Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPITULUM VIGESIMUM.

DE VERBI DEI PRÆDICATIONE.

Omnium sacerdotum curam animarum habentium, præcipuum et maximè necessarium est officium, pascere qui in iis est gregem Dei, verbum vitæ annuntiantes, et monita salutis sedulò tradentes: nisi enim primarium hoc munus dignè impleverint, fructus æternæ vitæ ex aliis sacri ministerii functionibus, nequaquam afferent. Hinc apertè docet Apostolus:* "Si evangelizavero, non

est mihi gloria: necessitas enim mihi "incumbit. Væ enim mihi est, si non " evangelizavero!" Quibus verbis sacra Scriptura nos docet: Prædicatio

* 1 Cor. ix. 16.

nem verbi, Presbyteris non esse opus electionis, sed necessitatis et eos, qui tam magni momenti munus, suâ culpâ neglexerint, divinæ se subjicere ultioni.

De hoc ita decrevit Concilium Tridentinum.*

66

"Archipresbyteri quo

que, Plebani, et quicumque Paro"chiales, vel alias, curam animarum "habentes Ecclesias, quoquo modo "obtineant, per se, vel alios idoneos "si legitimè impediti fuerint, diebus "saltem Dominicis et Festis solem"nibus, plebes sibi commissas, pro "sua et earum capacitate, pascant "salutaribus verbis: docendo quæ "scire omnibus necessaria sunt ad "salutem, annuntiandoque iis, cum "brevitate et facilitate sermonis, vi"tia quæ eos declinare, et virtutes quas sectari oportet, ut pœnam "æternam evadere, et cælestem glo

66

* Sess. v. cap. 2.

"riam consequi valeant. Id verò, si

66

quis eorum præstare neglexerit, per "censuras ecclesiasticas, seu alias, "ad Episcopi arbitrium cogantur."

"Maudat præterea Sancta Syno"dus, ut Parochi inter missarum "solemnia, aut divinorum celebra"tionem, sacra eloquia, et salutis "monita, linqua vernacula, singulis "diebus festis vel solemnibus expla"nent: eademque in omnium cor"dibus, postpositis inutilibus quæs"tionibus, inserere, atque eos in lege "Domini erudire studeant." *

Cupientes itaque in omnibus, Christi et Ecclesiæ spiritui conformes fieri, prædicta decreta, nostri cleri oculis, ultrò subjicimus; et tenore præsentium, omnibus Presbyteris, curam animarum habentibus, districtè præcipimus, ut, singulis Dominicis et Festivis diebus, inter missarum

* Sess. xxiv. cap. 7.

solemnia, populo explicent Evangelium, aut aliquam partem Doctrinæ Christianæ, sub pœna Ecclesiasticorum suppliciorum, quæ contra eos denuntiantur, qui hoc munus adimplere neglexerint.

De iis verò, quæ ex Evangelio, populo sunt enuncianda, et de modo divini verbi prædicandi, audiamus Apostolum Paulum :*

"Et ego cum venissem ad vos, "fratres, veni' non in sublimitate "sermonis aut sapientiæ, annunci"ans vobis testimonium Christi : "Et sermo meus, et prædicatio mea, "non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione

66

[ocr errors]

spiritûs et virtutis." In prædicatione igitur explicet Pastor, non fucatis verbis, sed omnium captui accommodatis, dogmata Fidei, quæ omnibus scitu necessaria sunt: et regulas

* 1 Cor. ii. 1, 4.

morum ita planas faciat, ut uniuscujusque statûs homines, quæ ab iis agenda, quæque fugienda sint, sine labore ediscant. Recordentur clerici, primum esse gradum ad rectè et fructuosè prædicandum, Prædicatorem, seria consideratione, et diuturna divinorum contemplatione, menti et cordi suo, altè infixisse veritatem et valorem eorum, quæ populo annunciare proponit. In mente teneant Prædicatores, dicta splendentia, et humanam eloquentiam, rarò esse utilia, et nunquam necessaria: et è contrario reminiscantur, verba inculta, et inconditos sermones, non solum fructum non afferre, sed et ignominiâ, ministerium verbi afficere. Sermo igitur Christiani Prædicatoris sit simplex, sed bene dispositus, et cum modestia et gravitate pronunciatus. Denique perpetuò recordentur Presbyteri, se ad prædicandum esse missos, non ut laudem et plausus conse

« ÖncekiDevam »