Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sumpta, gravi inde eadem die morbo corripiatur, vel si in morbo ex devotione hesterna aut tertia die Eucharistiam sumpserit, mortis periculo ex eodem morbo accedente, iterum Viatico communicari potest; sed morbo post Communionem correptus Viatico muniri

tenetur.

Cum quis, praeter mortis periculum aut dies paschales, peccandi illecebra sollicitatur, si ceteris frustra usus fuerit adiumentis (quod per quam raro evenit), Eucharistia muniri ex sui caritate debet.

De frequenti Communione.

Semel vel bis in mense aut octavo quoque die vel etiam saepius Eucharistiam sumere est ex ipsa Sacramenti natura salutare et optandum." Optaret, inquit sacrosancta Tridentina Synodus, "ut in singulis Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam perceptione communicarent,, (Sess. XXII, c. vi, De Sacrif. Missae). “ Sed quia „, inquit S. Thomas," multoties in pluribus hominum multa impedimenta huius devotionis occurrunt... non est utile omnibus hominibus quotidie ad hoc Sacramentum accedere, sed quotiescumque se ad illud homo invenerit praeparatum „. Prae omnibus in hac re valeat praeceptum; cui prodest quot mensibus, vel per singulas hebdomadas, vel etiam quotidie Eucharistia permittatur, numquam praecipiatur. Non ex fre quenti enim digna pendet Sacramenti receptio, sed ex eiusdem desiderio et appetitu.

Valeant pro usu etiam quae hic ex probatis hausimus auctoribus praecepta.

I. Parochus, ubi praesertim frequens fuit neglecta communio, saltem tertio quoque mense fideles communicare annitatur.

II. Unoquoque mense nulli diligenter praeparato communio est deneganda; ut potioris imo gratiae virtute multa praecaveantur pericula, recidivis praesertim et consuetudinariis, suadenda.

III. Quibus forte est non amplius graviter peccandi consilium, ut octavo quoque die Eucharistiam sumant confessarius suadeat; inter humanarum enim rerum pericula viventibus, ne gravius of fendant, huiusmodi Eucharistiae frequentia profecto est necessaria. Qui vero acrioribus pelliciuntur illecebris vel inveteratum confligere vitium aut in necessaria vivere peccandi occasione coguntur Eucharistia octavo quoque die ne dum est suadenda, sed pro re nata, ubi praesertim absque sacramenti virtute a peccato abstineri vix aut

ne vix quidem possunt, salva, si qua inde oriretur, populi offensione, quasi sacramentalis poenitentia, iniungenda est. Qui vero ad bonam se receperunt frugem, si tamen praeterita inhonestae vitae exempla diuturnis pie vivendo moribus nondum redemerunt, saepe ad poenitentiae sacramentum accedant necesse est, sed ad frequentem communionem, nisi longa perseverantiae praemissa tentatione, admittantur. Idem de iis dicendum qui ex recidivis iurgiis, garrula lingua, simultate male audiunt; frequens enim communio nihil ipsis prodest et apud ceteros invidiae est.

IV. Pueri qui tredecim vel quatuordecim annos nati in peccandi periculis minus versantur, minusque Sacramenti animadversum dignitatem, semel vel summum bis in mense ad sacram accedunt Mensam.

V. Ut frequentior in mense Eucharistiae concedatur receptio, quae eo tendit, ut ad summa christianae vitae quis veniat, maior requiritur religio et devotio, quae a vehementi Sacramenti desiderio et christianae perfectionis appetitione, non ab externa (ex. c. libri alicuius lectione, aliorum exemplo, confessarii consilio, propria ostentat one, etc.) causa derivatur; et charitate, patientia, modestia ceterisque probatur virtutibus, rerum divinarum meditatione et animi ad aeterna ascensionibus fovetur. Qui humana potius fragilitate in peccatis labuntur venia dignis, gravioribus exceptis ob quae in maiorem eorumdem aversionem communio semel vel bis negatur, a sacra etiam cotidiana Mensa non arcentur. Iis autem, qui huiusmodi peccata considerate admittunt, bis tantum in mense vel summum octavo quoque die permittitur. In his vero omnibus sit morum integritas, ut ceteri in hoc nihil offendant.

