Sayfadaki görseller
PDF
ePub

"

ruit appellari. Insuper divinae sapientiae eloquiis instructa, ea vitae verba, quae a Filio suo acceperat et in corde servaverat, in proximos liberaliter effundebat. Neque solum in nuptiis Canae Galileae huius novae Rebeccae consiliis acquievere ministri; sed et pias mulieres aliosque Domini discipulos atque ipsos sanctos Apostolos eam audisse consiliatricem credere fas est. Quam praerogativam Deiparae Virgini agnitam et confirmatam fuisse deprehendimus, cum Iesus prope moriturus videns iuxta crucem matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dixit matri suae: Mulier, ecce filius tuus Deinde dixit discipulo: " Ecce mater tua „. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. Ioannem autem omnes Christifideles tunc repraesentasse ab Ecclesiae Patribus traditum est. Item, approbante Apostolica Sede, ab antiquis temporibus tum a clero tum a populo christiano, opem simul implorante, ipsa Beatissima Virgo glorioso titulo Mater boni consilii consalutata est. Sanctissimus vero Dominus Noster LEO PAPA XIII ob suam et Fidelium singularem pietatem erga Matrem boni consilii sacramque eius Imaginem quae in Sanctuario Genestani praecipue colitur, postquam per decreta Sacrorum Rituum Congregationis anno 1884 novum Officium cum Missa pro die Festo approbaverit, et anno 1893 etiam scapulare proprium cum Indulgentiis concesserit; hoc vertente anno 1903 ipsum Sanctuarium, antea novis aedibus hospitalibus suo aere ampliatum, ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem cum omnibus iuribus et privilegiis, per Apostolicas Litteras in forma Brevis, evexit. Tandem idem Sanctissimus Dominus noster, quo ipsemet Beatae Mariae Virgini enunciatus titulus maiori honore et cultu augeatur, ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, infrascripto Cardinali Praefecto et Relatore, statuit et decrevit ut Litaniis Lauretanis post praeconium: Mater Admirabilis, adiiciatur alterum: Mater boni consilii, ora pro nobis; hac quoque cogitatione et firma spe permotus, ut, in tot tantisque calamitatibus et tenebris, pial Mater quae a sanctis Patribus caelestium gratiarum thesauraria et consiliatrix universalis vocatur, per totum catholicum orbem sub eo titulo rogata, omnibus monstret se esse matrem boni consilii, et illam Spiritus Sancti gratiam, quae sensus et corda illuminat, seu sanctum consilii donum sit impetratura.

Contrariis non obstantibus quibuscumque, die 22 Aprilis 1903.

L. S.

SERAPHINUS Card. CRETONI, S. R. C. Praefectus.

†DIOMEDES PANICI, Archiep. Laodicen., S. R. C. Secretarius.

[merged small][merged small][ocr errors]

Quando depositio scapularis et cinguli Tertii Ordinis Saecularis S. Francisci interrumpat novitiatum.

ODERATOR cuiusdam Congregationis Tertii Ordinis Saecularis

M 9. Francisci huic S. Congregationi Indulgentiarum sequens

S.

dubium dirimendum proposuit:

An interrumpatur novitiatus Tertii Ordinis Saecularis S. Francisci, si quis habitum, id est scapulare cum cingulo, absque dispensatione, deposuerit sive ex oblivione, sive ex negligentia, sive ex impossibilitate?

Porro eadem S. Congregatio, audito Consultorum voto, proposito dubio respondendum mandavit :

Negative, si ex oblivione vel impossibilitate; si vero ex negligentia pariter negative, dummodo voluntas emittendi professionem in praefato Ordine non fuerit retractata.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 4 martii 1903. A. Card. TRIPEPI, Praef.

L. S.

FRANCISCUS SOGARO Archiepus Amiden., Secr.

II.

RATISBONENSIS.

Normae quaedam circa novitiatum et professionem Tertii Ordinis Saecularis S. Francisci et eiusdem Congregationum regimen.

E

PISCOPUS Ratisbonensis huic S. Congregationi Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae exposuit, in sua Dioecesi Tertium Ordinem saecularem S. Francisci latissime propagari, praesertim tempore SS. Missionum, quae promiscue habentur a trina Franciscalium Familia, id est FF. Minoritarum, nec non Capuccinorum et Conventualium. Ast haec agendi ratio multiplicem dubitandi praebet. occasionem, praesertim quoad cooptationem Christifidelium in praefatum Ordinem et eorundem professionem. Siquidem saepe accidit, ut qui Sacerdos Directoris munus a familia ex. gr. Conventualium accepit, alio transferatur ubi existit Congregatio Tertiariorum a fa

milia Capuccinorum erecta; quo in casu dubitatur an hic eodem modo inibi exercere valeat facultatem ipsi tributam a familia Conventualium. Imo Tertiarii ipsi, qui ab aliqua praedictarum familiarum ad habitum et novitiatum recepti fuere, aliquando alio transmigrant, ubi Franciscalium familia diversa ab ea, quae eosdem ad habitum admiserat, reperitur; poterunt ne Tertiarii isti valide ad professionem admitti ab hac familia? Quare sequentia dubia

dirimenda orator proposuit:

I. Utrum Christifideles, qui fuerunt admissi ad novitiatum Tertii Ordinis saecularis S. Francisci in aliqua Congregatione, quae subest iurisdictioni, puta FF. Capuccinorum, si alio transmigrent, ubi existit Congregatio subiecta FF. Minoritis aut FF. Conventualibus, inibi professionem valide emittere possint?

