Sayfadaki görseller
PDF
ePub

6o. Argumento ad hominem contrà Calvinistas, qui ex hoc capite probare conantur Eucharistiam sumendam esse sub utrâque specie ergò eos fateri necesse est sermonem ibi esse de Eucharistiâ aliàs eam agnitam semper falsò supponerent, et sic sibi contradicit et mentitur iniquitas. Alia ratio congruentiæ afferri potest ex eo quòd, dùm Christus mysteria instituere aut miracula patrare volebat, quæ universalem spectarent Ecclesiam, discipulos suos præmoneret, ut ea faciliùs crederent, quandò adimplerentur; hoc ipsum suppeditat Christus Joan. 44, 29 dicens : « Et nunc dixi vobis priusquàm fiat, ut cùm factum fuerit, credatis. » Sic antè institutionem Baptismi illius mentionem facit suprà 3, sic antequàm morti traderetur, eam prædixit Matt. 20, 48-49, sic denique priùs promisit Spiritum Sanctum infrà 44. 16, et ego rogabo patrem etc: ergò omninò verisimile est idem fecisse circà institutionem Sacramenti Eucharistiæ, quod inter prodigia maximum est, et præstantissimum, maximè cùm non leguntur Apostoli turbati, dùm Christus eis porrexit panem, dicens: hoc est corpus meum.

Nunc quæritur utrùm exindè consequens sit, quòd ex præcepto divino communicare debeamus 'sub utrâque specie panis et vini. R. Negative; ad hoc duplex est responsio: prima est quòd juxtà mentem Romanæ Ecclesiæ præceptum illud cadat sub re quæ sumenda est, non autem sub modo sumendi: porrò hic tantùm habetur præceptum sumendi corpus et sanguinem: jam verò in utrâque specie habetur corpus et sanguis : ergò si alterutra species sumatur, satisfit præcepto sumendi corpus et sanguinem hæc autem responsio patitur aliquam difficultatem; Christus distinguit inter manducare et bibere: ergò, inquiunt adversarii, præceptum illud non tantùm cadit sub re, sed etiam in modum sumendi, manducare nempè et bibere. Secunda responsio est, quòd conjunctio et accipiatur loco vel, et eumdem facit sensum, hoc tribus potissimùm probatur argumentis.

Primum est, quòd apud Hebræos loco vel ponatur et, sic Exod. 24, 15 dicitur: qui percusserit patrem et matrem, morte moriatur: porrò sensus non est, quòd, ut quis pœnam mortis incurrat, debeat percutere utrumque et patrem et matrem, sed sufficit si alterutrum percusserit, similiter dicendum in nostro casu, nempè ut quis satisfaciat præcepto sumendi corpus et sanguinem Christi, non requiritur ut sumat utrumque sub diversâ specie panis scilicet et vini, sed sufficit, ut sumat alterutrum sub unicâ specie.

Secundum eruitur ex Apostolo 1 Cor. 44. 27, ubi reperitur particula vel. Itaque quicumque manducaverit panem hune, vel biberit calicem Domini indignè, reus erit corporis et sanguinis Domini. » Et paulò antè versu præcedenti posuerat particulam et.

« Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis mortem Domini annuntiabitis donec veniat. >> Ergò patet particulam et hic non sumi copulativè, sed disjunctive: unde cùm juxtà Apostolum sufficiat, ut alterutra species sumatur indignè, ut sit reus corporis et sanguinis Christi: ità similiter ut quis satisfaciat præcepto Christi, et vitam æternam habeat, sufficit ut alterutram speciem dignè sumat.

Tertium desumitur ex contextu : Christus enim sumptioni alterutrius speciei promittit vitam æternam, nec obstat quòd Christus ter utriusque speciei sumptioni eamdem promittat vitam æternam nam, quod attendendum est, sicuti sumptioni utriusque speciei ter promittit vitam æternam : ità et ter promittit utrique sumptioni vitam æternam, rem totam dilucidè tractat Concilium Tridentinum Sessione 24, cap. 4, ubi, postquàm declaravit ac docuit nullo divino præcepto laicos et clericos non celebrantes, obligari ad Eucharistiæ Sacramentum sub utrâque specie sumendum, sic pergit namque qui dixit Joan. 6, 54 nisi manducaveritis carnem etc, dixit quoque v. 52: si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum; et qui dixit v. 55 qui manducat meam carnem etc, dixit etiam v. 52: panis quem ego dabo, caro mea pro mundi vitá; is denique qui dixit v. 57 qui manducat carnem meam etc, dixit nihilominùs v. 59: qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

