Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quo autem digne Episcopi et totius orbis fideles intentioni Summi Pontificis Leonis XIII respondeant et meliori, qua potest, ratione eadem solemnia quinquagenaria celebrare valeant, huius specialis Commissionis consilia sequi et ad executionem mandare debent.

Iam vero die 31 Maii p. e. ab eadem prodiit generale programma ad proposita solemnia moderanda, quod hic latine referre iuvat.

PROGRAMMA GENERALE

a Cardinalitia Commissione approbatum.

Solemnia promovenda occasione quinquagesimi anniversarii dogmaticae Definitionis Immaculatae Conceptionis B. M. V. sunt ea quae sequuntur:

1. Peculiaria sacra quam maxima solemnitate peragentur in Patriarchali SS. Vaticana Basilica S. Petri de Urbe, ubi a. 1854 eadem Definitio dogmatica facta est, atque in Patr. Basilica S. Mariae Maioris. Hisce festis aderunt commissiones ex unaquaque totius orbis regione.

2. Congressus Marialis universalis Romae habendus iuxta normas opportuni statuti..

3. Bibliotheca Marialis in Urbe colligenda ex operibus omnibus de B. M. V. tractantibus.

4. Missiones Sacrae, anno durante 1904, disponent Fideles ad sacra in honorem ejusdem B. M. V.

5. Eodem currente anno, exercitia fient vulgo Prime Comunion maiori qua potest solemnitate.

6. SS. Spirituales Exercitationes proponentur praesertim pro Catholicarum Adsociationum membris.

7. Devotae et frequentes fidelium peregrinationes ad praecipua B. M. V. sanctuaria.

8. Quaedam sacra devote fient octavo mensis cuiusque die a mense Decembri huius anni in ecclesiis ab Ordinario statuendis.

9. Speciales fundentur precationes in honorem B. M. V. pro Summi Pontificis Leonis XIII conservatione, qui unus superest ex Episcopis et Cardinalibus solemni Dogmatis definitioni praesentibus.

10. Pro uniuscuiusque loci opportunitate peculiare christianae charitatis opus proponetur nec non solemnia suffragia pro animabus in Purgatorio detentis, praesertim pro iis, quae maiori devotione B. Virginem coluerunt.

II. Solemne fiet sacrum ad S. Laurentii M. extra Romana moenia pro anima Pii IX f. rec. auctoris dogmaticae Definitionis. 12. Auspice Collegio Cultorum Martyrum in Urbe constituto,

peculiares fient commemorationes antiquiorum B. M. V. iconum, quae in Catacumbis christianis excoluntur.

13. Quo vero Religiosae Familiae variaeque Fidelium Confraternitates vel piae Institutiones utriusque sexus peculiares pietatis actus erga B. M. V. Immaculatam peragere velint, opportuna mittetur invitatio.

14. Praeter ea quae hoc in generali programmate continentur, alia poterunt proponi opera vel perfici; si qua vero ex ipsis in toto orbe opportune adimplenda videantur vel nequeant perfici intra fines dioeceseos proponentis, ut Cardinalitiae Commissionis approbatione muniantur necesse est, antequam in lucem proferantur.

IACOBUS RADini-Tedeschi Commissionis Cardinalitiae Secretarius.

Die 12 Maii in Palatio Apostolico Vaticano habita est coram SSmo Congregatio Generalis SS. Rituum, in qua Em̃i DD. Cardinales atque Rmi DD. Officiales et Consultores suffragium dederunt circa dubium virtutum in gradu heroico in causa beatificationis et canonizationis Ven. Servae Dei Mariae Magdalenae Postel institutricis Sororum scholarum christianarum a Misericordia.

Pariter, die 19 eiusdem mensis, adstantibus membris SS. Rituum Congregationis, habita est congregatio praeparatoria, ut discuterentur bina miracula quae asseruntur a Deo patrata ad gloriam Beati Alexandri Sauli Congreg. CC. RR. Barnabitarum, Episcopi Papiae, atque proponuntur pro eius canonizatione.

Tandem die 9 Iunii curr. apud Cardinalem Dominicum Ferrata, ponentem in causa canonizationis beati Clementis Hotbauer, sacerdotis professi e Congreg. SSmi Redemptoris, habita est Congregatio SS. Rituum antepraeparatoria, in qua a Rmis Praelatis et Consultoribus theologis emissum est votum super duobus miraculis quae asseruntur a Deo patrata, intercedente eodem Beato, quaeque proponuntur pro eiusdem canonizatione.

