Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rum et peccatorum conversione, et pro pace conservanda inter Christianos Principes et nationes.

Necesse non judicavimus hic enumerare multas Indulgentias, quæ, aut in Festis solemnioribus, aut propter opera pietatis vel charitatis, obtineri possunt. Clericis nostris satis sunt notæ, et ipsorum est officium, congruis temporibus, populo annunciare. Sed expedire judicavimus declarare, Nos, ex auctoritate nobis concessa, tenore præsentium, concedere, omnibus Presbyteris curam animarum quoquo modo habentibus, facultatem impertiendi, juxta formam in calce Ritualis Romani notatam, Indulgentiam Plenariam, fidelibus, qui in articulo mortis versantur.

Quæ sequuntur, excerpta sunt ex Decretis Concilii Tridentini de usu Indulgentiarum, et ea accuratè observari ab omnibus Presbyteris enixè volumus.

[ocr errors]

"Cum potestas conferendi Indulgentias à Christo Ecclesiæ concessa “sit, atque hujusmodi potestate sibi "divinitus tradita, antiquissimis eti"am temporibus illa usa fuerit, "S. Synodus, Indulgentiarum usum, "Christiano populo maximè saluta"rem, et sacrorum Conciliorum auc"toritate probatum, in Ecclesia reti"nendum esse, docet et præcipit;

66

eosque anathemate damnat, qui, "aut inutiles esse asserunt, vel eas "concedendi in Ecclesia potestatem "esse negant. In his tamen concedendis, moderationem, juxta vete"rem et probatam in Ecclesia consuetudinem, adhiberi cupit: ne ni"mia facilitate, ecclesiastica disci

66

[ocr errors]

66

plina enervetur. Abusus verò qui "in his irrepserunt, et quorum oc"casione, insigne hoc Indulgentia"rum nomen, ab hæreticis blasphe"matur, emendatos et correctos cu

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

"statuit, pravos quæstus omnes, pro "his consequendis, unde plurima in Christiano populo abusuum causa "fluxit, omninò abolendos esse: ut "ita, Sanctarum Indulgentiarum munus, piè, sancte, et incorruptè, om"nibus Fidelibus dispensetur."

66

* Sess. ultim. Decr. de Indulg.

CAPITULUM VIGESIMUM

SECUNDUM.

DE ECCLESIIS PAROCHIALIBUS.

Nihil est fortasse, quo magis elucet zelus Presbyteri, quam decore domûs Dei, et honore cultûs ejus, promovendo; è contrario autem, nihil est quò clariùs manifestatur, Sacerdotis animam in spiritualibus defecisse, quam domum ejus propriam nitidam habere, dum in illo Templo, quo Deus cœli colitur, non solum ornatus et decor desiderantur, sed et squalor et sordes non rarò fastidium generant. "Interdum accidit," ait auctor Regulæ Cleri,' "ut privata "domus Parochorum et aliorum cle"ricorum, eorumque vestes reluce

"ant; dum interea, proh pudor! "domus Dei, purificatoria et alia "linteamina sacra, et vestes, quæ "Sacrificio divino inserviunt, sint pannosa, lacerata, et incuriâ sor"descunt."

66

De nostro Clero, meliora speramus: multum enim in Domino confidimus, ipsos, cum Psalte Regio dicere posse: "Domine dilexi deco"rem domûs tuæ, et locum habita"tionis gloriæ tuæ.”* Confidimus ipsos in memoria semper retenturos, inter præcipua eorum officia esse, non obstante quacumque paupertate aut socordiâ populi, ut nitor et decor in Dei cultu et domo, omnium oculis ac menti appareant.

Presbyteri, ait Hieronymus,t diligere debent decorem domûs Dei. Quapropter soliciti sint, si niteat "altare, si parietes absque fuligine,

66

* Psalm. xxv. 8.

Ep. 3. ad Heliod.

« ÖncekiDevam »