Potest et alia afferri ratio, quòd copula et hic non accipiatur copulativè, sed in propositione complexâ negativâ, et significet idem ac neque, quod ut intelligatur, notandum quòd græcè non legatur nisi, sed si non, adeò ut sensus sit hujus propositionis: si non manducaveritis neque biberitis etc; sed ex hâc propositione sic intellectâ non potest inferri sumptionem Eucharistiæ sub ■trâque specie esse à Christo præceptam : sicuti enim ex hâc propositione si non restitueris ablatum neque reddideris æqualiter, non obtinebis remissionem jurti, sicut ex hâc, inquam, propositione inferri non potest ad remissionem furti necessariam esse restitutionem ablati et redditionem æquivalentis, sed requiri alterutrum ità similiter ex hâc propositione: si non manduca veritis neque biberitis etc, inferri non potest ad satisfaciendum præcepto Christi necessariam esse sumptionem Eucharistiæ sub utrâque specie panis et vini, sed tantùm requiri alterutrum : ergò.

Sed ex agendi ratione Ecclesiæ in primis Sæculis, videbatur Eucharistiæ sumptio sub utrâque specie jure divino præcepta : nam per plura sæcula distribuit Eucharistiam sub duplici specie.

R. Equidem initio Ecclesiæ nascentis sumptio Eucharistiæ sæ pè sæpiùs fiebat sub utrâque specie; sed quamvis Ecclesia per duo priora sæcula sæpè numero Eucharistiam sub specie panis et vini

administraverit, varii tamen fuerunt casus, in quibus hoc fuit prætermissum, v. g. in communione infirmorum dabatur sub solâ specie panis, et in communione juniorum infantium sub solâ specie vini, etc porrò Ecclesia hoc non fecisset, si hoc fuisset præceptum jure divino : ergò. Hic autem juvat observare hunc usum non diù durasse multis de causis. 1°. Quia sæpè in magno populi concursu effundebatur pretiosus Christi sanguis, 2°. quia multi abhorrebant bibere post homines sordidos et impuros etc: nùnc autem à plusquàm 400 annis interdixit Ecclesia calicis usum ipsis etiam Sacerdotibus non sacrificantibus, et tandem omnibus omninò fidelibus, ad confundendum errorem Wiclefi et Joannis Hus, qui contendebant totum Christum non contineri sub unicâ specie, et sic usum calicis non posse interdici etiam laicis; hæc omnia decreta sunt in Concilio Constantiensi anno 1418, et in Concilio Tridentino anno 1563.

57. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.

[ocr errors]

In me manet etc, id est, erit mihi junctus et ego illi.

Dices: Christus hic loquitur de manducatione, quæ tunc fieri poterat, ut patet ex verbo manducat: atqui manducatio tùnc fa-cienda non alia erat, quàm manducatio spiritualis per fidem : ergò de eâ hic loquitur, non verò de manducatione reali.

R. Nego majorem, et dico quod verbum manducat sumi debeat in futuro, ut patet ex v. 52, ubi dicit: et panis quem ego dabo, et quia tunc nondùm instituta erat Eucharistia.

58. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.

Sicut ego vivo non propter me, sed ut quæram gloriam Patris mei ità similiter qui manducat meam carnem, debet vivere non propter se, sed propter gloriam meam.

59. Hic est panis, qui de cœlo descendit. Non sicut manducaverunt Patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet

in æternum.

Non sicut manducaverunt Patres etc: ex hoc versu nihil probatur pro manducatione reali corporis Christi, cùm Christus etiam in eâ parte, in quâ agitur de manducatione per fidem, v. 4 dicat: << Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. >> Ergò, inquiunt, sicut in hoc posteriori versu citato agitur de manducatione mannæ per fidem, ità et hic v. 59, hæc difficultas aliquos movit ad suscipiendam tertiam partem, in quà scilicet agitur de verâ manducatione carnis suæ, tantùm à v. 59, et hoc posito evanescit omnis difficultas: verùm hâc prætermissâ,

Respondent aliqui, quòd equidem in v. 49 agatur de manducatione mannæ per fidem, sed quòd manna, quod promittit Christus Apostolis, contineat plusquam signum seu manducationem per fidem hoc autem eruitur ex antecedentibus et conse

quentibus non enim ex illo solitario textu probamus manducationem corporis Christi esse realem; et respondent quòd Israëlitæ mortui sint in deserto, ex eo quòd non manducaverunt illud manna spirituale cum conditionibus requisitis, atque hæc interpretatio fundatur 1 Cor. 10, 5. « Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. »

60. Hæc dixit in Synagoga docens, in Capharnaum.

61. Multi ergò audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?

In Synagoga, id est, in congregatione.

Durus est hic sermo, seu inauditus, omninò inconceptibilis; hæc notanda sunt: quæ enim foret duritas sermonis Christi, si tantùm locutus fuisset de suî manducatione per fidem aut figuram? Attamen Christus eorum interpretationem nedùm correxit, quin è contrà ad illam confirmandam, ad stupendum Ascensionis miraculum recurrit.

62. Sciens autem Jesus apud semetipsum, quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?

Hoc vos scandalizat, ità ut indè occasionem sumatis recedendi à me?

63. Si ergò videritis filium hominis ascendentem ubi erat priùs? Ex hoc versu efficax desumitur argumentum contrà Sacramentarios: etenim verò si Christus tantùm locutus fuisset de manducatione corporis sui per fidem, non habuisset necesse recurrere ad mirabile exemplum Ascensionis, quid enim faciliùs manducare panem et bibere vinum in Christi commemorationem? Ergò... atque hinc est quòd Sancti Patres loquentes de Sacramento Eucharistiæ passim recurrunt ad mundi creationem, ad omnipotens illud fiat, ad conversionem aquæ in vinum quorsus ergò, si in Eu charistiâ tantùm Christi figura contineatur, ad illa recurrere?

6. Spiritus est, qui vivificat caro non prodest quidquam. Verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

Ex hoc loco probare conati sunt Calvinista Christi verba intelligenda esse de manducatione corporis Christi per fidem aut figuram: Christus enim, inquiunt, explicat quid intellexerit per comestionem carnis suæ, dicens: Spiritus est, qui vivificat, et verba quæ etc, hæc etiam intelligi debent spiritualiter: ad hanc autem prætensam explicationem refutandam, nota Capharnaitas partim benè, partim malè verba Christi intellexisse: existimabant enim carnem Christi naturaliter manducandam et sub speciebus propriis, putabant carnem Christi esse dilacerandam et coquendam, ut caro quæ vænit in macello; priorem eorum interpretationem nedùm rejecit Christus, quin imò eam ex exemplo Ascensionis confirmavit: posteriorem autem refellit dicens: Spiritus est, qui vivificat, id est, vis vivificandi provenit à meo Spiritu et divinitate meâ. Caro non prodest quidquam, id est, caro sola, mortua, in partes

dissecata non prodest. Verba quæ egó etc, quasi diceret : verba, quæ loquor vobis, sunt non de carne mortuâ, sed de carne conjunctâ cum divinitate, de carne animatâ et vivente.

Dices 1°. S. Augustinus commentans hæc verba dicit esse intelligenda spiritualiter: ergò non censuit Christum loqui de manducatione reali, sed de spirituali per fidem.

R. D. antecedens: dicit esse esse intelligenda spiritualiter per exclusionem manducationis crassæ, carnalis, prout intelligebant Capharnaitæ, C. per exclusionem manducationis veræ, realis et sacramentalis, N. vide verba S. Augustini in tractatu de Eucharistiâ.

Dices 2o. Supposito quòd in tertiâ parte hujus capitis agatur de Sacramento Eucharistiæ, sèquitur quod sumptio istius Sacramenti sit sub utrâque specie præcepta jure divino, ut patet ex v. 54 : ergò.

R. Vide suprà dicta ad hæc verba

tio etc....

potest et alia afferri ra

65. Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

Discipuli, audientes Christum promittentem se daturum esse suam carnem manducandam, v. 61, dixerant circà finem: durus est hic sermo, id est, hic sermo est intellectu difficilis, et quis potest eum audire seu concipere? Ad illos ergò diriguntur hæc Christi, verba: sunt quidam inter vos qui non credunt me posse dare carnem meam manducandam: Christus enim, utpotè omniscius, sciebat eos qui credituri et perseveraturi erant in fide, et eos qui erant defecturi.

66. Et dicebat: proptereà dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum à Patre meo.

Nemo potest in me credere, nisi datum ei fuerit à Patre meo interioris auxilium gratiæ, quâ intellectus ejus illuminetur, et voluntas ejus trahatur, confortetur, elevetur : quamvis enim fides sit virtus intellectualis adeòque ad intellectum propriè pertinens, tamen ad actum voluntatis prærequiritur pia voluntatis motio, quâ voluntas imperet intellectui assensum. dare rebus à Deo revelatis. 67. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retrò: et jam non cum illo ambulabant.

Id est, propter durum illum sermonem multi discipulorum Christi scandalizati ejus consortium deseruerunt, nec ampliùs cum illo conversati sunt, ex quo patet Christum locutum fuisse de reali manducatione corporis sui, non verò de manducatione panis ordinarii : evidens est enim panem ordinarium manducari posse in Christi figuram, nec consequenter nil durum in Christi sermone invenissent; non correxit tamen Christus eorum interpretationem, quin è contrà eam confirmavit, afferendo nempè stupendum Ascensionis exemplum, dicens: si ergò videritis Filium hominis ascendentem etc, ut suprà v. 63.

« ÖncekiDevam »