* **

Summus Pontifex elapsa hebdomada donum misit Exmo Praesidenti Statuum Foederatorum in America Septemtrionali totam collectionem 25 voluminum, mirifica arte religatorum, actorum Sui gloriosi Pontificatus sub titulo: Acta Leonis. Typis Vaticanis.

Litteris Secretariae Status diei 9 Iunii curr. Illmus ac Rmus D. Benedictus Melata nominatus fuit Protonotarius Apostolicus apud SS. Rituum Congregationem.

Emus Cardinalis Urbis Vicarius ad repellendos abusus atque immoderationes librorum et quarumdam ephemeridum, praesertim vero illius sub titulo "L'Asino », quae pluribus abhinc mensibus maxima cum protervitate infamiam atque dedecus inferre conatur Religioni christianae, illam hebdomadariam publicationem damnat, atque in mentem revocat ea, quae in Apostolica Constitutione Officiorum et munerum diei 25 ianuarii 1877 sub numero 21 hac de re statuta sunt.

Die 30 Maii RR. PP. Provinciales Ordinis Minorum Romae, in collegio ad S. Antonii, Capitulum celebrantes, Emo Dño Card. Martinelli praeside, in Ministrum Generalem totius Ordinis elegerunt Rmum P. Dionysium Schuler, et Procuratorem Generalem Rmum P. Bonaventuram a Ripa.

Pariter Definitores creati fuerunt RR. PP. Ioseph Gasperini picenus, Aloysius Borgialli taurinensis, Ioseph M. Perino aletian., Vincentius Bongiorno sicilien., Casimirus Jurie dalmata, Polycarpus Laszlo transvaliensis, Ioseph Hufmann saxon, Ludovicus Balduin hyberniensis, Antonius Correia lusitanus, Marianus Holguin peruviensis, Leonardus Neukirchen e Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis.

THEOLOGIAE PASTORALIS EXCERPTA

Aliqua ex requisitis ad officium pastorale.

x aptissimo et descriptissimo Christi Iesu ordine solis apostolis

Ex

Hinc summi tantum Pastores pro omnibus Christi fidelibus, pro

ipsis quidem secundi ordinis sacerdotibus, vigilant eosque guber

nant. Clericus itaque, etsi natura aptus et sacro sit insignitus ordine absque Ecclesiae mandato, nec licite nec valide pastoris exercet ministerium. Quod proinde ut assequatur et exerceat tria requiruntur: primum ut homo divinitus eligatur; deinde sacerdotio initietur; tum a Superiore Pastore delegetur.

1. Cum ipse Iesus, Pastor aeternus, "non semetipsum clarificavit ut Pontifex fieret cum inde apostolos " vocavit ad se quos voluit ipse,,, cum denique ipse "designavit et alios septuaginta duos et misit illos,,, tunc apostoli, ut alius pro Iuda annumeraretur cum eis, Dominum oraverunt ut, qui corda novit omnium, ostenderet quem elegerit et in nomine Domini dederunt sortes. Igitur est prorsus necessaria divina ad pastorale ministerium vocatio.

Quod insuper patet cogitanti quam sint omni parte sacro ponderi impares naturae vires, ut, absque proprio desuper auxilio, id ferre non valeant, quum in tot tantisque versetur pastor periculis, ut ex se ipse nequaquam evadere possit.

2. Divina ad pastorale officium vocatio ex indiciis dignoscitur vel internis, quae ex intima hominum derivantur natura, vel externis, quae ecclesiasticis praescribuntur legibus.

3. Cum certo vitae generi divina quis destinatur Providentia, quadam animi donatur inclinatione ad eam, quam est ingressurus, vitae viam sequendam, faciliusque prae ceteris eiusdem vitae munera obeunda: quae, si absit, certe abesse vocationem dicendum est. Si quis igitur Sacerdotis dignitatem non veretur, si contemnit, si castam abhorret vitam, si in Deum pietatem cultumque negligit, theologicas cognitiones et pastoris si despicit officia, sacris prophana praefert, is internis divinae vocationis indiciis procul dubio caret. Cui porro inclinationi perpetui insistant necesse est nisus, ut quae in optimo animarum pastore, pro suo triplici doctoris, sacerdotis, rectoris munere, coniunguntur, doctrinam, pietatem et prudentiam acquirat.

4. Quia pastor est Christi fidelibus magister, medicus, iudex, consiliarius, eius" labia costodiant scientiam, necesse est, ne, quae sint ipsi commissae, animarum summa salus periclitetur. Ex historicis enim documentis habemus, una cum clericorum artium cultu, christianos in populis labefactasse mores et haereses misere debacchatas esse, ubi propriam pastores scientiam repulerunt. Sapientiae dilectio et assiduum doctrinae studium pastori, uti angeli custodes, comitantur, ad suum ministerium in dies aptiorem efficiunt, spiritum afferunt, populi existimationem fidemque conciliant, animi denique tranquillitatem fovent. At contra ex disciplinae ignorantia et desidia suo muneri impar et populo vilis sacerdos efficitur, in multos et graves inducitur errores, qui cum saepius emendari nequeant, miseram onerant conscientiam. Hinc optime S. Alphonsus de Ligorio" affirmo in statu damnationis,,, inquit, esse eum confessarium, qui sine sufficienti scientia ad confessiones excipiendas se exponit (S. A. XVI, 100).

"

5. Pietatis studium priores sunt pastoris partes. Ut impavide instituendo et persuadendo Dei verbum cuique ipse tradat, ut sancte sancta tractet, ut christianes in populo mores vel servet vel re

ducat, ne adversis nimium fatigetur et quaeque pro Christi boni Pastoris gloria et animarum salute pura mente onera tollat, pie et sancte ipsi vivendum est. Pium populi pastorem verentur et diligunt et plus de eius vitae ratione, quam de verbis exemplum capiunt verba enim movent, exempla trahunt. "Exemplum esto,,, inquit Apostolus, "fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate, (I. Tim. IV, 13).

6. Sed virtus in primis pastori necessaria est ardens Dei gloriae animarumque salutis studium, sine quo christiana redemptio, pium et divinae dilectioni profusum opus, non continuatur. Studiosus pastor, separata utilitate, simpliciter et candide in omnibus se gerit; superiores uti Dei vicarios veretur et eorum praescriptis paret, cum collegis non contendit, omnibus omnia factus moderatus et temperans, in quemque officiosus; mitis in adversarios, in eos qui peccant misericors sed firmus, pauperis aeque ac divitis sollicitus, ubi maior necessitas, ibi eius maior industria. Alia est desidiosi pastoris-parochiarum pestis - ratio agendi, qui sollicitior litterae quae occidit, quam spiritus qui vivificat, aegre suo fungitur ministerio, cui faciles constituit fines.

7. Prudentia — quae pastoris propria est virtus est sollertia ea animadvertendi quae in difficilioribus praesertim causis ad pastorale officium valent. Quae tum a Spiritu Sancto, qui universae aeque Ecclesiae ac singulorum hominum vitam regit et moderatur, enixe imploranda, tum propria comparanda est experientia. Cui adsunt: mens bene sibi conscia in debito Dei habendo honore hominumque alenda salute; respectus temporis, loci, personarum et id genus rationum; moderatio et animi tranquillitas. Prudens pastor, in rebus novis invehendis cautus et providus, cuivis morum correctioni diligentem praemittit rerum omnium notitiam et quae oportet ea sensim sine sensu corrigit; vitia insectatur, non personas, quas diligit.

-

8. Ad haec Ecclesiae legibus a pastorali escluduntur officio: I. qui alios sua prudentia gubernandi facultate carent (ex immatura aetate, corporis, mentis, fideive infirmitate vel quia sui iuris non sunt): II. qui in sacro ministerio prospere successuri in spe non habentur (infames, incerto geniti patre, lenitate carentes); III. qui denique in Ecclesia, ut sacra ipsis comittantur mysteria, digni non videntur (ex bigamia, baptismatis vel ordinis abusu).

9. "Boni,,, inquit Benedictus XIV, "et strenui operarii non nascuntur, sed fiunt,. Hinc mature pastoris institutio ordiatur necesse est: etenim ❝ adolescens,, inquit Sapiens, " iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea,. Propterea Ecclesia constituit "ut singulae cathedrales... pro dioecesis amplitudine certum puerorum numerum in collegio alere ac religiose educare et ecclesiasticis disciplinis instituere teneantur, (Conc. Trid. xxIII, 18 de r.). Sed ne prioris disciplinae fructus confestim amittantur, institutionem seminarii_incrementum in munere pastorali subsequatur oportet.

10. Doctrinam ergo, pietatem et studium quae, ut diximus, necessario in pastore requiruntur, pastoralis institutio complectitur. Ut in doctrina pastor apte instituatur adiumenta sunt:

« ÖncekiDevam »