Sayfadaki görseller
PDF
ePub

IV.

Breve Clementis VIII ad Archieppos et Eppos Nationis Ruthenae:

Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam benedictionem. Benedictus sit Pastor ille bonus, et princeps pastorum, qui animam suam posuit pro ovibus suis, qui venit, ut eas dispersas adduceret, et congregaret ut omnes unum sint, sicut ipse et Pater unum sunt. Benedictus sit ipse, qui dives est in misericordia, et secundum divitias bonitatis suae fecit vobiscum, et replevit nos gaudio spirituali propter conversionem vestram ad hanc vestram Matrem carissimam Sanctam Romanam Ecclesiam, quae est Magistra, et Mater omnium Ecclesiarum, quac materno affectu, jam pridem hoc expetebat, et assidue precabatur a Patre luminum, qui dat Spiritum bonum et Sapientiam his, qui invocant eum in veritate. Deus enim ipse, coelesti sua luce, corda vestra illustravit, ut veterum errorum tenebris disjectis agnosceretis, quia unus est Deus et una fides, et una Ecclesia Catholica, et Apostolica, supra unum Petrum Apostolorum Principem fundata, cui Christus ipse, qui portat omnia Verbo virtutis suae, immobilis petrae firmitatem dedit, cui oves suas et agnos credidit, jussitque ei, ut ipse confirmaret fratres suos Episcopos: qui in partem sollicitudinis vocantur, et veluti caput, omnia membra regeret; unum est enim visibile caput ecclesiae Catholicae, unus in terris Vicarius, aeterni Sacerdotis et Episcopi, animarum nostrarum JESU Christi, suinmus Romanus Pontifex, Beatissimi Petri Apostoli successor, cui qui non adhaeret, longe a via salutis aberrat, et qui cum eo non colligit, dispergit. Recte igitur Fratres et pie, ac prudenter Spiritu Sancto auctore, statuistis venire ad montem Domini, et ad Domum Dei Jacob, ut doceret vos vias suas, et ambularetis in semitis ejus. Misistis enim ad nos Oratores vestros, pios et religiosos homines, et Dei zelo praeditos, Venerabiles Fratres, Hypatium Vlodimiriensem, et Brestensem, et Cyrillum, Luceoriensem et Ostrogiensem Episcopos, qui Literas vestras Nobis reddiderunt, quibus significatis, cupere vos vehementer, Corpori Christi, quod est Ecclesia Catholica, adglutinari, et ad nostram et Romanae Ecclesiae communionem, admitti, quemadmodum olim Majores vestri in Sacra generali Synodo Florentina admissi sunt. Ac propterea, vos iisdem Episcopis et procuratoribus vestris, mandata

dedisse, ut vestro et eorum proprio, totiusque cleri, et populi nationis vestrae nomine, Sanctae Sedi et humilitati nostrae, uti summo Pastori Ecclesiae Christi, debitam obedientiam deferrent. Nos igitur, qui pro nostro pastorali officio, nihil aliud quaerimns, quam animas Christo lucrari, et fidem Catholicam propagare, eosdem vestros Coepiscopos tanquam Nuntios pacis, omni cum humanitate excepimus idque tanto impensius, quod carissimus Filius noster Sigismundus Poloniae et Sueciae Rex, de vestra salutari deliberatione ad nos scripserat, totumque hoc conversionis Vestrae, et membrorum ad caput conglutinationis pium negotium accurate commendaverat, quod nonnulli item Venerabiles Fratres nostri, Poloni Episcopi fecerunt: quare petitionibus, et oblationibus vestris consideratis, quas iidem Episcopi, et Procuratores Vestri detulerunt, et omnibus, gravi et prudenti consultatione examinatis, et deliberatis, tandem ad laudem et gloriam Dei omnipotentis, ad Sanctae Ecclesiae exaltationem, et fidei Catholicae incrementum, statuimus vos et clerum populumque vestrum intra Ecclesiae Catholicae gremium recipere, et ad nostram et Sanctae Romanae Ecclesiae unionem admittere, quod ut ritu magis solemni fieret, certo praestituto die, qui fuit tertius et vigesimus, proximi mensis Decembris, Sacro quatuor anni temporum jejunio, et vigilia Natalis Domini insignis, Venerabiles Fratres nostros, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, eorum sacrum et amplissimum Collegium convocavimus, quibus nobiscum considentibus, multis etiam praesentibus Praelatis et viris honoratis Aulae Romanae, duos Episcopos et Oratores vestros introduci, vestrasque Literas et Decretum de Unitate cum Romana Ecclesia petenda, et obedientia Nobis, uti Capiti, et summo Ecclesiae Pastori praebenda, clara voce legi jussimus, primum Rutheno vestro sermone, deinde Latino, mox iidem Episcopi duo, Catholicae fidei professionem, de scripto fecerunt, tam suo, quam Vestro nomine, omnesque haereses et Schismata, et errores detestati sunt, et eos praesertim, qui vos hactenus a Sancta Romana Catholica Ecclesia separarunt et disjunxerunt, et nobis, qui licet indigni et meritis impares, Deo tamen ita disponente, beati Petri locum, et auctoritatem tenemus, Successoribus nostris et Sanctae huic Apostolicae Sedi perpetuam obedientiam praestiterunt, quam nos, una cum iisdem Fratribus nostris Cardinalibus accepimus et duos Episcopos Oratores vestros, et te Frater Archie

