Sayfadaki görseller
PDF
ePub

"si pavimenta tersa, si sacrarium mundum, si vasa luculenta, et in omnes ceremonias pia solicitudo disposita."

66

66

66

64

"Ab Ecclesiis," aiunt Patres Tridentini," sæculares omnes actiones, vana, atque adeò profana colloquia, deambulationes, strepi"tus, clamores, arceantur; ut domus "orationis esse videatur, et dici po"test.' 93 Sanam hanc et salutarem regulam, in omnibus servari maximè cupientes, districtè prohibemus, ne quis ex nostris Presbyteris, sub ullo prætextu, ullius Ecclesiæ, vel sacelli, usum concedat, ad cætus publicos laicorum celebrandos; nisi cum hi cætus, de rebus ad Religionem aut charitatem pertinentibus, omninò aguntur. Prohibemus quoque, ne ullæ proclamationes, ex altari, aut etiam intra Ecclesiam fiant, exceptis tantum Bannorum publicatione, Jejuni

[merged small][ocr errors]

orum et Festorum annunciatione, stationum pro confessionibus excipiendis promulgatione, pro infirmis et defunctis precum petitione, et aliis hujusmodi, quæ divinum cultum immediatè attingunt. Clericis quoque præcipimus, ut nihil, cujuscumque generis sit, in area Ecclesiæ vendi sinant; et ut omni quo possunt modo, prohibeant venditionem liquorum quibus homines inebriare possint, in vicinio Ecclesiæ. Seriò et strenuè improbent clerici tum eos, qui tabernas velut in atrio Ecclesiæ constituunt, quum eos, qui spreto Domini timore, etiam diebus Dominicis, talia loca frequentant.

"Placuit igitur" (ait Concilium Chalcedonense) "neminem aut ædi"ficare, aut construere monasteria, "aut oratorii domum, sine conscien"tia ipsius civitatis Episcopi,"* si

* Gratian Decr. C. xviii. Q. 2. c. x.

66

[ocr errors]

militer loquuntur Patres Tridentini : "ne patiantur Episcopi, privatis in "domibus, atque omninò extra Ec“clesiam, atque, ad divinum tantum "cultum dedicata, oratoria, ab iisdem "Ordinariis designanda et visitanda, "sanctum hoc Sacrificium à sæcula"ribus, aut Regularibus quibuscumque peragi."* Ex his decretis manifestè patet, nullum sacerdotem jus habere, aut in domo privata, oratorium instituere, aut alicubi sacellum vel Ecclesiam, aut stationem pro Missa in Ecclesia, erigere, sine expressa licentia Ordinarii. Notum proinde facimus, Nos, posthac nullam ad Ecclesiam vel sacellum erigendum licentiam daturos, nisi hac conditione, ut, unà cum Ecclesia vel sacello, sacristia erigatur; et Clericis præcipimus, ut ubicumque jam non sit erecta sacristia, unicuique Ecclesiæ et sacello, adjiciatur.

*Sess. xxii. Decr. Quanta cura.

[ocr errors]

Populi," inquit S. Augustinus, "confluunt ad Ecclesias casta cele"britate, honesta utriusque sexus "discretione." Soliciti sint Presbyteri, hanc tam antiquam et salutarem consuetudinem accuratè servari, viros à mulieribus in Ecclesiis segregando, quantum commodè fieri po

test.

Præcipimus quoque, ut, ubicumque præviè factum non fuerit, sanctuarium repagulis validis sepiatur, quò sic populus omninò ab accessu ad ipsum altare removeatur. Insuper, mandamus, ut, nullus in posterum laicus, sub quocumque prætextu, in sanctuario, dum missa celebratur, aut sancta quæcumque aguntur, manere permittatur. Excipiuntur hi qui Missæ inserviunt.

CAPITULUM VIGESIMUM

TERTIUM.

DE SCHOLIS.

Juventutis institutio quàm magnoperè æstimanda est! Quis enim nescit, ex eâ præcipuè pendere non solum ejus in virtute profectum, sed et in hujusce vitæ decursu, progressum felicem, faustumque exitum ? Radix enim amara, ex qua multa vitia nascuntur, est ignorantia; et dum ea aufertur, juvenes non solum meliores cives efficiuntur, sed et mentes eorum aptiores, ad scientiam Religionis, majori cum fructu, recipiendam redduntur. Constat præterea, mentes et corda teneræ ætatis infantium, sæpe et multum periclitari, et

« ÖncekiDevam »