II. Utrum Parochus vel quilibet alius Sacerdos, qui erat praeditus facultate, puta a FF. Minoribus, cooptandi Christifideles in Tertium Ordinem saecularem S. Francisci, si in alium locum pergat, ubi existit Congregatio subiecta FF. Capuccinis, denuo obtinere debeat facultatem ad praefatos actus exercendos, vel uti ea valeat qua primum potiebatur?

S. Congregatio, audita etiam Moderatorum Franciscalium familiarum sententia, quoad propositas quaestiones, haec in posterum servanda decrevit :

1. Ut Novitii tertiarii saeculares S. Francisci professionem emittere valeant in Congregatione alterius obedientiae, seu diversae ab illa in qua ad novitiatum fuerant admissi, si ita melius eorum commoditati provideatur.

2. Ut professi eadem de causa transire possint ab una Congregatione ad aliam diversae obedientiae.

3. Ut Parochus vel quilibet sacerdos alicuius Congregationis Tertiariorum Moderator, si alio transferatur, ubi alia Congregatio diversae obedientiae reperiatur, eamdem regere possit, quin indigeat nova adprobatione; teneatur tamen hac de re certiorem facere Visitatorem Regularem, ut cum eodem negotia Congregationis gerere valeat.

Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die 4 martii 1903.
A. Card. TRIPEPI, Praefectus.

L. S.

FRANCISCUS SOGARO Archiep. Amiden., Secretarius.

S. CONGREGATIO

A NEGOTIIS ECCLESIASTICIS EXTRAORDINARIIS

DECRETUM

Quo indulgetur causas iudicatas in prima instantia a curia de Antequera cognosci et iudicari posse in secunda instantia a curia Tlascalen. non vero a curia Tehuantepecen. a qua usque nunc iudicabantur.

S

Ex Audientia SSmi die 28 Aprilis 1903.

ANCTISSIMUS Dominus Noster Leo divina Providentia PP. XIII, referente infrascripto S. Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositae Secretario, consulere cupiens faciliori et promptiori agnitioni ecclesiasticarum iudicialium controversiarum Archidioeceseos de Antequera, ad preces eiusdem Archidioecesis Antistitis, et habito voto Episcoporum Tehuantepecen. et Tlascalen., R. P. D. Episcopo Tlascalen. seu Angelorum facultates tribuit necessarias et opportunas, ut, ex delegata Sedis Apostolicae auctoritate, cognoscere possit in secunda instantia et iudicare tum matrimoniales tum alias fori ecclesiastici causas, quae in prima instantia ab Archiepiscopo de Antequera, vel, sede vacante, a Vicario Capitulari eiusdem Archidioeceseos iudicata fuerint et quae usque hodie in eadem instantia cognoscebantur et iudicabantur ab Episcopo Tehuantepecen., servata, quoad matrimoniales causas, constitutione Benedicti Pp. XIV quae incipit " Dei miseratione,; eaque in primis lege, ut in singulis actis expressa fiat mentio specialis Sedis Apostolicae delegationis, et quoad omnes praedictas causas servatis ceteris, quae Iure canonico praescripta sunt. Super quibus idem SSmus Dominus mandavit hoc edi Decretum et in Acta superius memoratae S. Congregationis referri.

Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congr., die, mense et anno praedictis.

L. S.

PETRUS, Archiep. Caesaren., Secretarius.

CHRONICA MENSUALIA PONTIFICIA

[NTER plures viros conspicuasque familias a SSmo Dão Nostro Leone

IPP. XIII ad privatam audientiam admissos recensentur S. A. Dux

Paulus de Mecklembourg cum uxore ac filiis; S. E. Armandus Nisard Galliarum Legatus ad S. Sedem eiusque uxor; S. E. Comes Condenhone Imperialis Locumtenens Boemien. cum uxore; S. E. D. Raphael Merry del Val ex-Legatus Hispaniae apud Sedem Apostolicam; S. A. Aloysius Princeps de Liectenstein, eiusque uxor atque dña Elisabeth de Liectenstein et D. Fridericus Pustet, qui obtulit varia opera liturgica suae pernotae officinae librariae ratisbonensis.

Praeterea Romam adiverunt, et praesentia SSmi Eiusque Benedictione refecti fuerunt peregrini Hungarici, Vitembergenses cum S. A. D. Comitissa de Würtemberg, peregrini Belgae, Greco-Ruteni, Scotici, Tirolenses, atque dioeceseos vulgo Lintz, Innspruck, Vienna, Gnesna et Posnania in Germania, Beauvais in Gallia, Tertiarii Germanici, et peregrini Hollandiae.

**

Die 31 martii elapsi habita est apud Emum D. Card. Vincentium Vannutelli, Ep. Prenestin., Ponentem in causa Beatificationis et Canonizationis Ven. Stephani Bellesini Augustiniani Congregatio antepraeparatoria ad discutienda dubia super bina miracula, quae asseruntur a Deo peracta, eodem Venerabile intercedente.

Die 28 aprilis in Palatio Apostolico Vaticano, habita est Congregatio SS. Rituum praeparatoria ut discuterentur bina miracula, quae asseruntur a Deo petrata ad gloriam Beati Ioannis Gabrielis Perboyre Sacerdotis Congregationis Missionis; et proponuntur pro eiusdem canonizatione.

Die 21 aprilis 1903 in Palatio Apostolico Vaticano habita est Congregatio ordinaria SS. Rituum, in qua iudicio EE. ac RR. DD. Cardinalium eiusdem SS. Rituum Congregationis sequentia argumenta subiecta fuerunt, nempe:

1. Reassumptio causae Canonizationis B. Mariae Annae Iesu de Paredas:

2. Introductio causae Beatificationis et Canonizationis Servi Dei Petri Ioseph Formet Anachoretae, dioeceseos Saint-Die;

« ÖncekiDevam »