Cum non ex habitu tantum, sed ex certis potius voluntatis actibus Eucharistiae percipiuntur bona, illis frequens est deneganda communio qui vel aptam pro suis quisque adiunctis praeparationem vel gratiarum actionem omittunt. Quae tamen pro iis, qui privatis publicisve distenduntur rationibus, breviores esse possunt cum eaedem ipsae rationes, si christiana ordinantur mente, communionem haud impediunt, quin imo ad eam praeparant.

Eadem quidem ratione, qua externa, dispicienda sunt interna Spiritus adiuncta. Quibus enim obtusa mentis acies inersque consilium, non multae animi cupiditates, frugique est vita, frequens communio, iisdem nec necessaria neque utilis, non est concedenda. "Quando enim inquit Mazotta, " commendatur frequens usus communionis, intelligi debet sola digna communio, quia sola digna communio utilis est ad salutem

[ocr errors]

In frequenti communione pastoris est: I. ad Eucharistiae desiderium praeceptis populum excitare, et II. id quibus modis facilius assequatur studiose quaerere.

I. a) De vera Christi in Eucharistia praesentia, de sacramenti dignitate de mira eiusdem virtute et fructuum copia ea in orationibus perspicuitate, eo animi fervore dicatur, ut, utilitate clare comprehensa, omnes " si Eucharistiae, inquit Cat. Rom., "saluberrimo usu aliquandiu careant plurimum damni se fecisse existiment „. b) Saepenumero de remota et proxima praeparatione et gratiarum actione, potissimum vero de necessitate aliquid exponatur, ut sancti et divina virtute uberrimi Sacramenti fructuum compotes omnes fiant. c) Usitatae refutentur excusationes (negotia, indignitas, consuetudines, etc.), et frequens amansque divini Sacramenti susceptio non iubendo nec quemque reprehendendo urgeatur. d) Plenariae indulgentiae, quae certis diebus aut quot mensibus vel octavo quoque die facile lucrantur, in memoriam data opportunitate redigantur.

II. a) Certis diebus communicandi consuetudo in primis teneatur; b) pedetentim imo augeatur; maioribus propterea solemnitatibus, quae plenariis praecipue indulgentiis ditantur, cum Eucharistia necessitudo doceatur; c) solemnior prae ceteris sit dies qua primum pueri ad sacram admittuntur Mensam: d) et, quantum liceat, aliquot annos una pluries in anno omnes simul communicent; e) cuique ordini et aetati opportunior praenuntietur dies; f) fraternitates (SS. Iesu Cordis, bonae mortis, Rosarii, etc.) per quas pedetentim frequentis (men. struae) Communionis usus facilius diffunditur, foveantur; g) In confessionum sede praeceptis, monitis, adhortationibus urgeatur, ut frequenti Communione praepotenti salutis remedio quisque utatur urgendum; h) omnibus, sed viris praecipue, praesto confessarius sit, nec, quantum liceat, ab Eucharistia aliquis arceatur.

De Eucharistiae ministro.

Eucharistiae minister suo iure est proprius Episcopus vel pa rochus; veruntamen ex disciplina, quae nunc est, quisquis sacerdos in publica Ecclesia, vel oratorio quotidie (sed " quoad regulares festo Paschatis de iure excepto,, Epp. C.) communionem praebet. Ab· sente autem sacerdote aut etiam de eiusdem, pluribus impediti negotiis, mandato, necessitate urgente, diacono Eucharistiam dispensare licet. Sibimetipsi Communionem praebere sacerdos in Missa tantum potest.

Viaticum praebendi est proprium Parochi ius. Extra necessitatem, parochi iniussu, regulari, qui parochus non sit, proposita Summo Pontifici reservatae Excommunicationis poena, Viaticum deferre non licet. In mortis periculo, absente vel iniuste invito parocho, Viaticum quisquis, sacerdos vel diaconus, ministrare tenetur.

BIBLIOGRAPHIA

DE LUCA (P. MARIANUS S. I.)

