Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

,

ET

DECRETA SS. RR. CONGREGATIONUM

A quae in fronte posuimus verba indolem et naturam ephemeridis, quae hodie prodit, satis superque significant, neque alia requiruntur ut socii et subnotatores sciant quid ipsis sit expectandum a nobis.

Nos volumus eos certiores facere quid per Romanum Pontificem vel per ipsius instrumenta, Congregationes Romanas, decernatur quotidie, quod, in universum si spectetur, interesse possit. Id vero efficere volumus meliori qua possumus ratione, maxima sollicitudine et diligentia, minimo quo fieri potest pretio. Sermone utemur latino et acta edere volumus quanta datum erit colligere: si visum erit utile et opportunum, acta sequentur commentaria vel librorum et doctrinarum citationes. Edetur decimoquinto mensis cuiusque die, caventes ne serius citius id fiat: pretium erit intra Italiam libellarum quatuor, extra quinque, quo minus excogitari minime potest.

Quo vero utilior sit ephemeridis huius pubblicatio omnibus Ecclesiasticis viris et praesertim iis qui sese pastorali ministerio dediderunt, addenda statuimus quae de Theologia pastorali hodie praecipua traduntur in scholis, loca pertractantes omnia maioris momenti huius doctrinae.

Habebunt etiam ephemeridis lectores librorum praecipuorum accuratissimam recensionem, qui in dies eduntur, praesertim theologicas et canonicas quaestiones diligenter indicantes, et enucleate exponentes, ut ita legentes edocti possint esse de statu, progressione et motu studiorum rerum ecclesiasticarum.

Velint omnes, quantum quisque pro sua parte potest, ephemeridi novae favere, et eam quam latissime per catholicum orbem diffundere, ut Pontificia decreta, quorum imago vocis ephemeris haec dici quodammodo potest, a fidelibus, quorum interest plurimi cognita executioni mandentur.

DIRECTIO.

617618

J

ACTA PONTIFICIA

SECRETARIA BREVIUM

DECRETUM

erectionis canonicae Archisodalitatis Eucharistici Cordis Iesu in pontificio templo S. Ioachim de Urbe: 16 Februarii 1903.

A

LEO PP. XIII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

DMOTAE Nobis preces nomine dilecti filii Aloisii Palliola e Congregatione SSmi Redemptoris, sacerdotis et Rectoris Ecclesiae Sancti Ioachimi almae huius Urbis, praeseferunt, sibi et universae Patrum a Redemptione religiosaè familiae in votis admodum esse, ut per Nos eodem in templo pia, titulo Eucharistici Cordis Iesu, Archisodalitas auctoritate Apostolica instituatur. Nos autem quibus nihil antiquius ac suavius quam ut fidelium sodalitas, quae non dissimilis prorsus cultu atque illi quem Sacro Cordi profitetur, tantum peculiaribus venerationis, amoris et grati ac reverentis animi studiis, illum recolit supremae dilectionis actum quo Redemptor Noster omnes Cordis sui divitias effundens, ut nobiscum ad exitum usque saeculorum moram ageret, adorabile instituit Eucharistiae Sacramentum, in hac alma Urbe, catholici orbis centro, sedem nanciscatur condignam, optatis hisce piis annuendum existimavimus. Quae cum ita sint, omnes et singulos, quibus nostrae hae litterae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quovis modo, vel quavis de causa latis, si qua forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, Archisodalitatem Eucharistici Cordis Iesu, Apostolica Nostra auctoritate, praesentium vi, in Pontificio templo Sancti Ioachimi de Urbe canonice erigimus, eamque consuetis privilegiis quae competunt Archisodalitiis perpetuum in modum ditantes, auctoritate similiter Nostra, hoc anno quo Nos quintum ac vigesimum ab inito Pontificatu annum implemus, illa in sacra aede instituimus, quam structura praenobilem, et mirificis artis operibus insignem, in memoriam Iubilaei Nostri sacerdotalis, universi Orbis fidelium pietas condidit, Nosque commisimus supra

« ÖncekiDevam »