Sayfadaki görseller
PDF
ePub

interdùm omnino corrumpi, dum scholas, ubi nec literarum scientia, nec pietas viget, discendi causâ, frequentent. Ob has causas, omnium Presbyterorum curam animarum habentium, et præcipuè Pastorum, officium est, sedulò invigilare institutioni juventutis, et moribus eorum qui scholis præfecti sunt.

Imprimis igitur cura sit Pastoris, erigere, aut aliter comparare, scholas tantæ magnitudinis quantæ sufficiat, ut pueri rectè in classes distributi, commodè, modoque probato, edoceantur. Difficile est, pueros rectè erudiri in scholis istis angustis, ubi nec ordo, nec disciplina servari potest; et multum temporis infructuosè teritur in illis scholis, ubi vetus et imperfectus modus docendi, à rudioribus magistris adhuc retinetur. Jus suum ergo, et auctoritatem, Parochus exerat, ut, talibus scholis eliminatis, eis tantum patrocinetur, in quibus

modus docendi nuper inductus, et omnium plausu exceptus, introduci potést atque servari.

Omnibus Pastoribus et Vicariis præcipimus, ut scholas sæpe visitent: et dum ibi morentur, talia consilia magistris, et monita scholaribus tradant, quæ maximè opportuna et utilia utilia videbuntur. Inquirant utrum Sancti Domini Evangelii doctrinâ, pueri imbuantur? utrum juramenta, mendacia, turpiloquia, et rixæ præcaveantur? aut cum commissa fuerint, condignè puniantur? et utrum Parentes filios et filias ad scholas mittere negligant? Attentè libros scrutentur, et si aliquos deprehenderint, in quibus Religio sancta oppugnatur, aut ex quibus mores scholarium periclitari possint, Magistrum severè increpent, et libros istos amoveri curent.

Sacerdotibus insuper incumbit officium invigilandi, moribus et vitæ

eorum qui scholis præsunt. Neminem vero ad hoc officium deputent, nisi probata testimonia, morum honestatis, vitæ integritatis, et scientiæ sufficientis, protulerit. Nec docendi munere fungi sinant eos, qui id officium negligunt, aut qui bonæ vitæ exemplum, juventuti haud præbent.

CAPITULUM VIGESIMUM

QUARTUM.

DE DEBITIS COLLIGENDIS.

Cùm in Proœmio horum statutorum, memoraverimus illa Apostoli verba, quibus admonemur, " pascere

[ocr errors]

qui in nobis est gregem Dei, non "coactè, sed spontaneè, non turpis "lucri gratiâ, sed voluntariè,"* et quoniam nunc dicere oportet de collationibus fidelium, seu, ut vocantur, debitis, quibus vita Clericorum sustentatur, et de summa eorum, ac modo pro iis colligendis aptissimo; profundè cogitantes, quàm verè difficile sit, conciliare jus debitæ compensationis, quam cleri justè sibi vindi

* 1 Pet. v. 2.

cánt, cum animo proprii emolumenti posthabendi, quo omni tempore, et in omni rerum eventu, Presbyteros duci decet ; expedire judicavimus, dilectos Nobis in Christo sacerdotes hortari, ut summa fiducia semper fidant, illo cælesti Patri, "qui præs"tat nobis omnia abundè ad fruen“dum,”* et ut nunquam hominum malitiâ, aut injustitiâ devicti, discedant ab illa charitate, " quæ omnia "sustinet, et quæ sua sunt non quæ"rit," sed ut in colligendis justè debitis, ita agere studeant, ut iniqui etiam et perversi confiteri cogantur, nos non dominari ratione fidei aut officii, quo fungimur, sed adjutores esse spei ipsorum ; et dum de cælesibus thesauris illis ministramus, veraciter unicuique nostrum liceat dicere; "non quæro quæ vestra sunt, sed "vos." +

* 1 Tim. vi. 17.

+1 Cor. xiii. 5. 7.

+ 2 Cor. xii. 14.

« ÖncekiDevam »