a civili potestate recognoscatur, necesse ut et ipsi in contrahendis nuptiis ius matrimoniale civile servent. Unde necessitas, praesertim in ecclesiasticis qui sive de matrimoniis contrahendis, sive de iam contractis iudicium ferre debent, cognoscendi huiusmodi legislationes matrimoniales civiles, quod a fortiori valet quando iudicium ferendum est de matrimoniis in infidelitate contractis. Optime ergo consilio praeclarus Auctor, iam notus aliis operibus maioris etiam ponderis, summa cum diligentia ac luciditate in unum colligere voluit has legislationes matrimoniales, quae in usu sunt apud praecipuas nationes, una simul referendo etiam illas quae vel non excludunt ius ecclesiasticum, vel etiam eidem subduntur.

TOPAI Dr. FRANC.

II.

De necessitate uteri in generatione et matrimonio. Opus postumum, in linguam latinam vertit Prof. I. Sestili. Romae apud Frid. Pusiet 1903.

--

Auctor iam de hac re doctissimum ediderat commentarium anno 1900, quem postea refudit, notabiliter auxit atque perfecit. Quum vero opus italice ab ipso esset conscriptum, voluit illud latinitate

donari in commodum eorum, qui theologicis et canonicis disciplinis dant operam. Sed superiori anno praematura morte praeventus, quum interpretatio pararetur, nunc postumae publicae luci committitur, fidelissime omnique diligentia defuncti mandato exsecuto. Operis meritum et praestantia ab ipso auctoris nomine commendatur, qui scientia et experientia edoctus candidaque exornatus mente, argumentum hisce diebus maxime excussum, omnibus numeris, ut medicae et chirurgicae disciplinae peritissimo par erat, absolvit. Quaestionis vero caracter peculiaris est, comparatio instituta inter scientiae anatomicae et physiologicae novissima explorata atque reperta, et immobilia iuris naturalis et positivi principia. Quod si ea a Cl. Auctore hic doctissime evoluta recte existimentur, omnes adversariae partis praeconceptae opiniones evanescent; praesertim si animadvertatur, ut ipse invictissime ostendit, quod opiniones istae ex defectu anatomiae et physiologiae cognitionum consequuntur.

III.

DANIEL (Mgr. CHARLES Prélat de la Maison de S. S.)

[blocks in formation]

de Sciences Sacrées. Vol. unicum pag. 660, venit L. 7.
Romae ex Officina Tip. "Tata Giovanni

[ocr errors]

Hoc opus, gallico idiomate conscriptum, a legitimis superioribus ecclesiasticis recognitum et approbatum, dicatum est Emo viro Cardinali Rampolla del Tindaro. Continet biographias omnium Romanorum Pontificum, usque ad SS. D. PIUM X feliciter regnantem e praecipuis ac tutioribus auctoribus et documentis eductas. Praebet autem quamplurimas notitias circa versiones atque editiones SS. Scripturarum, nec non historias Conciliorum Generalium et Provincialium. Habet etiam vitas Pseudo-Pontificum, Patrum et auctorum ecclesiasticorum, eorumque operum completum elenchum, ac tandem continet. compendium haeresum, errorum et schismatum, et catalogum collectionum iuris canonici. Copioso indice totum opus locupletatur. Docentibus igitur atque discentibus ecclesiasticas disciplinas summopere opus istud commendamus.

IMPRIMATUR. FR. ALBERTUS LEPIDI O. P. S., P. A. Magister.

[ocr errors]

I. A.

[blocks in formation]

ACTA PONTIFICIA

***

I.

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII
DIVINA PROVIDENTIA PAPAE X

ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO SECRETO
DIE IX NOVEMBRIS ANNO MDCCCCIII.

P

VENERABILES FRATRES,

RIMUM Vos hodierna die ex hoc loco Nobis alloquentibus, illud ante omnia occurrit animo, attingere oportere factum proximo tempore, quum delatam per vestra suffragia Apostolici fastigii dignitatem declinare obtestando conati sumus. Etenim nolumus, id Nos fecisse ob eam rem arbitremini, quod aut parum voluntatis vestrae significatio honestissimumque de Nobis iudicium moveret, aut pigeret etiam laborare amplius Ecclesiae causa, cui quidem aetatem omnem animamque devotam haberemus. Verum quum explorata Nobis esset sive inopia virtutis Nostrae sive exiguitas ingenii, quumque simul constaret, quae quantaque a Pontifice Romano essent iure expectanda, quid mirum si tanto sustinendo muneri Nos ipsos plane impares fore videbamus? Profecto evangelica curare ut vulgo serventur praescripta, rite custodiantur consilia; sarta tecta Ecclesiae praestare iura; multiplices maximasque diiudicare causas quae de societate domestica, de institutione adolescentis aetatis, de iure et proprietate extiterint; perturbatos civitatis ordines ad christianam aequabilitatem componere; brevi, terras expiando caelis comparare cives: hae, inquimus, similesque Apostolici officii partes maiores eae quidem videbantur quam ut his viribus expleri digne possent. - Accedebat, id quod in Encyclicis Literis proxime significavimus, ut excipiendus locus eius esset Pontificis, cuius et studium in religione amplificanda fovendoque multipliciter pietatis cultu, et sapientia in profligandis erroribus horum temporum, doctrinaeque vitaeque christianae integritate publice privatim revocanda, et providentia in relevanda humilium inopumque fortuna atque incommodis civilis societatis opportune subveniendo, sic eluxere, ut humani generis immortalem ei cum admiratione gratiam peperint. Quem non deterreret haec tanta. excellentia et magnitudo viri ab ista tamquam haereditate adeunda muneris? Nos certe, tenuitatem Nostram reputantes, deterrebat vel maxime.

At quoniam arcanae Dei voluntati visum est supremi Aposto

« ÖncekiDevam »