Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sed secundùm fidem Abrahæ, scilicet quòd imitarentur fidem et virtutem Abrahæ, qui est pater omnium credentium, Rom. 4,12. << Et sit pater circumcisionis, non iis tantùm qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. » Quod reverà factum fuit, quandò Deus vocavit Gentiles, qui erant obdurati instar lapidum, ad fidem, rejectis Judæis.

10. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergò arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Monet instare vindictam Dei, et sensus est: brevi instat tempus mortis vestræ, et vos mittendi in ignem æternum, si pœnitentiam non agatis. Alludit hic ad arbores fructum non facientes, quæ exciduntur, et in ignem mittuntur.

11. Ego quidem baptizo vos in aquà in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni.

Instituit hic Joannes differentiam inter suum baptismum et baptismum Christi dicit enim se baptizare in aquâ, quæ secundùm se potest tantùm mundare sordes corporis undè Joannis baptisma non conferebat gratiam sanctificantem, sed mundabat tantùm à sordibus corporis, et erat tantùm præparatio ad baptismum Christi, sicut confessio, de quâ suprà v. 6. Erat tantùm figura et præparatio ad confessionem sacramentalem: ergò baptismus Joannis differebat à baptismo Christi in eo quòd baptismus Joannis non conferebat gratiam sanctificantem, baptismus verò Christi et confert gratiam sanctificantem, et mundat à sordibus animæ.

Nec dicas quòd baptismus Joannis gratiam contulerit, et remiserit peccata per se ex eo quòd Mar. 1, 4 dicatur, quòd Joannes prædicaverit et baptizaverit in remissionem peccatorum. Nam contrà est quòd ibi remissio peccatorum non adscribatur baptismo Joannis, sed poenitentiæ ad quam hortabatur Joannes, ut disponeret corda audientium ad veram pœnitentiam et baptismum Christi recipiendum. Undè tota oppositio quæ hic habetur inter baptismum Christi et baptismum Joannis Baptistæ non se tenet ex parte materiæ, quasi materia baptismi Christi esset ignis, et materia baptismi Joannis esset aqua; sed se tenet ex parte virtutis et efficaciæ, quia scilicet baptismus Joannis collatus in aquâ non poterat per se conferre Spiritum Sanctum, sed baptismus Christi in simili aquâ collatus dat per se Spiritum Sanctum, cujus charismata sub formà ignis dispertita sunt in die Pentecostes super Apostolos undè vox ignis hic sumitur metaphoricè ad designandam proprietatem Spiritûs Sancti, qui absumit rubiginem cordium, quæ accendit et inflammat, sicut ignis absumit rubiginem ferri.

Inferes ergò similiter dici potest aquam sumi metaphoricè Joan. 3, 5. « Nisi quis renatus fuerit ex aqua, etc. »

R. N. Illationem: nam in eo sensu aqua ibi intelligi debet, quo Apostoli eam intellexerunt, et pro materiâ baptismi id adhibere debemus, quod adhibuerunt Apostoli in collatione baptismi: atqui Apostoli per aquam à Christo designatam intellexerunt aquam naturalem; ii enim formam et materiam baptismi à Christo acceperunt atqui Apostoli numquàm contulerunt baptismum, nisi in aquâ naturali, ut patet ex factis 4° Philippi, Act. 8, 38. « Et descenderunt uterque in aquam Philippus, et Eunuchus, et baptizavit eum. » 2° Petri Apostoli, Act. 10, 47, ubi agitur de baptismo Cornelii Centurionis, et ejus familiæ : « Tunc respondit Petrus numquid aquam quid prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui acceperunt Spiritum Sanctum sicut et nos? Et jussit eos baptizari. » 3° Ex constanti et perpetuâ Ecclesiæ praxi, quæ semper usurpavit aquam naturalem pro materiâ baptismi.

12. Cujus ventilabrum in manu suâ et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Hic comparatur Christus agricolæ, qui utitur ventilabro ad mundandam aream suam sicut enim agricola ventilabro separat paleas à tritico, et deindè triticum in horreum congregat, paleas autem comburit : sic Christus Deus noster in fine mundi missurus est Angelos ad segregandos justos ab injustis, et bonos à malis, ut congreget et bonos et justos in horreum, id est, in cœlum; malos autem comburet in inferni igne, qui numquàm extinguetur.

13. Tunc venit Jesus à Galilæâ in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.

Petitur quarè voluit Christus à Joanne in aquâ Jordanis baptizari?

R. 1°. Ut per hoc approbaret missionem sui præcursoris. 2o. Ut exemplo suo nos doceret ad suscipiendum baptisma. 3o. Ut ex contactu mundissimæ carnis suæ sanctificaret aquas, quæ reipsà per hoc sanctificatæ et designatæ fuerunt pro materiâ baptismi.

14. Joannes autem prohibebat eum, dicens: Ego à te debeo baptizari, et tu venis ad me?

Sed quomodò Joannes prohibebat Christum, ne ab eo baptizaretur, cùm Joan. 1, 33. Constet eum non cognoscere Christum « Et ego nesciebam eum. »

R. Joannem equidem non novisse Christum, antequàm ascenderet ad eum, ut susciperet baptismum, sed dùm ad eum accessit Christus, per internam Spiritus Sancti revelationem et inspirationem agnovit eum esse Christum, et hunc digito monstravit, dicens Joan. 1, 29. Ecce Agnus Dei, et ideò ex humilitate nolebat ma

gistrum suum baptizare, et dicebat: Ego à te debeo, etc. Undè falsæ sunt repræsentationes pictorum depingentium Joannem juvenem cùm Christo ludentem.

15. Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modò: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tùnc dimisit eum.

Sic enim decet, etc. Id est, sic decet nos implere omnia ad justificationem hominum procurandam necessaria, quale est exemplum bumilitatis præbere.

16. Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aquâ. Et ecce aperti sunt ei cœli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.

Apertió illa designat effectum baptismi, qui januam aperit ad cœlum. Exindè quidam volunt tùnc institutum fuisse baptismum, saltem incompletè, quia habetur materia, forma, et effectus. 1°. Materia, quia aqua est sanctificata et designata. 2°. Forma est etiam adumbrata aderant enim tres personæ SS. Trinitatis. Pater, cujus è cœlo hæc vox audita est : « Hic est Filius meus dilectus. » Filius seu Christus in aquâ, et Spiritus Sanctus sub spécie columbæ. 3o. Designatus est effectus baptismi per hoc, quòd aperti sint cœli. Alii tamen Theologi contendunt tunc tantùm institutum fuisse baptisma, quandò Joan. 3, 5. Christus dixit Nicodemo: «< Nisi quis renatus fuerit ex aquâ et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. »

Utraque forsan sententia conciliari potest dicendo, quòd Baptisma apud Matthæum fuerit institutum institutione privatâ, quâ ejus materia fuit designata, forma ejus adumbrata, et ejus effectus designatus apud Joannem autem, quòd fuerit institutum publicè, sivè promulgationem institutionis factam fuisse: tunc enim lata est Lex saltem pro Judæis suscipiendi baptismum, idque sub pœnâ exclusionis à regno coelorum.

Dixi saltem pro Judæis, quia præceptum suscipiendi baptismum pro Gentilibus solùm datum est post Christi resurrectionem, dùm Matt. 28, 19 dicit Christus Apostolis suis : « Euntes ergò docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti. »

Et vidit Spiritum Dei, etc. quis autem viderit?

R. Utrumque vidisse, sed hic vidit naturaliùs refertur ad Jesum: nam immediatè antè dicitur: ascendit de aquá, vidit etiam Joannes, ut patet ex græco et Joan. 1, 32. « Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cœlo, et mansit super eum. >>

17. Et ecce vox de cœlis, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Hæc verba bis dicta sunt: hic pro primâ vice in Baptismo Christi, et pro secundâ vice infrà 17, 5 in ejus transfiguratione. Hæc etiam relata sunt 2 Pet. 1, 17.

CAPUT IV.

1. Tùnc Jesus ductus est in desertum à Spiritu, ut tentaretur à diabolo. Tùnc refertur ad versum 16 capitis præcedentis, id est, postquàm Jesus à Joanne Baptizatus est, ductus est in desertum : ista enim tentatio contigit statim post ejus baptismum, ut patet Mar.' 4, 12. Et statim Spiritus expulit eum in desertum. » Ignoratur autem quisnam sit ille locus.

A Spiritu Sancto scilicet, qui ei inspiravit ire in desertum. Ut tentaretur à diabolo, id est, ut nobis præberet exemplum vincendi tentationes diaboli. Diabolus est vox græca significans calumniatorem, quia nos semper calumniatur apud Deum.

Sed quarè voluit Christus tentari à diabolo?

R. Voluit Christus tentari 1°. Ut ostenderet non esse malum tentari, quandò resistitur. 2o. Ut nobis præberet exemplum fortiter pugnandi ad superandas tentationes. 3°. Ut se per omnia similem nobis ostenderet, excepto peccato. Undè Apostolus ad Heb. 4, 15 dicit: «Non enim habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. » Discrimen tamen est inter Christum et nos, quòd Christus solummodò tentatus fuerit ab extrà, scilicet à diabolo, non autem ab intrà : in ipso enim non erat rebellio carnis adversùs spiritum; nos autem tentamur ab intrà, scilicet à concupiscentiâ nostrâ : hinc ait Jacobus suæ epistolæ 1, 14. « Unusquisque verò tentatur à concupiscentiâ suâ abstractus et illectus. » 2. Et cùm jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, posteà esuriit.

Moyses, antequàm Legem veterem acciperet, jejunavit quadraginta diebus; Elias inter Prophetas celeberrimus quadraginta quoque diebus jejunavit, et Ecclesia jejunium quadraginta dierum ab ipsis Apostolorum temporibus ad exemplum Christi instituit, quod tempus quadragesimam vocamus. Undè jejunium fuit exemplo Christi, Moysis et Eliæ consecratum, et confirmatur Ecclesiæ more. Posted esuriit, id est, exteriùs manifestavit se esurire.

3. Et accedens tentator, dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant,

Id est, postquàm esuriit, diabolus, qui audierat hanc vocem dicentem « Hic est filius meus dilectus. » Volens explorare utrùm Christus esset verus Deus, Dei filius naturalis, consubstantialis, vel adoptivus, dixit ei: si filius Dei es, etc.

4. Qui respondens dixit: Scriptum est: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.

Sed in omni verbo, etc. Id est, in omni re. Est hebraismus, seu

locutio familiaris Hebræis. Verbum igitur hic non significat verbum Dei, sed rem quamlibet provenientem ex benevolentiâ Dei; idque patet Deut. 8, 3, undè desumitur ille textus ibi enim verbum significat manna, quo nutrivit Deus Israëlitas in deserto: << Afflixit te penuriâ, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quòd non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. » Verbum sumi aliquandò pro re patet etiam Luc. 2, 15. «Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. » Undè sic: Deus olim per quadraginta annos nutrivit Israëlitas mannâ in deserto, quidni etiam nunc homo posset vivere solo Dei jussu de omni re ex ejus benevolentiâ procedente? 5. Tùnc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

In sanctam civitatem, id est, in Jerusalem, quæ dicitur civitas sancta, ex eo quòd Deus eam elegerit, ut ibi specialiter sanctificaretur, et coleretur. Super pinnaculum, non in columen tecti horrebat enim aureis verticibus, sed statuit Christum in circuitionibus templi, gallicè (galeries qui régnaient autour du temple). Hæc summitas pinnaculum dicebatur à pinnis, gallicè (les créneaux), quæ partem templi superiorem ambiebant.

6. Et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsùm. Scriptum est enim : quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne fortè offendas ad lapidem pedem tuum.

Et in manibus tollent te, sed diabolus citat illa verba infideliter nam non legitur in illo textu, «et in manibus tollent te, » sed « ut custodiant te in omnibus viis tuis. » Sic enim se habent in psal. 90, 41. « Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. » Non verò in omnibus præcipitiis et periculis. Undè sic ille textum hunc citabat, ut nempè induceret Christum ad Deum tentandum, explorando illius omnipotentiam. Sed ipsi respondet Christus v. 7.

7. Ait illi Jesus: Rursùm scriptum est: non tentabis Dominum Deum tuum (Deut. 6, 16 )

Tentatio autem Dei est peccatum, quo quis dubitat de potentiâ Dei, et vult eam experiri.

8. Iterùm assumpsit eum diabolus in montem excelsum valdè : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

In montem, ignoratur quisnam sit ille mons, et ostendit ei in figurâ aliquâ omnia regna mundi, moraliter scilicet, id est, omnia regna, quæ indè poterant conspici.

:

9. Et dixit ei: Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Volebat Christum promovere ad idololatriam dicebat enim se supremum esse omnium Dominum, et volebat consequenter, ut sibià Christo exhiberetur cultus soli Deo debitus. Sed

« ÖncekiDevam »