Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Christus natus erat 29 annis et 13 diebus, cùm à Joanne Baptistâ baptizatus fuit in Jordane. Matt. 3, 13. « Tùnc venit Jesus à Galilaâ in Jordanem ad Joannem Baptistam, ut baptizaretur ab

eo. »

SECUNDUS ANNUS.

Quandò mutavit aquam in vinum in Canâ Galilææ. Joan. 2, 1 et sequentibus.

TERTIUS ANNUS.

Quandò ad probaticam piscinam languido vires restituit in Paschate. Joan. 5, 1. etc.

QUARTUS ANNUS,

Ad hoc Pascha Christum Jerusalem ivisse non puto. Judæorum insidias veritus in Galilæà substitit. Quidam tamen Scribæ et Pha-risæi ex urbe profecti, discipulos Christi accusabant, quòd illotis manibus sumerent cibum, Matt. 45, 1. etc. Postremum Pascha et Christi mors ejus anno 34 inchoato advenit.

[merged small][graphic][ocr errors]

EVANGELIUM

SECUNDUM LUCAM.

ARGUMENTUM.

Nota Lucam designari sub formâ bovis aut vituli, quia Evangelium suum incepit à sacrificio Zachariæ, et ejus officio porrò ejus officium erat immolare boves et vitulos; erat enim Sacerdos veteris Legis, in quâ offerebantur vituli et boves. Hoc posito.

Lucas fuit natione Judæus, patriâ Antiochenus et professione medicus. Postremum patet Colos. 4, 14. Salutat vos Lucas medicus charissimus. Ferunt nonnulli fuisse pictorem: undè Ecclesia Metropolitana Cameracensis gloriatur se habere imaginem B. V. Mariæ, quam credit pictam à Lucà. Idem dicitur Venetiis de imagine B. M. Virginis.

Quæritur an Lucas fuerit reverà pictor?

Ratio dubitandi est quòd Theodoretus lector, qui vixit sæculo sexto, illud referat.

Verùm cùm nullibi apud SS. Patres, imò nullibi de hâc re extet traditio, rejicienda est opinio Theodoreti lectoris, qui vixit 500 annis post Lucam. Prætereà S. Hieronymus faciens mentionem de Lucâ, de illius vitâ, dicit ipsum fuisse medicum, et nullum dicit verbum, quod insinuare potest ipsum fuisse pictorem. Item Nicephorus Syriorum Episcopus, faciens synopsim vitæ Lucæ, non meminit eum fuisse pictorem.

Lucas non fuit Apostolus, nec unus è 72 discipulis, quos Christus vivens elegerat, ut patet ex cap. 1 sui Evangelii v. 2, ubi testatur se Evangelium scribere juxtà traditionem eorum, qui Christum viderant ergò ipse non fuit Apostolus aut Discipulus. Fuit autem discipulus Pauli, ut patet ex epistolâ ad Philemonem v. 24. << Salutat te Marcus et Lucas adjutores mei. » Undè se adjunxit Paulo post visionem quam habuit Paulus, in quâ jussus fuit discedere à Troade, ut veniret in Macedoniam. Profectus est Paulus, Act 16, 9-10, ubi notandum quòd Lucas auctor Actuum Apostolorum referens acta Pauli, ea referat in tertiâ personâ; sed à v. 40 istius capitis usque ad finem Actuum loquitur in primâ personâ pluralis numeri, venimus, quæsivimus etc. Ergò tùnc se adjunxit Paulo, quod juxtà Chronologistas erat annus Christi 52.

Certum est hoc Evangelium fuisse scriptum græcè, est extrà controversiam undè pronum est colligere quòd Lucas optimè calluerit linguam græcam, quia textus græcus hujus Evangelii est elegantissimus, juxtà S. Hieronymum. Probabiliter fuit scriptum anno Christi 53, uno vel altero anno postquâm Lucas se adjunxit Paulo, scriptumque fuit in Achaiâ ex urbe Corintho, ubi Paulus tunc temporis commorabatur, et Lucas Evangelium suum scripsit approbante Paulo, sicut Marcus suum scripsit approbante

Petro.

CAPUT I.

1. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:

Conati sunt texere narrationem et historiam rerum, quæ completæ sunt, seu evenerunt in Religione nostrâ.

Sed quomodò conati sunt multi Evangelium scribere, cùm Matt. et Marcus tantùm scripserint?

R. Quòd illi quidem duo tantùm sacri scriptores Evangelium contexuissent, sed multi alii conati erant hanc historiam referre, apponendo etiam nomen alicujus Apostoli : undè Calmetus plusquàm 40 Evangelia apochrypha refert in præfatione ad Evangelia, v. g. secundùm Nazaræos, Hebræos etc, sub nomine Apostolo

rum.

2. Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :

Visum est mihi, ex v. sequenti, scribere sicut tradiderunt nobis Paulus, et alii ejus discipuli, qui ab initio viderunt, et ministri electi sunt ad prædicandum Evangelium.

3. Visum est et mihi, assecuto omnia à principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile.

Visum est, inquam, mihi, qui ex diligenti perquisitione assecutus sum omnia ab initio vitæ Christi, tibi scribere ex ordine: non est sensus quòd omnia facta etiam minutissima narret ex ordine, quo gesta sunt; sed sensus est, quòd more historici in suo ordine narret saltem præcipua facta, et intendat scribere. Theophile est vox græca, quæ significat Dei amatorem.

Sed quid intelligitur per Theophilum?

R. Quidam volunt intelligi quemlibet Christianum Dei amatorem. Attamen videtur meliùs posse intelligi nomen proprium, et hoc videtur designari per epithetum optime, in græco præstantissime, vel excellentissime, qui titulus non nisi provinciarum præfectis dari solebat undè videtur fuisse quemdam hominem in dignitate constitutum, et ad fidem nuper conversum, qui EvangeJium Christi postulaverat.

4. Ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem

Utconfirmeris in fide eorum, de quibus catechisatus es antè Baptismum, ut habetur in græco.

5. Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia; et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.

De vice Abia, id est, de familiâ Abiæ. Tempore Davidis familiæ sacerdotales divisæ sunt in 24 classes, seu familias, ut patet 4 Paralip. 24, 4. « Inventi sunt multò plures filii Eleazar in principibus viris, quàm filii Ithamar. Divisit (nempè David) autem eis, hoc est filiis Eleazar, principes per familias sedecim, et filiis Ithamar per familias et domos suas octo. » Familia veniebat sub nomine vicis, quia unaquæque familia suas habebat vices quâque hebdomadâ ad ministrandum in templo; inter has autem 24 familias octavum locum tenebat familia Abiæ, ut patet ibid. v. 10. Septima Accos, octava Abia. Et consequenter Zacharias ab Abià descendens erat de octavâ familiâ : uxor autem ejus descendebat de filiabus Aaron, et vocabatur Elisabeth.

Nota quòd 24 illæ familiæ ex Aarone descenderent, 16 quidem per Eleazarum, et 8 per Ithamar, ut patet ex loco suprà citato v. 4.

6. Erant autem justi ambo antè Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela,

Sine quereld, id est, irreprehensibiles coram hominibus erant. Si verò hæc verba referantur ad Deum, sensus erit quòd fuerint sine peccatis mortalibus, per quæ desiissent esse justi, et Deus de iis conquestus fuisset; non erant autem venialibus immunes.

7. Et non erat illis filius, eo quòd esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

8. Factum est autem, cùm sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ antè Deum,

Erant enim tunc temporis vices illius officio fungendi in templo.

9. Secundùm consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :

Tunc mittebatur sors, per quam diversa templi officia quique obtinebant, et sors sic exiit, ut deberet thus Deo adolere in altare Thymiamatis.

10. Et omnis multitudo populi erat orans foris horà incensi.

11. Apparuit autem illi Angelus Domini, stans à dextris altaris incensi. 12. Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. 13. Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem.

Exaudita est deprecatio, quâ postulavit filium, vel adventum Messiæ, cujus filius ex eo nasciturus futurus erat præcursor. Joannes est nomen hebraicum gratiosum vel virum gratiæ significans; fuit autem gratiosus coram Deo Joannes Baptista, et etian: vir gratiæ, 1°. quia natus erat ex Dei misericordiâ; 2°. quia erat

præcursor, ut annuntiaret adventum Christi, qui Christus est om nis gratiæ collativus.

14. Et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:

15. Erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ :

Siceram, id est, omnem liquorem inebriativum, et Spiritu S. replebitur in utero matris suæ inclusus fuit enim in utero matris suæ justificatus, et exultavit ad præsentiam Messiæ, dùm Beata Virgo Christum in utero gestans salutavit cognatam suam, ut patet infrà v. 41.

16. Et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum. Prædicando nempè pœnitentiam, ut faciant fructus dignos pœnitentiæ.

17. Et ipse præcedet antè illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.

In spiritu et virtute Eliæ, id est, præcedet antè Messiam eodem spiritu fervoris et fortitudinis repletus, quo repletus erat Elias, et eodem officio fungens anté primum Christi adventum, quo functurus est Elias antè secundum. Vide Matt. 3, 2. Ut convertat corda patrum. Per patres intelliguntur antiqui Patriarchæ, quorum corda alienata erant à filiis Israël propter eorum peccata. Propter hoc futurum erat, ut Joannes prædicando Judæis Baptismum pœnitentiæ, multos ex eis converteret, et ità eos patribus suis, quibus priùs erant infensi, reconciliaret.

18. Et dixit Zacharias ad Angelum: Undè hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.

19. Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui adsto antè Deum et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.

Gabriel, unus è septem Angelis, qui semper adstant throno Dei; nomen illud non erat Judæis ignotum: nam Angelus ille plurimis Patriarchis et Prophetis apparuerat,v. g. Danieli, 8. 16; et 9, 21 suæ prophetiæ. Et hæc tibi evangelizare, hoc est, lætum illud nuncium tibi afferre.

20. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem quo hæc fiant, pro eo quòd non credidisti verbis meis quæ implebuntur in tempore suo.

Et ecce eris mutus propter tuam diffidentiam non tantùm usque in diem, quo nascatur tibi filius, sed etiam usque in diem octavum, quo circumcidatur, ut habetur v. 63-64.

21. Et erat plebs expectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.

[ocr errors]

Adde ultrà horam incensi oblati.

22. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quòd visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit

mutus.

23. Et factum est: ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum

suam:

« ÖncekiDevam »