piscope, et Vos omnes Episcopos corpore quidem absentes, sed spiritu praesentes, uti Fratres, et membra nostra una cum clero et populo vestro, complexi sumus caritate sincera in visceribus intimis JESU Christi tanto nostro cum gaudio, et omnium qui aderant, quantum ne cogitatione quidem facile quemquam aestimare, nedum verbis exprimere satis licet. Ergo in aeternum benedicta sit sancta et individua Trinitas, quia fecit nobiscum misericordiam suam. Fratres vero nostros, Hypatium et Cyrillum Epispos, Praelatos nostros domesticos, et Assistentes fecimus, qui saepius nobiscum interfuerunt ad Sacrum et tremendum Sacrificium, et solemnes divinorum officiorum functiones, et praecipue in Basilica religiosissima, ad venerandum corpus Principis Apostolorum, ut verae unionis et communicationis in Christo manifesta signa exstarent. Eosdem autem cum opus fuit, benigne ad nos privatim etiam admisimus; et dum hic fuerunt, omni cum humanitate tractari jussimus, et discedentes omni erga Vos et illos benevolentiae significatione prosecuti sumus. Quae enim expetere visi sunt, libenter, quantum cum Domino licuit, concessimus. Ritus enim et ceremonias vestras, quae fidei Catholicae integritatem et mutuam nostram conjunctionem nequaquam impediunt, eadem ratione et modo, quo a Concilio Florentino permissum est, et nos quoque Vos retinere permisimus. Sigismundo Regi, Filio nostro carissimo, vos et Ecclesias vestras, earumque Bona, efficaciter commendavimus, atque ab eo petivimus, ut non solum Vos et vestra sua ope et auctoritate tueatur, sed etiam ut Vos ornet, et amplificet, et Senatoribus Regni adscribat, quamdiu in Ecclesiae Romanae obedientia et fidei Catholicae integritate permanseritis, quod Deo auxiliante perpetuum fore speramus. Quo de negotio scripsimus etiam diligenter ad complures Regni Senatores Ecclesiasticos et saeculares. Denique quantum cum Domino potuimus, operam dedimus, ut viscera nostra paterna Vobis ostenderemus, quod multo copiosius referre Vobis poterunt Episcopi ipsi Oratores et Collegae Vestri, qui visitatis de more Beatorum Apostolorum Petri et Pauli liminibus, et caeteris almae hujus Urbis Basilicis et Sanctorum Martyrum Reliquias pro cultu venerati, ad Vos cum nostra benedictione revertuntur, quorum zelum et prudentiam, et in agendo sedulitatem, in Domino commendavimus. Reliquum nunc est, ut vos, quae Romae acta sunt, a Procuratoribus vestris eadem animi alacritate et sincere relata habeatis et

confirmetis. Cujus rei causa volumus, ut tu Frater Archiepiscope nostra etiam auctoritate suffultus, Synodum Provincialem indices, et Episcopos tuos convoces, ut singuli profiteamini in publico Conventu fidem Catholicam ex eadem formula integre, quemadmodum Episcopi duo Oratores vestri hic professi sunt. Haec enim fidei professio, quam Sancta Romana Ecclesia docet, fides est Petri et Apostolorum, fides est Patrum et Orthodoxorum, quam nisi quisquam fideliter firmiterque crediterit, salvus esse non poterit, cum eodem modo nobis et huic Sanctae Apostolicae Sedi, veram obedientiam spondebitis; et de his omnibus, quae a vobis in Synodo acta erunt, literas ad nos dabitis, rite conscriptas et publica auctoritate communitas, ut ad perfectae conversionis Vestrae et ad Ecclesiam Catholicam Romanam aggregationis et unionis testificationem et ad memoriam posteritatis perpetuam in nostris archivis, et Tabulariis conserventur. Scripsimus autem et ad Latinos Episcopos, Fratres nostros Archiepiscopum Leopolis, et ad Episcopos Luceoriensem et Chelmensem, ut in eadem Synodo vestra interesse velint, ut haec inter fratres unio tanto profundiores caritatis radices agat, et tanto firmius in Domino coalescat. Agite igitur Fratres, confitemini Deo Coeli, et coram omnibus viventibus date gloriam Nomini Ejus, qui fecit mirabilia magna solus, qui Vos in viam pacis et salutis direxit, et Vos nobiscum conjunxit et statuit supra petram pedes vestros, ut non essetits veluti parvuli fluctuantes omni vento doctorinae, sed ut viri perfecti in plenitudinem Christi, stabiles essetis in fide, et nobiscum una ambularetis in Domo Dei, cum consensu. Conservate hanc mentem, Fratres, conservate pacem et caritatem, quae est vinculum perfectionis, conservate Sanctam humilitatem, quae diaboli machinas prosternit, et Domino summopere placet, qui dixit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Pascite gregem vestrum, verbo, et exemplo, et docete eum viam bonam et obedientiam erga Apostolicam Sedem et Romanam Ecclesiam, ut cum eo ad gaudia aeterna perveniatis. Postremo, orate pro nobis, ut gravissimum hoc Pastoralis officii onus in hac temporum acerbitate, ipso adjuvante, qui dat omnem sufficientiam, et infirma corrobo.at, ad ejus gloriam fortiter sustineamus. Gratia DEI sit vobiscum Fratrer, quibus nostram Apostolicam benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Annulo piscatoris, die VII Februarij MDXCVI pontificatus nostri Anno Quarto.

Pelesz, Geschichte der Union.

40

V.

Metropolitae Ruthenorum conceditur facultas confirmandi episcopos sui ritus pro ecclesiis vacantibus, qui tamen Metropolita a Romano Pontifice debeat confirmari.

CLEMENS EPISCOPUS

Servus Servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam.

Decet Romanum Pontificem, eos, qui pravis Schismatum erroribus relictis, ad Sanctae matris Ecclesiae Unitatem redierunt, specialibus favoribus prosequi, ut illi in ejusdem Ecclesiae fide, et obedientia eo constantius perseverent, quo cumulatioribus beneficiis se affectos esse perspexerint.

§. 1.

Cum itaque venerabiles fratres Hypatius Protothronius Wlodimiriensis, et Brestensis, ac Cyrillus Exarcha Luceoriensis, et Ostrosiensis, Episcopi Nationis Ruthenae, seu Russae, suo, et venerabilium fratrum Michaelis Archiepiscopi Metropolitae Kioviensis, et Haliciensis, ac totius Russiae, Gregorii Archiepiscopi nominati, electi in Archiepiscopum Polocensem, et Vitebscensem, Michaelis Episcopi Premisliensis, et Samboriensis, Gedeonis Episcopi Leopoliensis, Dionysii Episcopi Chelmensis et Belsensis, Leontii Episcopi Pinscensis, et Turo viensis postea defuncti, et Jonae Archimandritae Kobrinensis Ecclesiae sancti Salvatoris, deinde electi in Episcopum Pinscensem, et Turoviensem, loco dicti Leontii Episcopi defuncti, nomine, qui antea cum Romana Ecclesia non communicabant, sed proprii sermonis, et idiomatis usu retento, Graeco ritu vivebant, ad Nos, et ad Sedem Apostolicam nuper accesserint, ac tam privato amborum, quam praedictorum Michaelis Archiepiscopi, et aliorum coepiscoporum, communi, et procuratorio nomine, se, et illos in ejusdem Ecclesiae gremium recipi, et tamqam membra suo capiti uniri supplicaverint, ac omnes suos, et ipsorum errores, haereses, et schismata damnaverint, et detestati fuerint, Fideiqui Orthodoxae professionem juxta formam Graecis ab hac Sancta Sede praescriptam, integre, et ad verbum fecerint, et emiserint, Nobisque, et Sedi debitam obedientiam, et subjectionem praestiterint, et perpetuo praestare promiserint: Nosque nomine pii Patris ipsos, universum

« ÖncekiDevam »