Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ACTA PONTIFICIA

I.

PIVS PP. X.

MOTU-PROPRIO

De electione Episcoporum ad Supremam Congr. S. Officii avocanda.

Robe

OMANIS Pontificibus maximae semper curae fuit, ut singulis in orbe terrarum Ecclesiis tales praeficerentur Pastores qui probe scirent strenueque valerent tantum sustinere onus vel ipsis angelicis humeris formidandum. Ex quo factum est, ut ab antiquis temporibus plura iidem ediderint, quibus vel novae pro Episcoporum felici delectu traderentur normae vel iam traditarum observantia urgeretur.

Haec inter speciali quidem recordatione digna censemus quae, ante Sacrosanctum Tridentinum Concilium, Supremus Pontifex Leo X (1), post illud vero, Xistus V (2), Gregorius XIV (3) atque Urbanus VIII (4) de qualitatibus promovendorum deque forma in eorum promotione servanda sapientissime constituerunt. Nobis tamen in primis memorare libet quae a piae memoriae Decessoribus Nostris Benedicto XIV (5) et Leone XIII (6) decreta sunt. Quorum alter methodum hac in re gravissima a priore invectam ab usu paulatim recessisse dolens, eam instaurare cogitans, inde a primo sui Pontificatus anno, Constitutione "Immortalis memoriae peculiarem S. R. E. Cardinalium Congregationem instituit, cuius esset, salva manente in omnibus forma et ratione in electione et confirmatione Episcoporum exterarum regionum eousque a Sancta hac Sede servata, operam suam ad promotionem praeficiendorum Italiae dioecesibus sedulo praestare.

[ocr errors]

Providentissimi huius instituti salutaribus effectibus experientia comprobatis, vix dum, licet inviti, universalis Ecclesiae gubernacula Deo disponente, tractanda suscepimus, ad illud perficiendum provehendumque animum intendimus. Quem in finem praefatam de eli

(1) Bulla " Supernae dispositionis edita 3 Nonas Maii 1514.

(2) Bulla

(3) Bulla

"

[blocks in formation]
[ocr errors]

(4) Instructio circa modum servandi praescriptiones Conc. Trid. et Const. " Onus Greg. XIV in processibus de eligendis Episcopis, edita an. 1627. In Conc. Trid. hac de re agitur sess. VII, cap. I: sess. XXIV, cap. 2; sess. XXV, cap. I. (5) Bulla " Ad Apostolicae edita 16 Kal. Nov. 1740, et "Gravissimum,

die 18 Jan. 1757.

edita

Bulla "Immortalis memoriae edita 11 Kal. Oct. 1878. .

[ocr errors]

gendis Italiae Episcopis a Leone XIII fundatam Congregationem Supremae Sacrae Congregationi S. Officii, cui Ipsimet immediate praesidemus, coagmentantes, decernimus ac statuimus, ut servatis ex integro rationibus et formis quae in electione Episcoporum pro locis Sacris Congregationibus de Propaganda Fide et Negotiorum Ecclesiasticorum Extraordinariorum subiectis vel ubi peculiaribus Constitutionibus aut Concordatis res moderatur, in praesens adhibentur, ceterorum omnium Episcoporum delectus ac promotio eidem Supremae S. Officii Congregationi, veluti materia ipsius propria, deferatur.

Et quoniam huius Congregationis id proprium est, quod eius membra et officiales ad suum munus fideliter obeundum inviolatumque in omnibus et cum omnibus secretum servandum sub poena teneantur excommunicationis maioris latae sententiae, ipso facto et absque alia declaratione incurrendae, a qua nonnisi a Nobis atque a Nostris pro tempore Successoribus Romanis Pontificibus, privative etiam quoad S. Poenitentiariam ipsumque D. Cardinalem Poenitentiarium, praeterquam in articulo mortis, absolvi queant; eadem prorsus obligatione sub iisdem omnino poenis et sanctionibus teneri in posterum volumus atque expresse declaramus omnes et singulos cuiuscumque dignitatis ac praeeminentiae sint, quos in negotio de eligendis per supradictam Supremam S. Officii Congregationem Episcopis, quovis modo, ratione vel titulo partem habere contingat.

Ut autem eidem Supremae Congregationi in gravissimo hoc expediendo negocio certa et constans norma presto foret, methodum ea in re sequendam, opportuna Instructione, singillatim describi curavimus, qua praeter ea quae de accuratissima circa promovendorum fidem, vitam, mores prudentiamque inquisitione peragenda statuimus, in plenum vigorem revocavimus periculum de doctrina, quod ab ipsis promovendis, habita ratione praescriptionum S. Caroli Borromaei in Conc. Prov. Mediolan. I, p. 2, omnino faciendum praecipimus.

Quae quidem omnia, ut per ipsammet Supremam Congregationem S. Officii plane adimpleri valeant, mandamus denique, ad quos spectat, ut Sedium Episcopalium, ut supra non exceptarum, vacatio eidem in posterum, litteris ad ipsius Cardinalem Secretarium datis, quamprimum ac recto tramite notificetur.

Haec edicimus, declaramus, sancimus, contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die XVII Decembris MCMIII, Pontificatus Nostri anno primo. PIVS PP. X.

II.

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

Sacra Congregatio Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita cum SS. Rituum Congregatione perpetuo coniungitur.

UAE in Ecclesiae bonum integre provehendum spectant et ad animarum salutem valde conferre noscuntur, ea cuncta, pro Apostolici muneris sollicitudine, Pontificum decessorum vestigiis, ut par est, religiose inhaerentes, Nos etiam omni opera providere et ad exitum perducere contendimus. Hinc fit, ut ad sacrum quoque Consilium, cuius est de Indulgentiis Sanctorumque Reliquiis cognoscere, speciatim cogitationem convertamus, eique, ad diuturnam stabilemque formam fructuosius perficiendam, sedulum curarum Nostrarum officium optemus impertiri. Hoc sane permulta suadent; sed ipsa, imprimis, sacri eiusdem Consilii dignitas, iure veluti suo, maxime requirit. Vix enim attinet dicere, quanti semper momenti res sit habita, indulgentiarum thesaurum naviter inviolateque custodire, de Sanctorum Reliquiis earumque veneratione recte peragere, gravissima alia in id genus munia pie adimplere, deque normis iam statutis, ad temporum rerumque usum et necessitatem, iura declarare. Has profecto ob causas Romani Pontifices facere non potuerunt, quin, reputando experiendoque, quanta maiori valerent accuratione, huius rei prosperitati indesinenter consulerent. Nam, ut praetereamus quae Innocentius III (1) et Pius IV (*) caeterique plures, praesertim post Synodi Tridentinae decreta (3), sapienter caverunt, neminem plane latet quas tulerint leges Clemens VIII et Clemens IX, qui de peculiari delectorum quorundam S. R. E. Cardinalium Congregatione instituenda peropportunum oppido consilium inierunt; quasque deinceps regulas Clemens XIII, Benedictus XIV, Leo XII, Pius IX et Leo XIII, datis in id haud semel Litteris, conficiendas curaverint. Scilicet, rei gravitate pe: moti, ut maior in hoc Apostolica evigilaret diligentia, conspiciebant apprime Antecessores Nostri de facto quidem agi, quod, in Christiani nominis decus, permagni interesset, et ad uberem Christifidelium utilitatem pertineret potissimum. Quapropter eadem Nos impellit causa, ut partem providentiae Nostrae non postremam idem sibi opus vindicet. Quo autem plurimum auxilii, pro sanctis Ecclesiae institutis, possit ac

(1) Cap. a Cum ex eo μ
De Reliq. et vener. Sanctorum.
(2) Bull." Decet Roman. Pontif. die 7 Nov. 1562.
(3) Conc. Trid. Sess. 21; Decr. De Indulg.

"

[ocr errors]

cedere, illud Nobis praecipue desiderandum animo obversatur, ut, nempe, quae arctissimâ quadam obiecti, spiritus, officiorum, methodique gerendae, vel identitate, vel saltem affinitate et similitu dine inter se adiunguntur, ea simul in unum etiam corpus coalescere et coagmentari spectentur; prouti ratio et naturalis ordo expostulat, eventa quotidie comprobant, atque experientia perspicuae esse opportunitatis omnino confirmat. " Virtus, enim, ut S. Thomas (1) docet, quanto est magis unita, tanto est fortior, et per separationem minuitur Ac propterea, nihil finis obtinendi efficacitatem alacrius promovere dignoscitur, quam conspirantium virium cumulata possessio; nihil optima incolumitatis adiumenta in bonum melius devincit, quam reflorens voluntatum communio; nihil copiam ad fructus afferendos salutares potiorem haurit, quam facultatum in societatem adiunctio. - Porro non est cur pluribus ostendamus, huiusmodi similitudinem et affinitatem vel maxime vigere inter S. Congregationem Indulgentiis ac SS. Reliquiis praepositam et S. Rituum Congregationem, cuius id proprium est, ut de Dei et Sanctorum cultu, praecipuo sibi munere expediendo, pertractet, atque iis, quae in hanc rem obve niunt, assiduo sollerterque prospiciat. Quae cum sic se habeant, ut quod e re penitus esse censemus, id tandem a Nobis absolvatur, et spes utilitatum exploratarum, quas Romana instituta gignere nemo non videt, plenius in dies augeatur, omniaque ex votis salubrius cedant, Nos, motu proprio, certa scientiâ, causâque mature perpensâ, decernimus et statuimus, ut Congregatio Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita cum SS. Rituum Congregatione in posterum tempus perpetuo coniungatur; salvis ex integro manentibus sui muneris, officialium et facultatum ratione et forma hucusque ser vatis. Hunc praeterea in finem, dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Aloisio Tripepi, ipsius Congregationis Indulgent. et SS. Reliq. Praefecto, munus etiam Pro-Praefecti S. Rituum Congregationis conferimus et demandamus. - Consiliis hisce curisque Nostris exitum, hoc praesertim temporum cursu, perutilem non defore summopere confidimus, benignitate annuente Dei providentissimi. Praesens autem decretum, ratum et firmum deinceps consistere, et auctoritatis Nostrae Apostolicae robore muniri volumus, edicimus et declaramus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXVIII Ianuarii MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo.

[blocks in formation]

III.

SECRETARIA BREVIUM

Breve ad Pontificiam Academiam Romanam S. Thomae Aquinatis de cultu philosophiae doctrinaeque thomisticae provehendo.

PIUS PP. X.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

IN praecipuis laudibus Leonis XIII fel. rec. decessoris Nostri quisque aequus rerum aestimator hoc ponit, quod is adolescentis Cleri studia ordinare convenienter temporibus aggressus, Sancti Thomae Aquinatis disciplinam in primis instauranda summa contentione curaverit. Etenim novo ingeniorum cursu commotus, quum videret genera quaedam philosophandi ac de gravioribus doctrinis disputandi invalescere, quae catholicae veritati nequaquam congruerent, mature occurrendum periculo censuit, quod inde alumnis sacrorum impenderet; eo magis quod statam rationem studiorum Ecclesiae iudicio ac saeculorum usu probatam, animadverterat plurifariam ex cupidine recentiora consectandi defecisse. Itaque institutis praeceptisque philosophiae christianae ac theologiae Ducem magistrumque suum restituit Doctorem Angelicum, cuius divinum ingenium arma elaborasset ad tuendam veritatem multiplicesque errores hac etiam aetate profligandos per quam idonea: siquidem quae, nati ad utilitatem omnium temporum, sancti Patres Doctoresque Ecclesiae tradiderunt principia sapientiae, ea nemo Thoma aptius, colligendo ex eorum scriptis, composuit, nemo luculentius illustravit. Haudquaquam tamen Pontifex bonas scientiae accessiones, quas hodierna pareret studiorum agitatio, neglexit; quin imo, ratus clericos non posse digne suum tenere locum, nisi apparatiore quodam doctrinae commeatu instruerentur, idcirco eorum de gravioribus rebus institutionem opportunis eruditionis incrementis ornatam voluit.

Iamvero ad fovendam, quam Encyclicis litteris "Aeterni Patris indixerat, instaurationem disciplinae Thomisticae, subinde in Urbe Roma, utpote quae catholico orbi hoc etiam in genere exemplo deberet esse, propriam Academiam instituit, a S. Thoma Aquinate eam nuncupans, cui propositum esset explicare, tueri, propagare doctrinam, praesertim de philosophia, Angelici Doctoris. Academiam ipsam annuis reditibus, qui satis essent ad stabilitatem eius confirmandam, munificus auxit. Eidem parem, quae ceteris vel Athenaeis vel Lyceis magnis attributa esset, attribuit facultatem promovendi ad

« ÖncekiDevam »