Sayfadaki görseller
PDF
ePub

12. Omnia ergò quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim Lex et Prophetæ.

Ut faciant vobis homines, supple, et quæcumque non vultis ab eis fieri vobis ità et vos non facite illis. Hoc præceptum est præceptum naturale: nonne enim naturale est hoc velle fieri proximo, quod sibi vult fieri, et quod sibi non vult fieri, nec proximo fieri velle? Ad hoc igitur præceptum revocantur tota Lex, et Prophetæ, omnia Decalogi præcepta : nempè non occides, non furtum facies, non mochaberis, non concupisces, etc. Si enim injuriam, aut injustitiam nolles tibi fieri per homicidium, per furtum etc. Nolle debes etiam hanc proximo fieri.

Hæc est enim Lex, et Prophetæ, id est, hæc est summa recapitulatio, compendium eorum, quæ continentur in Lege et Prophetis, quæ spectant ad proximum; vel ad hoc primum principium naturale revocatur quodcumque continetur in Lege et Prophetis. 13. Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

Ex hoc versu et sequenti patet longè minorem esse numerum electorum, quàm reproborum.

14. Quàm angusta porta et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam!

[ocr errors]

Via illa est observatio mandatorum Dei. Vide Luc, 13, 24. Quomodò ergò psalmista dicit psal. 148, latum esse mandatum Dei?

R. Latum esse quando dilatatur per charitatem et gratiam Dei : mediante enim hâc dilatatione facilis est observatio Dei mandatorum, ut se explicat ibid. v. 32. « Viam mandatorum tuorum cucurri, cùm dilatasti cor meum. » Eodem sensu intellige tùm 4 Joan 5, 3. Hæc est enim charitas Dei, ut mandata ejus custo diamus et mandata ejus gravia non sunt. » Tum Christi verba infrà 14, 30. « Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. »

15. Attendite à falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

Hic nomine falsorum prophetarum intelliguntur omnes falsi Doctores, seductores, hypocritæ, quos Christus dicit esse fugiendos, quia nempè exteriùs solent affectare aliquam dulcedinis apparentiam instar ovium, intùs autem sunt voraces quasi lupi, quærentes nos inficere veneno suæ hæreseos. Hic est primus character omnium hæresiarcharum, qui exteriùs solent affectare aliquam sanctimoniam. De his nos etiam præmonuit Paulus in suis epistolis. Talem sanctimoniam affectare solent nostri hodierni hæretici, quales sunt præcipuè Quesnellista et Jansenistæ, qui charitatem semper commendant, continuòque in ore habent: interiùs autem venenoso odio prosequuntur eos qui non sunt suæ sectæ. Undè

[ocr errors]

hunc Christi textum desumptum Clemens XI in Bullâ Unigenitus, in quâ damnat quæstionem centesimam primam Quesnelli, inseruit talis enim erat ejus liber, in quo latebat venenum mortiferum sub verbis sanctimoniam exterius redolentibus.

16. A fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? The

Id est, ab operibus eorum cognoscetis eos, sicut arbor ex fructibus noscitur. Esto tamen interdùm faciant bonum, tamen diuturnitate temporis eos cognoscetis ex operibus...

17. Sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor matos fructus facit. (Vide Luc. 6, 43.)

18. Non potest arbor bona malos fructus facere neque arbor mala bonos fructus facere.

Comparatio illa non est omninò adæquata, sed intelligenda est de eo quod ordinariè accidit. Scilicet justi ordinariè non peccant, sed tamen aliquando in culpas leviores incidunt, ut patet Jacob. 3, 2. In multis enim offendimus omnes. Item 1 Joan. 4, 8. << Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. » Et alibi passim similia. Itâ similiter, licet ordinariè malorum et infidelium opera peccamisint nosa, non tamen omnia sunt: id enim fuit damnatum in Baio: 10 discrimen ergò est, quod arbor mala necessariò ex naturâ suâ producat malos fructus, non autem sic homo malus.

བ་

Sed inquies, arbor naturaliter mala numquàm potest bonos fruc tus facere: ergò nec homo naturaliter malus numquam potest ope ra bona facere.

[ocr errors]

R. N. Consequentiam. Disparitas est quòd arbor naturaliter mala ex naturâ suâ determinetur ad producendos malos fructus et homo malus ex naturâ suâ non determinetur ad ponenda semper opera mala, siquidem habeat liberum arbitrium, cum quo potest agere conformiter ad lumen rectæ rationis, adeòque ejus opera possunt esse moraliter bona. Undè S. Augustinus dicebat talia esse opera infidelium, quæ non modò non vituperare possumus, sed etiam meritò rectèque laudamus, quanquàm si discutiantur quo fine fiant, vi vix invenientur quæ justitiam defensionemque mereantur. Vix inquit: ergò saltem aliquandò.

1

$19 Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur

20. Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

21: Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum cœlorum sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cœlis est, ipse intrabit in regnum cœlorum.

Non omnis, sed tantùm ille qui dicit cum debitis conditioni

bus.

Sed quomodò hic conciliatur Matthæus cum Apostolo Rom.

40, 43 qui dicit : « Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. >>

R. Eamdem esse interpretationem ac suprà, scilicet quicumque, invocaverit cum debitis conditionibus, id est, cùm fide vivâ, animatâ et charitate conjunctâ cùm observatione Dei mandatorum, et notanter cům perseverantiâ finali, salvus erit: Matthæus autem hic sermonem habet de his qui credunt, sed mandata non custodiunt, et Apostolus ad Rom. agit de iis qui habent vivam fidem, animatam, conjunctam cùm bonis operibus, de quâ habetur Gal. 5, 6 dicens: « Fides, que per charitatem operatur. »

22. Multi dicent mihi in illa die: Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?

In illa die, id est, in die judicii, in nomine tuo, vel virtute et potentiâ tuâ, vel per invocationem nominis tui. Virtutes multas, id est, miracula multa fecimus? Vide Joan. 9, 31.

[ocr errors]

23. Et tunc confitebor illis: quia nunquàm novi vos: discedite à me, qui operamini iniquitatem.

Non novi vos, nempè ut filios meos. Quæritur occasione hujus versûs, utrùm prophetiæ, ejectio dæmoniorum, curatio morborum, aliaque hujus generis miracula ab hominibus malis fieri possunt?

R. 1°. Quantùm ad prophetias certum est non tantùm fieri posse, sed etiam factas esse ab hominibus perversis, ut patet exemplo Balaam, qui erat homo avarus, adamans mercedem iniquitatis, quique tamen edidit plura vaticinia, et hoc præcipuum, Num. 24, 7. Orietur stella ex Jacob. » Qui etiam pessimum dedit consilium regi Balac mittendi filias Moabitides in castra Israëlitarum, ut eos ad fornicationem et idololatriam impellerent. Apoc.. 2, 14. « Qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël edere, et fornicari. »

R. 2o. Quantùmfad ejectionem dæmoniorum, etiam fieri potest ab hominibus malis in confirmationem veritatis, ut patet exemplo Judæ proditoris, cui à Christo collata est potestas ejiciendi dæmones, morbos curandi, ut colligitur infrà 10, 1. 8, ex quibus constat hanc potestatem datam esse omnibus Apostolis, è quorum numero erat Judas Iscariotes.

R. 3o. Hoc tamen fieri non potest in confirmationem falsitatis, aliàs dici posset Deus (quod absit) testari falsum: dùm enim fit miraculum in confirmationem alicujus rei, idem est, ac si Deus rem illam attestaretur, et sigillo obsignaret.

24. Omnis ergò, qui audivit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam suprà petram:

25. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.

[graphic]

Super petram, id est, super firmum fundamentum. I Item ha bet Lucas, 6. 48, ex quo concludimus sermonem habitum in monte à Christo eumdem esse apud Matthæum et Lucam, siquidem sit ejus idem finis. Vide suprà 5, 1. Ex hoc versu et sequentibus pa tet, quòd ædificium spirituale nostræ salutis non consistat præcise in auditione verbi Dei, sed in ejus observatione sicuti enim vir prudens, qui ædificat domum suam suprà firmum fundamentum, sive flumina, sive venti, in eam irruant, nihilominus domus illa superstes manet; non mirum, quia domus illa posita est suprà firmum fundamentum ità similiter qui audit verba Dei et facit ea, seu qui credit et observat mandata Christi, ille ponit ædificium spirituale salutis suæ suprà firmum fundamentum, et sive irruant tempestates, sive procellæ tentationum et passionum, numquàm corruet, quia positum est suprà firmum fundamentum. 26. Et omnis qui audit verba hæc,set non facit ea similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam loosim les hi 27. Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

E contrà omnis qui audit verba hæc, et non facit ea, id est, qui non credit et non observat mandata Christi, ille ponit ædificium. spirituale salutis s suæ sun super infirmum fundamentum, et quandò irruunt tempestates, et procellæ tentationum et passionum, statim corruet, et non mirum, quia positum est super infirmum fundamentum.

XA JAB Juratovog audinimod de seas endast meile

28. Et factum est: cùm consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.

29. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribæ eorum, et Pharisæi.

Sicut potestatem habens, duplex est interpretatio. Prima. Sicut habens potestatem legislativam, siquidem diceret suprà 5, 22. Ego autem dico vobis. « Ex quo eruitur ipsum etiam habere potestatem judiciariam hanc autem potestatem non habebant Scribæ et Pharisæi, qui mandata legis non dabant, sed tantùm ea explicabant.sli monoitsmits of ailem andinimod

Secunda. Sicut habens potestatem patrandi miracula in confir mationem doctrinæ suæ, et hoc patet ex capite sequenti, ubi in cipiunt enarrari ejus miracula, quam potestatem etiam non habebant Scribæ et Pharisæi. estoinspal asbol. Jens oom

aidalialal monoitemitano i teoloq non insiensmat soH & Hou

theming wúb: muela! "CAPUT VIII. and theo, bhels

1. Cùm autem descendisset de monte, secuta sunt eum turbæ multæ : 2. Et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.

Et ecce leprosus in genua et faciem prolapsus. Marc. 4, 40. Et genuflexo dixit ei: Si vis, etc. » Item Luc. 5, 12 « Et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: etc. »

3. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens Volo, mundare. Et confestim muudata est lepra ejus.

Mundare, græcè, esto mundatus.

4. Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses in testimonium illis.

Licet referat Marcus leprosum undiquè publicasse beneficium Christi, Marc. 4, 45. « At ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem etc. » Non videtur tamen malè egisse, quia nempè putavit hanc prohibitionem à Christo sibi factam fuisse ex modestiâ et humilitate, non autem seriò sub peccato, imò arbitratus est gratitudinis sui animi esse pro tanto beneficio suam miraculosam sanationem statim diffamare, id est publicare undique.

Munus illud constabat duobus passeribus. Lev. 14, 4. « Præcipiet ei qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se.» In

testimonium illis, vel propter testimerescerdotum perhi

testimonium contra ap

bentium te esse mundatum, vel in testimonium contrà eos, scili-" cet sacerdotes, declarando te esse mundatum, agnoscunt et approbant miracula mea, et hoc est in qui me pro Messiâ agnoscere nolunt.

5. Cùm autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, ro-, gans eum,

6. Et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et malè torquetur.

Centurio erat officiarius romanus, qui centum militibus/præerat. Puer, id est, servus, ut patet ex Luc. 7, 2. « Centurionis cu-) jusdam servus malè habens etc. »ipmen

7. Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.

[ocr errors]

8. Et respondens Centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres seb tectum meum: sed tantùm dic verbo, et sanabitur puer meus. 9. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dice huic vade, et vadit; et alii: veni, et venit; et servo meo fac hoc, et facit.

Quantò magis tu, quí es Dominus universorum, poteris solo jussu servum meum sanare?

Sed Matthæus dicit suprà v. 5, Centurionem ad Christum accessisse, et Lucas, 7, 3 dicit ad eum misisse Seniores Judæorum. «Et, cùm audisset de Jesu, misit ad eum Seniores Judæorum. »

R. Quòd Matthæus dicat Centurionem accessisse non per se, sed per Seniores Judæorum, deinde per suos amicos, ut refert Lucas. Sicut v. g. aliquis dicitur comparere coram judice, licet non compareat per se, sed per procuratorem. Dici etiam potest quòd initio Centurio non ausus sit accedere, quia se indignum reputabat, sed cùm rescivisset Christum appropinquare domui suæ, tunc processit obviam ei, et repetiit quod Seniores ei dixerant. Vide Luc. 7, 3.

10. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »