Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bis aut Vicario Nostro Generali, notum facere, non solum aliquod impedimentum, defectum, vel pravos mores, quos in iis ipsis, qui ad ordines aspirant, cognoverint; sed etiam ea omnia, quæ ad familiam aut propinquos eorum spectant, quæ ipsos minus idoneos ad ordines suscipiendos reddere videantur. Si fieri potest, hæc omnia nuntiari oportet, priusquam juvenes in seminarium intraverint, ut eò faciliùs à ministerio arceantur, omnes, quorum mores, aut familia, vel minimam labem in sanctum sacerdotium inferre posset.

Candidati omnes severo examini sunt subjiciendi, priusquam studia Ecclesiastica inceperint. Quinimmò notandum, esse de jure Episcopi, subditum quemcumque ad examen revocare, si, justa de causa, necessarium videbitur.

CAPITULUM DECIMUM NONUM.

DE SACRAMENTO MATRIMONII.

"Hæc est voluntas Dei sanctifica"tio vestra," ait Apostolus,* et ut hæc divina voluntas perfectiùs impleatur, misericors Deus, diversis hominum conditionibus, suas gratias largitus est, ut earum adjutorio, singulorum respective statuum muniis expletis, omnia pro iis, qui secundum ejus propositum vocati sunt sancti, in bonum co-operentur. Benignus ideò Salvator, Matrimonii contractum in dignitatem Sacramenti evehere dignatus est: ut qui rectè ad illud suscipiendum sunt dispositi, copiosâ gratiâ adjuventur, ad mutuum amo

* 1 Thess. iv. 3.

rem indesinenter præstandum, ad sedulò laborandum pro sui-ipsorum salute, et ad prolem in Dei timore, et virtutis amore, instituendam. Gregi itaque suo prædicent Pastores, Divinæ misericordiæ, benignitatisque abundantiam, in hoc Sacramento pro eorum salute instituendo: et hortentur eos, qui illud suscepturi sunt, non carnali cupidine, aut turpi avaritia ducendos, sed pio potius desiderio Divinam voluntatem et ordinationem implendi. Curent insuper Presbyteri, ne Matrimonium, sine debita reverentia, et solemnitate celebrando, populi devotio erga tam salubre institutum minuatur, ad quam promovendam, non parum conducit ipsius Ministri compta et pia conversatio; obstat vero strepitus verborum, joci, et, quærendi quæ sua sunt nimius et intempestivus amor.

Ecclesiæ regulæ et decreta circa matrimonium, tot, tantique momenti

sunt, ut Presbyteris necessaria sit accurata et plena eorum cognitio : præsertim verò eos oportet intelligere omnia impedimenta, quæ prohibent, aut nullum faciunt connubialem contractum.

Nullum, quocumque sub prætextu, Matrimonium celebretur, sine publi. catione Bannorum, vel dispensatione in eorum publicatione prius obtenta. Declaramus omnes dispensationes, sive in publicatione Bannorum, sive in impedimentis Matrimonii, ad duos tantùm menses valere; et si, elapso hoc temporis spatio, dispensatio ad effectum non perducatur, necesse erit illam renovare, si partes adhuc contrahere voluerint.

Decreto Concilii Tridentini inhærentes, jubemus, ut hi, qui Matrimonium inire proponunt, ad tribunal Pœnitentiæ accedant, tertio, ad ultimum, die, antequam nuptiæ celebrandæ sunt.

Clero nostro notum facimus, nullam posthac dispensationem nos concessuros, nisi, aut propria persona, aut in scriptis petita fuerit, ab illo sacerdote, cujus est officii Matrimonium celebrare. In dispensatione petenda, necesse erit sacerdoti distinctè explicare causas, ob quas, dispensatio postulatur; et clericos admonemus, sedulò inquirere, utrum causæ allegatæ, veritate nitantur. Si enim falsæ causæ in favorem dispensationis proponantur, aut veræ causæ contra dispensationem reticeantur, dispensatio omnino nulla et invalida erit. Quandocumque dispensatio necessaria erit, sub nullo prætextu publicentur Banni, donec dispensatio obtenta fuerit.

Sub pœna suspensionis prohibemus, ne quis ex nostris sacerdotibus matrimonium cujuscumque scienter celebret, qui ex suis parochianis non est,

« ÖncekiDevam »