Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sensus, quòd sit reversus posteà. Item sicuti quandò dicitur 2 Reg. 6, 23 de Michol, quòd non pepererit ampliùs, donec moreretur, eo quòd despexerit David antè Domini Arcam saltantem: << Igitur Michol filiæ Saül non est natus filius usque in diem mortis suæ. » Non sequitur quòd posteà pepererit : ità similiter hic sensus non est, quòd posteà Joseph cognoverit Mariam. Et quòd Joseph posteà Mariam non cognoverit, adeò constantis et perpetuæ est traditionis SS. Patrum et Ecclesiæ, ut quandò Helvidius sæculo 4°. Sustinuit Mariam non remansisse Virginem post partum, statim ab Ecclesiâ universali anathemate percussus fuerit.

Peperit filium suum primogenitum, per primogenitum intelligitur primus in lucem editus, non verò significatur quòd posteà alii fuerint geniti: id enim patet ex simili locutione et exemplo, Num. 48, 15. « Quidquid primum erumpit è vulvâ cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, etc. » Nam ibi quandò dicitur primogenitus offerri Domino, non supponitur alios esse genitos, ut ipsi offeratur primogenitus : ità similiter quandò dicitur Mariam peperisse filium suum primogenitum, non significatur, quòd posteà alii fuerint geniti.

Sed Christus infrà 15, 55 dicitur habuisse fratres : « Et fratres ejus, Jacobus, etc. »

R. Per fratres intelligi cognatos, consanguineos more Hebræorum.

CAPUT II.

1. Cùm ergò natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam,

Sed quomodò Christus natus fuit in Bethlehem, cùm Maria mater ejus et Joseph habitarent Nazareth?

R. Exiit edictum à Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis, et ut profiterentur singuli in civitatem suam. Ascendit autem et Joseph à Galilæâ de civitate Nazareth, in Judæam in civitatem David quæ vocatur Bethlehem.... Factum est autem, cùm essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum, etc. Ità refertur Luc. 2.

Dicitur Bethlehem Juda, quia erat alia Bethlehem in tribu Zabulon. In exemplaribus græcis legitur Judæa, sed est mendum, ut advertit S. Hieron. debet enim legi Juda, ut distinguatur scilicet ab alterâ Bethlehem suprà dicta in tribu Zabulon.

In diebus Herodis, Herodes ille vocabatur Magnus, Ascalonita. Erat natione Idumæus antiquam originem ducens ab Esaü fratre Jacob patriarchæ porrò tùnc regia potestas transierat ad Romanos ex Judæis, qui tempore passionis Christi fatebantur si

bi non licere interficere quemquam, Joan. 18, 34. << Dixerunt ergò ei Judæi nobis non licet interficere quemquam. » Ergò ex prophetiâ Jacob Gen. 49, 10. « Non auferetur sceptrum de Judâ, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. » Poterant facilè agnoscere Messiam advenisse.

Observa tres in Novo Testamento distingui Herodes. Primus fuit Herodes Magnus, de quo hic agitur. Ipse fuit constitutus rex totius Judææ à Romanis. Secundus fuit Herodes Antipas filius prioris, qui Joannem Baptistam decollari jussit, Christoque illusit, eum remittens ad Pilatum veste albâ indutum. Non fuit ipse rex totius Judææ, sed præcisè tetrarcha Galilææ, seu rex quartæ partis mortuo enim Herode Magno illius patre, regnum scissum est in quatuor partes, et totidem constituti sunt tetrarchæ : porrò pars Galilææ Herodi Antipa contigit. Tertius fuit Herodes Agrippa filius Aristobuli, nepos Herodis Antipæ, rex Iturææ, et Trachonitidis regionis. Hic occidit Jacobum fratrem Joannis gladio. Apprehendit etiam Petrum, et misit eum in carcerem. Act. 12, 4, etc.

Ecce Magi, non in malam partem pro iis, qui artem magicam exercent, sed pro Sapientibus accipiuntur: Persæ enim et Arabes sapientes suos appellabant Magos. Magi autem illi incumbebant Astronomiæ, et motus stellarum observabant. Communis Ecclesiæ persuasio est Magos illos, qui Christum adorârunt, fuisse tres, item omnes fuisse reges et potentes. Huic persuasioni subscribunt S. Patres; sed hoc ex Scripturâ Sacrâ non constat attendendus igitur sensus fidelium et Ecclesiæ. Ab Oriente, volunt aliqui eos venisse ex remotis Persidis regionibus, alii verò et meliùs ex Arabiâ, quæ sita est ad orientem hiemalem Judææ, ità ut impletum fuerit vaticinium psaltis regii dicentis psal. 74, 10. « Reges Arabum et Saba dona adducent. »

2. Dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum.

Cùm Magi illi incumberent Astronomiæ, viderunt stellam extraordinariam pulchritudine, et intulerunt eam esse indicium nativitatis Messiæ.

Sed quomodò cognoscere potuerunt hanc stellam esse indicium nativitatis Messia?

R. Id ipsis innotuisse per divinam revelationem Spiritûs Sancti. Vel etiam verisimiliter descendentes à prophetâ Balaam, habebant vaticinii ejus notitiam hoc enim oraculum ediderat : <<Orietur stella ex Jacob. Num. 24, 17. Et ducti lumine supernaturali hanc stellam secuti sunt usque Jerusalem.

3. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cùm illo.

4. Et congregans omnes principes Sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur,

Quæritur an fuerint plures principes Sacerdotum?

R. Unicum fuisse quidem Summum Pontificem, sed hic intelliguntur primarii inter sacerdotes: erant enim viginti quatuor familiæ sacerdotales, quarum quælibet suum principem habebat. Congregavit itaque Herodes præcipuos inter sacerdotes et Scribas, seu legis Doctores, et sciscitabatur ab eis ubi secundùm Scripturas nasci deberet Messias.

5. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam :

6. Et tu Bethlehem terra Judæ, nequaquàm minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.

Sed apud Michæam 5, 2 dicitur locus parvulus: « Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus Juda. » Quomodò ergò hic Bethlehem dicitur nequaquàm minima inter urbes Juda?

R. Quia non tam verba, quàm sensum Michææ prophetæ refert Matthæus, cujus verborum sensus erat, quòd Bethlehem sit parvulus locus relativè ad alias civitates, si spectetur urbis amplitudo, et numerus civium: si tamen attendatur dignitas quæ ei accessit nativitate Messiæ, quam aliæ civitates, licet ampliores, habere non poterant, rectè dici potest nequaquàm minima inter civitates Juda.

Sed quomodò hic legitur in principibus Juda, et in textu Michæa, in millibus?

R. Quòd vox hebraica utrumque significet. Aliundè idem sensus est, quòd nempè Bethlehem spectatâ dignitate, quam acceptura erat ex nativitate Messiæ, non foret minima inter præcipuas civitates Juda, in quibus erant millia civium.

7. Tùnc Herodes clàm vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis.

8. Et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero et cùm inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens ado

rem eum.

9. Qui cùm audissent regem, abierunt et ecce stella quam viderant in Oriente, antecedebat eos, usque dùm veniens staret suprà, ubi erat puer.

Usque dùm veniens staret, id est, usque dùm procedere desineret, stetit suprà locum, ubi erat puer.

10. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valdė.

Quandò ingressi sunt Jerosolymam, non viderunt ampliùs stellam, ut nempè ab omnibus peterent ubi natus esset Messias, et sic darent Judæis occasionem eum quærendi atque adorandi, sicque essent inexcusabiles. Cùm autem exiissent ex urbe, adhuc viderunt stellam, et ideò gavisi sunt gaudio magno valdè, est hebraismus, id est vehementer.

[ocr errors]

11. Et intrantes domum invenerunt puerum cùm Marià matre ejus et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham.

Et tamen Luc. 2, 7. habetur quòd Christus natus sit in præsepio: «Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio. » Item Ecclesia cantat Magos ductos esse ad præsepium hinc pictores repræsentant adorationem Magorum in præsepio factam.

R. Quòd communis quidem fidelium persuasio sit, quòd Magi adoraverint in præsepio, et in hanc sententiam abierunt quidam Patres etiam antiquissimi. Attamen probabiliùs videtur, quòd Maria, postquàm peperisset in præsepio, quia non erat locus in diversorio ob magnam hominum multitudinem, qui juxtà Cæsaris edictum nomen in propriâ suâ urbe Bethlehem daturi erant, recessà populi affluentiâ, invenerit diversorium seu domum, in quâ mansit cùm filio: ergò fieri potuerit in domo Magorum adoratio, quæ tantùm contigit 13 diebus post partum B. Mariæ.

Adoraverunt eum. Adorandus est ergò Christus in Eucharistiâ, cùm sciamus eum esse ibi præsentem. Nec audiendi sunt Lutherus et Calvinus, qui contendunt Christum non esse adorandum in Eucharistiâ, quia nullum stabat speciale præceptum illis Magis eum adorandi: sed annon datur præceptum speciale Christum adorandi ubicumque est? Atqui Christus est essentialiter et substantialiter in Eucharistiâ præsens ergò.

Obtulerunt aurum, thus et myrrham. Mysteriosa sunt illa dona, ait S. Hieron. Aurum datur in honorem regiæ dignitatis : Regi enim solvuntur tributa. Thus in honorem dignitatis divinæ: thus enim Deo adoletur. Myrrham in agnitionem mortalitatis Christi, qui reverà est mortuus pro nobis in cruce: myrrha enim est herba odorifera, quâ Arabes mortuorum cadavera condiebant. Hanc significationem mysteriosam habet hymnus Epiphaniæ his verbis: « Regem, Deumque annuntiant thesaurus, et fragrans odor thuris Sabæi, ac myrrheus pulvis sepulchrum prædocet. »

12. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.

In græco, divinitùs admoniti in somnis, ne redirent, etc.

13 Qui cùm recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dùm dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.

14. Qui consurgens, accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum.

Matthæus videtur hic annuere, quòd fuga in Ægyptum contigerit statim post Magorum adorationem: quomodò ergò Lucas refert, quòd quadraginta diebus post natalem Maria se purificaverit in templo, et Christum præsentaverit? Luc. 2, 22. « Et postquàm impleti sunt dies purgationis ejus secundùm legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. >>

R. Lucam nullam mentionem fecisse adorationis Magorum et cædis Innocentium, et Matthæum non meminisse purificationis et præsentationis. Attamen non negârunt.

Quæritur itaque an adoratio Magorum præcesserit, vel subsecuta fuerit purificationem et præsentationem.

R. Adorationem Magorum probabiliùs præcessisse purificationem.

Probatur conclusio 1°. Ecclesia celebrat festum adorationis antè festum purificationis: ergò ex praxi et traditione Ecclesiæ adoratio præcessit purificationem.

Dices Ecclesia celebrat festum SS. Innocentium quatuor diebus post nativitatem. Item die Epiphaniæ in antiphonà ad Magnificat, celebrat tria miracula et canit: « Hodie stella Magos ducit ad præsepium, hodie vinum ex aquâ factum est ad nuptias, hodie Christus à Joanne Baptistâ in Jordane baptizari voluit. » An, quæso, sequitur ipsa duo posteriora miracula die illâ Epiphania contigisse? An sequitur ipsos Innocentes occisos fuisse quartâ die à nativitate? Ergò similiter, etc.

R. Quòd Ecclesia aliquandò anticipet, aliquandò retardet festa: sed idem non possumus dicere de festis antiquissimis, et quæ sic universalis Ecclesia celebrat sine justâ causâ : atqui nulla subest justa causa dicendi, quod Ecclesia anticipet festum adorationis Magorum, et retardârit festum purificationis, ut ex dicendis patebit: ergò, etc.

Probatur conclusio 2o. Ex serie narrationis in textu Matthæi ubi dicitur quòd in diebus Herodis regis natus sit Christus, et ecce Magi ab Oriente venerunt Jerosolymam. Sanè exindè apparet quòd Magi non tam diù tardaverint venire Christum adoraturi, ut adoratio eorum contigerit tantùm quadraginta diebus post nativitatem Christi, quo tempore B. Virgo purificari potuit: nam apud Judæos effluxus 40 dierum requirebatur inter partum et purificationem: vox autem ecce denotat eorum festinationem : ergò, etc. Hinc patet multominùs admittendam esse sententiam eorum, qui volunt purificationem contigisse dumtaxat post duos annos, eo nixi fundamento quòd dicatur de Herode, quòd jusserit occidi omnes infantes à bimatu et infrà exindè etiam nihil quidquam sequitur: nam ideò jussit Herodes occidi omnes infantes à bimatu et infrà, quia credebat regem illum Judæorum recenter natum, cujus nativitas monstrata fuerat per apparitionem stellæ extraordinariæ in Oriente, et de quo etiam tot et tanta mirabilia audiverat, credebat, inquam, regem illum fortè esse cæteris robustiorem et mole grandiorem: atque ità jussit occidi omnes pueros à bimatu et infrà, ut scilicet perditio illius novi regis certior fieret, nec exindè sequitur stellam apparuisse à duobus annis. Probatur conclusio 3°. Magi adoraverunt in Bethlehem, ut fa

« ÖncekiDevam »