Summa Praelectionum in Li

bros Decretalium. Commentarii in librum IV seu De Sponsalibus et Matrimonio. - Vol. in-8°. mag., pag. XXX-537, L. 8. Prati ex Officina Libraria Giachetti, Filii et Soc.

[ocr errors]

Hoc opus, maximi momenti, P. De Luca considerari potest novus tractatus de Sponsalibus et Matrimonio; in ipso servatur ordo Decretalium, quem Legislator ipse dedit, seu Summus Pontifex; et, ratione habita quaestionum plurimarum, quae ibi pertractantur, tum theoretice, tum practice, methodi adhibitae in iis enucleandis, et doctrinae, quae traditur, affirmari potest hoc opus totam doctrinam theologicam, moralem et canonicam de Sacramento Matrimonii continere. Auctor agit in primis de natura et effectibus sponsalium et de eorum dissolutione, deinde de natura matrimonii et huius impedimentis, valde diffuse, et iuxta totam legislationem huius Sacramenti. Dum impedimenta pertractat, A. addit originem historicam et naturam ipsorum; ex impedimentis dirimentibus, speciali modo notandum caput de frigidis et maleficiatis et de impotentia diffusius et etiam profundius pertractatum esse; quod quidem erat valde necessarium. Notum est enim, in praesenti, nonnullos Aa. adeo immutasse conceptum naturalem et canonicum impotentiae et sterilitatis, ut vix cognosci possit quid remaneat de genuino earum sensu in nonnullis novis quaestionibus, nuper ortis; P. De Luca tradit rectum sensum impedimenti impotentiae iuxta sacros Canones, Aa. ecclesiasticos et modernam physiologiam, et ad examen revocat nonnulla adversariorum argumenta, quae penitus evertit. Post haec impedimenta, A. late exponit doctrinam pro obtinendis dispensationibus et a quo peti debeant. Dein tractat de modis revalidandi matrimonia et

de causis matrimonialibus, scilicet quomodo in his procedi debeat, quo modo instruenda causa, apud quale tribunal, etc., de divortiis, de secundis nuptiis, etc. Opus finem habet cum collectione decem documentorum Sanctae Sedis, quae maxime conferunt ad pleniorem doctrinam de quibusdam quaestionibus matrimonialibus, et cum duplici appendice, cuius altera vindicat R. P. potestatem solvendi matrimonium consummatum infidelium, altera vero continet instructionem pro iudiciis ecclesiasticis quoad causas matrimoniales.

Haec sunt nonnisi quaedam lineamenta huius operis, quod nomen ipsum Auctoris maxime commendat, qui a pluribus annis publico optimo nomine gaudet inter doctores iuris canonici, cuius plura opera edidit. In hoc opere inveniuntur omnes quaestiones de matrimonio, etiam implicatiores, resolutas iuxta authenticam doctrinam Ecclesiae; et in nonnullis punctis, in quibus moderni aliqui Aa. veterem communem doctrinam certam amiserunt, vetus doctrina exponitur et novis argumentis corroboratur, uti est, ex. gr. in quaestione: an contrahi possit matrimonium in dubio impedimenti iuris naturalis etc. - Opus procedit perfecte ordinatum iuxta Ss. Canones, notabili perspicuitate, et, quod pluris interest, ecclesiasticam certam doctrinam tradit ac solidissime probat. Nec tantum veterum doctorum scientiam exponit, sed in plurimis quaestionibus maximi aestimat et citat modernos Aa., ex. gr., Gasparri, Rosset, Lehmkuhl, Bucceroni, etc. Qua re, omnibus inspectis, hoc opus comprehendit totam doctrinam de hoc Sacramento hucusque traditam et recentiora decreta et responsa S. Sedis usque ad praesentes dies. Ob omnia haec commoda et tot quaestiones, etiam modernas, opus est certo ex optimis tractatibus moralibus et canonicis de Matrimonio, et omnium Sacerdotum prae manibus esse deberet; quod quidem maxime optamus ad pleniorem scientiam Cleri, ad utilitatem animarum et ad sanctitatem huius Sacramenti perfecte vindicandam.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »