Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ex adverso etiam Cappellani argumenta in sui favorem huic S. Congregationi exposuerunt.

Ad rem bene perspiciendam notandum quod ex Const. "Iniunctum Nobis, eruitur: a pontifice Alexandro VI tres istas cappellanias perpetuas cum propriis fructibus erectas fuisse, ad easque nominatos esse totidem Cappellanos, qui una cum ecclesiae Praeposito horis canonicis interesse, residere, celebrare et animarum curam exercere tenerentur. Proinde istae cappellaniae sunt vera et propria beneficia residentialia cum cura animarum.

Progressu temporis Cappellani, praesumentes se pari omnino iure praeditos esse ac Praepositum, eius aemulos se exhibuerunt. Quam praesumptionem confirmasse videbatur quaedam sententia Tribunalis Mediolanen., edicens ipsis competere ius plenae parochialitatis. Hanc sententiam tamen non approbavit haec S. Congr. die 24 Iulii 1875. Sane ad dubium: “ An et quomodo sententia Curiae Mediolanensis sit confirmanda in casu, rescriptum prodiit: sententias primi et secundi gradus esse reformandas: Cappellanis ius esse exercendi curam animarum una cum Praeposito et dependenter ab ipso, iuxta ordinationem ab Episcopo proponendam et ad S. Congreg. transmittendam

Ergo Cappellani habent curam animarum cum Praeposito et dependenter ab ipso; sed ex hoc non consequitur ipsis ius administrandi, tutandi, servandi bona ecclesiae et beneficii etc. quae sunt iura quidem Praepositi-Parochi, sed non videntur spectare etiam Cappellanis, qui tantummodo habent ius, una cum Praeposito et dependenter ab ipso, curam animarum exercendi, quae omnino consistit in administratione sacramentorum.

Tamen quia ista beneficia sunt residentialia, non rite egit episcopus transferendo unum ex cappellanis in aliam paroeciam; ad hoc opus erat dispensatione summi Pontificis.

Quibus aliisque hinc inde perpensis rationibus, Sacra Congregatio decrevit:

" Decretum Episcopi sustineri, dummodo translatio cappellanorum fiat ad breve tempus et ob Ecclesiae necessitatem; Vicarios vero nominandos esse a Praeposito, et ab Episcopo approbandos, quin necessarius sit consensus Cappellanorum coadiutorum; in reliquis serventur Ordinationes Episcopi ab hac S. C. approbatae a. 1877. (D. Q.).

B.

Dubia proposita atque iuxta morem eiusdem Sacrae Congregationis de iure resoluta in generalibus comitiis diei 16 maii 1903.

I. COMEN.

PER SUMMARIA PRECUM

RESTITUTIONIS ARCHIDIACONATUS (Reservata).

S. Congregatio respondit: "Pro gratia iuxta petita, arbitrio et conscientia Episcopi

2146

2

CAR

II. TARVISINA.

COLLATIONIS BENEFICIORUM.

APITULUM Cathedrale Ecclesiae Tarvisinae gaudebat, usque ad eversionem rerum publicarum in Gallia, prouti constat ex ipsis ⚫ capitularibus constitutionibus, facultate canonicos eligendi. Anno vero 1855, concordato inito inter Pium IX et Imperatorem Austriae, statutum fuit in posterum eamdem electionem faciendam ab imperatore, salva tamen canonica institutione, cuius concessio ad capitulum demandabatur. Insuper capitulum ius habet etiam eligendi et instituendi sive canonicum Vicarium cum cura animarum in Ecclesia cathedrali, sive rectores atque parochos, eisdem conferens institutionem non tantum tituli collativam, ut aiunt, sed etiam auctorizabilem (Const. Cap. tit. III). *

Anno vero 1866 italicum gubernium, quod successit austriacae ditioni, ordinariis collatoribus beneficiorum collationes restituit, sed tunc dubitatum est an vigeret ius antecedens concordato anni 1855. * Nota. Institutio ad beneficia triplex est: 1) Collativa, per quam ab Ordinario verbis aut litteris conceditur titulus beneficii clerico idoneo, ad ipsum a legitimo patrono praesentato. 2) Auctorizabilis aliud non est, quam approbatio ad exercendam curam animarum, seu est commissio curae animarum, ut expresse dicit Glossa in c. Cum satis 4. de officio Archidiaconi: << Archidiaconus sine mandato Episcopi non committit curam animarum, id est non habet institutionem auctorizabilem ». 3) Corporalis vel realis aliud non est, quam inductio in actualem possessionem beneficii, per quam datur vera et realis possessio ipsius beneficii per legitimum superiorem alicui collati, et de hac institutione corporali fit expressa mentio in Glossa cap. Ad haec 7., de offic. archidiaconi: « Institutio corporalis tam super beneficiis, quam etiam dignitatibus ad ipsum (archidiaconum) debeat pertinere ». Talis institutio corporalis solet etiam vocari investitura, installatio, missio in actualem possessionem. (D. Q.).

Quare capitulares nunc ab H. S. C. petunt facultatem collationis alternativae, vi cuius alternis vicibus Episcopus et Capitulum beneficia capitularia conferant. Petunt etiam ut vacationes a servitio chori, nunc ad duos menses tantum concedi solitae, ad tres amplientur, et tandem expostulant solutionem alicuius dubii. In Tit. III, § 4 Const. scriptum est: "Absoluta electione, Decanus, vicario nomine Episcopi, institutionem auctorizabilem, ex apostolico indulto, electo conferat, facta in singulis vicibus mentione huiusmodi concessionis Cum interdum contingat ut beneficii collatio atque institutio auctorizabilis, vicario nomine Episcopi danda, incidat in mensibus papalibus, non quoad capitulum, sed quoad Episcopum, qui alternativam obtinuit, petunt capitulares: "An capitulum, habita ab Episcopo facul tate, iure suo uti possit atque institutionem auctorizabilem conferre, vicario nomine Episcopi, vel potius antea obtinenda sit Episcopo huiusmodi facultas ab Apostolica Sede

[ocr errors]

Ex officio advertitur concessionem collationis alternativae, omnino pendere a benignitate EE. Iudicum, cum canonici gratiam petant, potius quam ius vindicent.

. Tamen aliqua habetur ratio huiusmodi gratiae concedendae; aliquando enim omnium beneficiorum collatio cathedralium ad capitulum pertinebat.

Pariter extensio vacationum ad tres menses omnino pendet ab EE. PP. liberalite. Optimum quidem est in mentem revocare quae ius Tridentinum (Sess. 24, cap. 12, De Ref.) statuat hac in re: " Oblinentibus in iisdem cathedralibus, aut collegiatis, dignitates, canonicatus, praebendas aut portiones, non liceat vigore cuiuslibet statuti aut consuetudinis, ultra tres menses ab iisdem Ecclesiis quolibet anno abesse, salvis nihilominus earum Ecclesiarum constitutionibus, quae longius servitii tempus exquirant,.

Et H. S. C., Tridentino inhaerens, raro vacationes ad tres menses concessit. Tamen in casu capitulares advertunt, pluribus canonicis, ob penuriam Sacerdotum aliasque causas, munus docendi in dioecesano Seminario demandatum esse, ideoque eisdem opus esse studio atque longioribus otiis, quae causa sufficiens videtur, ut petita gratia extensionis ad tres menses concedatur.

Quod ad dubium propositum attinet, an nempe Canonici vicario. nomine Episcopi dare possint institutionem auctorizabilem, mensibus papalibus quoad Episcopum, antequam ipse sibi hanc facultatem obtineat a S. Sede, non est praetermittendum concordes doctores non comprehendere in reservatis beneficia electiva, et reservationem afficere institutionem collativam beneficiorum non vero institutionem aucto

rizabilem, nam haec est (ut ait Reiffenstuel tit. De inst. n. 7) approbatio ad exercendam curam animarum, seu commissio curae animarum, quam concedit Episcopus, quamvis agatur de beneficiis S. Sedi reservatis, quia Episcopus per examen approbat clericum a S. Sede instituendum in beneficio parochiali.

Et omnino differunt inter se institutio collativa tituli, et institutio auctorizabilis, quae semper pertinet ad Episcopum.

Itaque S. Congregatio respondendum censuit:

"Quoad collationem alternativam beneficiorum inter Episcopum "et Capitulum et extensionem vacationum ad tres menses, pro gratia " iuxta petita; quo vero ad institutionem auctorizabilem, nihil esse innovandum "'

Nota

Dr. ANGELUS D'ALESSANDRI.

Ob spatii defectum reliquae causae in folio a S. C. C. agitatae die 16 Maii in proximo fasciculo referentur.

SS. RITUUM CONGREGATIO

Alumni Societatis Missionariorum a S. Ioseph tenentur celebrare sub ritu duplici 2. Classis Officium et Missam S. Thuribii Archiep. Limani. [ODIERNUS redactor Calendarii Officii Divini pro alumnis Societatis Missionariorum a S. Ioseph, sequentis dubii solutionem, a Sacrorum Rituum Congregatione humillime expostulavit, nimirum:

H

Ex Decreto S. C. pro Neg. Eccl. Extr. die 1 Ianuarii 1900 extensa fuere ad totam Americam Latinam Officium et Missa propria S. Thuribii Archiepiscopi Limani sub ritu duplici 2ae Classis, hinc dubium oritur, utrum alumni dictae Societatis, qui ex maxima parte distributi sunt in America Latina, utpote ad regiones latinoamericanas praecipue destinati, tali decreto obligentur, an potius stare debeant proprio Calendario a S. Sede approbato, in quo S. Thuribius ritu duplici minori recensetur?

Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito etiam voto Commissionis Liturgicae, omnibus perpensis, respondendum censuit:

"In casu, affirmative ad primam partem et negative ad secundam „ Atque ita rescripsit die 8 Maii 1903.

L. S.

S. Card. CRETONI, Praef.

†DIOMEDES PANICI, Archiep. Laodicen., S. R. C. Secretarius.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Missae conventuales diebus quibus missae privatae de Requie permit. tuntur, gaudent indulto Altaris privilegiati.

MICHAEL

ICHAEL Camós, cappellanus confessarius monialium Cisterciensium monasterii sanctae Mariae de Chatiny, in civitate ac dioecesi Gerundensi, ab hac S. Congregatione Indulgentiarum sequentis dubii solutionem humiliter expostulabat:

"Utrum missae Conventuales de Sancto vel de die celebrandae diebus, quibus Missae privatae de Requie permittuntur, gaudere possint indulto Altaris privilegiati?

S. Congregatio, audito Consultorum voto, respondendum mandavit:

Affirmative.

Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congregationis die 29 Aprilis 1903.

L. S.

NOTA.

A. Card. TRIPEPI, Praef.

† FRANCISCUS SOGARO Archiep. Amiden., Secr.

- Inter ceteras conditiones ad Indulgentiam Altarıs privilegiati lucrandam omnino requiritur, ut sacerdos diebus haud impeditis Missam de Requie celebret. (S. R. C. 27 Aug. 1836, Rhedonen; 28 Iul. 1842, Bellicen.; S. Indulg. C. 11 Apr. 1840. Incerti loci, 29 Maii 1848, Briocen.; 22 Febr. 1847, Briocen; 24 Iulii 1855 Urbis et Orbis). Sacerdotem missam conventualem non de Requie, sed Officio conformem aut votivam, celebrantem, etiam diebus, quibus Missae privatae de Requie permittuntur, Indulgentiam lucrari responsione super allata S. Indulgentiarum Congregatio declarat. Ratio videtur esse, quia Sacerdos huiusmodi Missam celebrans in eadem conditione ponitur ac Sacerdos missam privatam celebrans diebus impeditis, unde conveniens est, ut ille etiam lucrari possit indulgentiam, quam hunc lucrari auctores ore unanimi docent. Missam tamen de Feria celebrans, aut votivam, Indulgentiam, ni fallor, haud lucraretur, diebus quibus Missa Conventualis potest dici de Requie.

Alii dantur casus, quibus, etiam diebus non impeditis, non requiritur ad Indulgentiam lucrandam Missae de Requie celebratio. Sacerdotem enim, qui in altari privilegiato legit Missam de Festo semiduplici aut simplici votivam, aut de Feria non privilegiata, sive ratione Expositionis SS. Sacramenti, sive stationis Ecclesiae vel alterius solemnitatis, sacra Indulgentiarum Congregatio declaravit frui privilegio ac si legeret Missam de Requie per Rubricas eo die permissam. (S. C. I. 20 Iul. 1751 Urbis et Orbis; 27 Nov. 1764 Civitatis Castellanae; 29 Febr. 1864, Urbis et Orbis). Sac. FELIX RAVANAT.

« ÖncekiDevam »